REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Reso??it dandum esse, et infundi characterem ex c. Majores de Bapt. postea definitum est in Florentin. in decreto Eugenii, et Trid. sess. 7. ean. 9. vide loca sanctorum apud Coccium citatum. Solvit primo argumenta principalia. Vide eum fusius de hoc in Oxon. hic quaest. 9. a num. 3.
Aliter dicitur ad quaestionem quod character imprimitur in Baptismo, et hoc propter auctoritatem Ecclesiae sub Innocentio III. extra de Bapt. et ejus effect. c. Majores, ubi vult quod operatio sacramentalis imprimat characterem, licet dicta ejus possent ibi faciliter exponi. Tamen propter dictum ejus tantum hoc teneo, est enim possibile, et non includit contradictionem, talem formam posse a Deo in animam imprimi. Non tamen ejus negativa, scilicet quod non datur, potest demonstrari, sicut nec affirmativa. Ad hoc potest esse una congruentia talis : Congruit ad formam nobilem et perfectam, esse aliquam dispositionem nobilem ; hujusmodi est gratia, quae semper in Baptismo confertur, nisi sit impedimentum in suscipiente ; ergo, etc.
Ad rationes principales in oppositum. Ad primam potest dici uno modo negando antecedens, quod in Circumcisione non imprimebatur character, quia ibi potest concedi impressio characteris. Et ad probationem, aut est ejusdem rationis cum charactere, qui imprimitur in Baptismo, aut alterius? Potest dici quod alterius rationis, et potest dici quod unius rationis duae possunt esse in eodem, ut duae obligationes in eodem servo ad dominum suum. Una, per quam absolute adscribitur familiae suae, et alia specialis, per quam sibi sic adscribitur, ut in statu militari. Sic in eadem anima possunt esse duae configurationes ad Deum ejusdem rationis, per quas cognoscitur esse de familia Christi. An autem sint absolutae vel respectivae dicetur in quaestione sequenti.
Aliter potest dici negando consequentiam, propter rationem tactam, quia ad formam perfectam congruit esse dispositionem praeviam ; gratia autem perfectior datur in Baptismo quam in Circumcisione, et ideo requirit perfectiorem dispositionem.
Ad aliud, dico quod per fidem et charitatem, non constituitur in certo gradu Ecclesiae militantis, quia illa Ecclesia ex bonis et malis, justis et injustis, colligitur, et ideo non requirit quod habeat aliquam dispositionem praeviam ; sed per Baptismum constituitur homo membrum Ecclesiae
Ad aliud, dico quod character est indelebilis, quia est forma supernaturalis, et multae aliae rationes assignantur, quarum nulla concludit,
quia omnis forma supernaturalis sicut est immediate a Deo, ita immediate voluntarie ab eo conservatur, quia suum creasse non necessitat ipsum ad illud conservandum, quia sicut contingenter hoc creat, ita contingenter conservat ; ergo sicut forma supernaturalis est a Deo immediate, ita immediate est delebilis ab ipso. Est ergo character ideo indelebilis, non quia non possit deleri absolute, sed quia nunquam a Deo delebitur, quia statuit istud esse signum indelebile, nec est hujus alia causa, nisi voluntas sua. Deus enim statuit quod nullum supernaturale in nobis deleret, nisi per causam demeritoriam, sicut delet virtutes infusas propter peccatum mortale. Character autem nullum oppositum habet demeritorie, vel causam demeritoriam, quia stat cum peccato mortali; ergo est omnino indelebilis ex institutione divina, et non quia est absolutum in genere Substantiae vel accidentis.