REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primo praemissa definitione Confirmationis exactissime explicat singulas ejus particulas, ex parte materiae, formae suscipientis, et mistri, solvit duas instantias contra doctrinam datam. Secundo supponit ut certum, hoc sacramentum sub forma et materia, quibus nos utimur, fuisse a Christo institutum, nihil tamen determinando de tempore institutionis ejus, quia de eo nihil est certum. Probabile tamen est fuisse institutum in nocte coenae, ex Fabiano Papa epist. 201.
In hac descriptione primo ponitur materia propinqua, et remota. Propinqua autem est ipsa unctio corporis exterior, sicut materia propinqua Baptismi est ablutio corporis in aqua, et non ipsa aqua sola; et similiter hic unctio facta in fronte cum chrismate sanctificato ab Episcopo, est materia propinqua Confirmationis. Materia vero remota est chrisma factum ex oleo olivae et balsamo, non absolute, sed sanctificatum ab Episcopo, si solus Episcopus hoc potest, vel si alius, cui ab eo potest committi, sicut in Baptismo materia remota est omnis aqua in specie aquae.
Et si arguatur contra ista, quod materia propinqua Confirmationis non est unctio cum chrismate sanctificato ab Episcopo, nec materia remota chrisma sic sanctificatum, quia simili modo judicium est de materia Baptismi remota, et materia remota unctionis: sed aqua non necessario sanctificatur ut sit conveniens materia Baptismi: igitur nec chrisma necessario sanctificatur ab Episcopo, ut sit conveniens materia Confirmationis.
Dico quod non est simile, quia Christus ex contactu suae sanctissimae carnis ad aquam, quando baptizatus est, sanctificavit omnem aquam, et dedicavit eam, ut esset conveniens materia Baptismi et certa: sed non sic instituit ipsemet materiam hujus sacramenti. Illam etiam instituit propter convenientiam, et similitudinem ad effectum hujus Sacramenti: oleum enim habet nitorem, et supernatat aliis liquoribus, et ideo propinquum est incendio, et signat gratiam et charitatem, quae est effectus principalis hujus sacramenti, per quem confirmatus debet per charitatem et castitatem ardere amore Dei. Balsamum vero signat bonam famam Christi, qui habet odorem bonum, quem confirmatus debet exterius confiteri constanter: praeservat enim balsamum a corruptione, quia illo corpora mortuorum unguntur, ne corrumpantur, vel putrescant, et designat incorruptionem peccati, quam debet habere confirmatus.
Forma vero hujus sacramenti exprimitur per verba certa, quae sunt ista: Signo, vel consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed estne haec praecis aforma Confirmationis? Dico quod sic.
Et si objiciatur contra, quia Christus, nec Apostoli confirmaverunt aliquem in tali materia, nec per talia verba, sed tantum per impositionem manuum dando Spiritum sanctum.
Respondeo quod non oportuit Christum necessario uti hac materia, vel hac forma, quia ipse non alligavit virtutem suam sacramentis, et ut non possent aliter dari quam modo dantur, quia habuit potestatem plenariam super illam; et ipse dispensavit cum Apostolis ut non uterentur istis signis nostris necessario, ut chrismate sanctificato, et istis verbis, propter signa alia, quae tunc apparebant in collatione hujus sacramenti per impositionem manuum. Dabatur enim tunc Spiritus sanctus confirmatis, ex impositione manuum in signo sensibili in linguis igneis, et statim intellexerunt diversas linguas, et loquebantur eis.
Supponendum est igitur quod Christus hanc formam et materiam, quibus modo utimur, etiam per se instituerit, et per ministrum aliquem authenticum, etiamsi ipsius institutio non exprimatur, promulgavit, quia, sicut dicit Damascenus lib. 4. cap. 4. multa tradita sunt ab Apostolis, quae non sunt scripta, ut de adoratione ad Orientem, et hujusmodi; multo magis sic hic supponendum est de materia et forma hujus sacramenti.
Posset etiam hic distingui de materia et forma hujus sacramenti, sicut distinctum est prius de materia et forma Baptismi, quia forma hujus sacramenti est relatio rationis appropriate, aut ipsa verba. De hoc quaere signa in materia Baptismi.