REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Solvit per oplimam doctrinam argumenta, quae incipiunt a num. 3. contra characterem militantia. Vide eum de his fusius in Oxon. quaest. 9. a num. 17.
Ad primam rationem prioris opinionis, quando dicit quod in aliis sanctificatis formaliter nihil imprimitur, ergo nec in consecrato per Baptismum ; nego consequentiam, quia alia consecrata, sicut non sunt capacia sanctitatis formaliter, ut gratiae vel virtutis, ita nec dispositionis ad sanctitatem formalem ut gratiam, sed anima est capax utriusque quodam ordine, et ideo licet recipiat primum, scilicet characterem, ut dispositionem praeviam, non oportet quod recipiat gratiam, ad quam disponit character, secundum istam opinionem.
Ad secundam, quando dicis, Deus non dat donum suum in illo actu, in quo quis peccat. Respondeo, haec propositio si accipiatur universaliter,sic est falsa, propter characterem qui solum infunditur actualiter in actu mortali, nec hoc est impossibile, quia Deus non vult sacramentum suum omnino frustrari ; esset autem frustra, si non haberet effectum suum proximum, scilicet characterem, ut in ficto, qui non habet nec recipit effectum principalem, scilicet gratiam, et sic frustratur sacramentum Baptismi ab effectu ejus principali, impediente peccato mortali, quem talis non habet, non tamen frustratur ab ejus effectu minus principali immediato, cujusmodi est character.
Ad tertiam, quando arguitur, quod donum gratum faciens non datur sine gratia, dico quod haec propositio est falsa, si universaliter intelligatur ; fides enim est donum gratum faciens, et potest infundi sine gratia, et manere gratia corrupta. Et quando dicis quod Deus neminem curat semiplene, sed perfecte, dico quod est verum quantum est ex se, et de potentia ejus ordinata, licet de potentia absoluta posset curare per virtutem unam, et non per aliam, et ita posset in ficto recipiente hoc sacramentum, infundere dispositionem ad curam, etiamsi non perfecte curet ; hujusmodi est character.
Ad quartam, dico quod Baptismus nullo modo haberet effectum suum, qui est plena absolutio a paena et a culpa, virtute hujus sacramenti, nisi character inesset. Posset tamen effectum principalem creare Deus de potentia absoluta sine effectu proximo et immediato, sed non de potentia ordinata, quia non disponit dare effectum principalem hujus sacramenti, nisi prius habenti characterem, ut quoddam signum sacramenti.
Ad quintam, quando arguitur, quod sine charactere adeo potest salvari distinctio fidelis ab infideli, sicut cum eo, dico quod licet de potentia absoluta posset Deus facere quod solummodo suscipiens Baptismum, sic distingueretur a non suscipiente, et sic adscriberetur familiae Christi, et non suscipiens, voluit tamen Deus in institutione hujus sacramenti assistere huic ad dandum characterem, tanquam effectum proximum, qui immediate concomitatur ad susceptionem sacramenti.
Ad sextam dico, quod propter nullum illorum praecise et absolute voluit Deus tale signum esse rememorativum actus recepti, sed propter hoc, ut eum sucipiens de familia Christi per Baptismum fieret, et intraret per portam Sanctorum, in qua primum introitur in vitam spiritualem, et ideo voluit ut baptizatus haberet ex susceptione sacramenti hujus aliquod signum quo adscriberetur familiae suae; et licet Christus, vel Deus posset cognoscere ipsum esse de familia sua, ex susceptione sacramenti, et non tantum per illud signum impressum, voluit tamen quod non solum esset a se cognoscibilis tanquam de familia per susceptionem sacramenti, sed etiam ut ab aliis cognosceretur esse de familia sua ad majorem gloriam suam, quod non esset sine charactere.
Sed contra, si character sit signum susceptionis sacramentalis, et ad majorem gloriam ejus, cum Christus non habuit characterem Ordinis vel sacerdotii, quia non suscepit ab aliquo alio hujusmodi sacramenta, nec a se, quia nihil se ipsum in aliquo esse producit, sequitur quod Christus non habuisset istam gloriam, quod non videtur verum, quia ipse prae aliis hoc habuisset, si ei ad aliquam gloriam hoc pertinuisset.
Item, tunc antiqui Patres primae aetatis tempore legis naturae, non habuissent istam gloriam, quia non fuerunt circumcisi.
Item, tunc Sacerdotes habentes omnes characteres, tantum haberent istam gloriam, et nulli alii, quod videtur inconveniens.
Ad omnes istas instantias de Christo, antiquis patribus et Sacerdotibus, potest dici quod sicutin natura creata sunt aliquae perfectiones non simpliciter, sed in tali natura, quia sunt perfectiones supplentes imperfectionem, ita potest dici de isto quod est perfectio supplens imperfectionem, et ideo non competit omnino perfecto, nec etiam competit illi personae, in qua est aliqua perfectio major, quam sit ista, supplens imperfectionem.
Ad alia duo dico, quod sicut secundum rationem naturalem non est ponenda pluralitas in naturalibus sine necessitate naturali, ita secundum rationem supernaturalem et fidem, non sunt plura ponenda, ubi non possunt concludi auctoritate
Scripturae, fidei, vel Sanctorum, cum nihil inveniatur de charactere scriptum ad propositum, nec possit probari per rationem, vel auctoritatem Sanctorum ; tamen auctoritate Ecclesiae solum, tanquam fidei probatur esse, sicut patet supra per dictum Domini Innocentii Papae III. et ideo propter declarationem Ecclesiae hoc teneo.