REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem secundam, Confirmationem non esse necessariam ad salutem; necessarium tamen esse ne contemnatur. Ita communior sententia. Vide Scholium in Oxon. hic quaest. 2. et DD. ibi eitatos, et Scot. dist. 17. quaest. 1. num. 11. Ad tertiam quaestionem, Confirmationem non esse iterabilem; ita communis, et Trid. sess. 7. Florent. in decreto Eug. Alens. D. Thom. D. Bonav. et alii hic citati quaest. 4.
Ad primam quaestionem respondeo, quod Confirmatio non est sic de necessitate, quin sine ipsa possit homo salvari, quia ut habetur Marci ultimo: Qui crediderit, etc. salvus erit.
Item, de consecr. dist. 5. Spiritus sanctus, etc. unde parvulo non est necessaria, qui statim evolat; nec etiam adulto, qui remanet pugnaturus, si non dimittatur ex negligentia, vel ex contemptu. Alio modo dicitur necessarium hoc sacramentum, quia non potest salubriter contemni, neque dimitti, cum tempus opportunum adsit, neque ex crassa negligentia, et sic est Confirmatio necessaria pugnaturo. Ad rationes dico quod sunt plene Christiani in Baptismo; sed qui contemnit, postea non est plene. Christianus, et sic exponitur Glossa.
Ad secundam quaestionem dico, quod simpliciter dignior est Baptismus quam Confirmatio, sed secundum quid dignior est Confirmatio. Primum patet, quia Baptismus confert majorem gratiam, et congruum est quod sic fiat, quia magis assimilatur Passioni; secundum quid vero dignior est Confirmatio propter materiam digniorem, et ministrum digniorem: et ista concludunt non necessitatem sacramenti, quia sic haberet ministrum communem et materiam similiter.
Ad Magistrum in littera dico, quod intelligit quod est secundum quid dignius.
Ad aliud dico, quod una est gratia secundum rem collata per quodlibet sacramentum: possumus igitur loqui de gratia collata per Baptismum et Confirmationem dupliciter, vel de ipsa totaliter, quae confertur in Baptismo et Confirmatione; et sic ista tota est amplior et major quam gratia Baptismalis tantum, sicut totum sua parte, et sic potest dici amplior gratia conferri per Confirmationem, et gratia septiformis. Vel possumus loqui de gratia collata in sola Confirmatione, comparando ipsam ad solam gratiam baptismalem, et sic dico quod baptismalis est major.
Ad tertiam quaestionem dico, quod non iteratur, quia hoc Sacramentum imprimit characterem, per quem constituitur in determinato gradu et obsequio in familia Christi. Constituitur homo per Sacramentum Confirmationis spiritualiter in statu militari de familia Christi, ad defendendam fidem Christi; et haec est una congruentia. Sed causa principalis initerabilitatis hujus Sacramenti est divina institutio, quia voluit Deus ipsum non iterari.
Ad rationem dico, quod non sequitur, morbus est iterabilis, igitur medela, quia in prima susceptione imprimitur aliquid, per quod habet medelam interiorem contra morbum futurum, quoties poenituerit. Vel potest dici, quod non iteratur morbus, contra quem instituitur, quia instituitur contra pusillanimitatem contractam ex peccato originali, et illa pusillanimitas non redit.