REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae characterem esse in intellectu, refellitur, quia est dispositio ad gratiam, et haec secundum ipsum est in essentia animae ; ergo ejus dispositio non potest esse in posteriori susceptivo. Rejicit clarissime rationes D. Thomae.
Hic dicitur quod character non est in essentia animae, sed in ejus potentia intellectiva principaliter, et non in voluntate. Primum declaratur sic, nam anima et potentia spiritualitati proportionabiliter substituuntur,sicutperfectibile perfectioni, unde sicut gratia, quia est quaedam vita spiritualis, est in essentia animae, quae est vita corporis per se, ita character, qui est quaedam spiritualis potentia, est in potentia naturali, et non in essentia nisi mediante potentia.
Sed in qua potentia?Dicitur quod in potentia intellectiva, quia character principaliter respicit imaginem, cum sit quaedam figuratio trinitatis creatae ad Trinitatem increatam. Imago autem principaliter consistit in intellectiva parte, quia ex memoria et intelligentia oritur voluntas, unde tota imago est in intellectiva, ut in radice ; et ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis, principaliter respicit in totum ex consequenti affectum.
Contra dispositio ad formam nunquam est in subjecto, vel susceptivo posteriori susceptivo formae. Patet in dispositione ad formam, descendendo per singulas dispositiones ; sed character est dispositio ad gratiam ; ergo non est in subjecto vel susceptivo posteriori susceptivo gratiae. Si igitur gratia sit in essentia animae, constat quod potentia animae est posterior essentia animae, quia secundum eum, est accidens ejus ; igitur character nullo modo erit in potentia animae.
Item, consequentia istius nihil valet, quia non sequitur, si gratia est principium vitae spiritualis, ergo erit in essentia animae, a qua primo est vita, sicut in subjecto. Primo, quia prima perfectio supernaturalis est in anima secundum primam perfectionem ejus naturalem. Sed prima perfectio naturalis essentiae animae est ejus potentia, et prima perfectio supernaturalis est gratia ; igitur ipsa erit primo in potentia.
Item, habitus supernaturales non ponuntur in habitibus naturalibus, ut in suis propriis susceptivis, sed susceptivum utriusque est potentia immediate ; igitur a simili in eodem ponentur ut in subjecto susceptivo, puta potentia supernaturalis et naturalis ; igitur si potentia naturalis immediate sit in essentia animae, et character, qui, secundum eum, est quaedam potentia supernaturalis in secunda specie Qualitatis.
Item, quod postea secundo dicitur, quod voluntas oritur ex intellectu, et continetur in eo, ut in radice, quaero quomodo intellectus continet voluntatem, aut ut materiale prius ordine naturae suo formali continet suum formale ; et sic non consistit imago principaliter in intellectu, sed in voluntate, quia non praecedit ut radix, nisi tantum prioritate ordinis et imperfectionis, quia omnis talis continentia est imperfectioris ad perfectius. Si autem intelligitur continere voluntatem et totam imaginem virtualiter, et continentia virtuali, tunc esset intellectus potentia perfectior quam voluntas, quod est falsum, quia quod ordinatur ad aliud est imperfectius eo ; intellectus et actus ejus ordinatur ad voluntatem ; ergo. De hoc alias.