REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Eucharistia sit sacramentum novae legis?
Alens. 4. part. quaest. 30. memb. 1. art. 1. et 1. D. Bonavent. hic 2. part. art. 1. quaest. 2. Richard. art. 1. ?. 2. D. Thom. quaest. 1. art. 1. et 3. part. quaesi. 73. art. ibi. Suar. ibi. disp. 39. s. 1. Bellarm. de sacrament. Eueharist. lib. 1. et 2. Coccius in thes. tom. 2. lib. 6. art. 1.
Quod non, quia sacramentum novae legis est signum collatae gratiae. Sed Eucharistia non est hujusmodi, quia Eucharistia manet in altari post consecrationem, et tunc non confert gratiam; igitur.
Item, sacramenta novae legis causant quod figurant; non sic Eucharistia, quia significat et figurat corpus Christi, et sanguinem contineri sub speciebus illis; sed illae species non causant corpus Christi, sed hoc est ibi ad prolationem verborum sacramentalium.
Item, sacramenta novae legis habent aliquam determinatam formam ut certa verba; non sic Eucharistia, quia verba sacramentalia oportet simul proferri, et esse cum sacramento, quia sunt forma, et similiter e converso oportet sacramentum simul esse cum verbis, quae sunt forma ejus. Sed sacramentum Eucharistiae non est simul cum verbis sacramentalibus, quia dum verba proferuntur, non est ibi sacramentum, sed in fine prolationis, quando nihil verborum remanet proferendum ulterius.
Item, quod non est unum, non est, 4, Metaphys. text. 10. quia ens et unum convertuntur, et quod non est ens, nihil est; igitur quod non est unum, nihil significat. Sed Eucharistia non est unum sacramentum, nec significat unum, quia non est unum signum, sed plura, quia aliud signum, est species panis, aliud species vini.
Dices quod haec ambo sunt unum signum unius rei, ut corporis Christi veri, et ideo vere sunt unum signum.
Contra, nomina synonyma, non obstante quod significent eamdem rem, sunt tamen plura signa, quia plura nomina, et nomen est signum ad placitum illius, quod est in anima 1. Perihermenias cap. 1. ergo eodem modo in proposito.
Oppositum est de Consecr. dist. 11. et ponitur in littera.
Circa solutionem istius quaestionis primo ponenda est ratio nominis, et quid significetur per nomen hujus sacramenti, sicut supra ostensum est de aliis sacramentis. Secundo videndum est, si aliquid subest illi rationi nominis. Tertio videndum est si illa res, quae subest illi rationi, et quae respondet ei, sit sacramentum.
gratia subsistens non inhaerens, sicut in aliis, quae gratia per se subsistens, scilicet totus Christus, ut effectus sacramenti, semper concomitatur inseparabiliter suum signum, scilicet tales species, et ideo additur veraciter significans corpus et sanguinem Christi sub illis speciebus realiter contineri. Alia sacramenta possunt esse sine suis effectibus, patet de ficto; hoc nullo modo.
Quantum ad secundum articulum, dico quod reale aliquid subest huic descriptioni jam positae; aliter enim esset oratio, et ratio per se falsa, si nihil sub se contineret; sed repugnaret sibi dici de quocumque, sicut haec ratio est in se falsa: Chimaera est animal, habens caput asini, et pedes leonis, et ventrem ho minis, quia nihil ei correspondet. Huic autem descriptioni correspondet vera res, ut species panis et vini continentes realiter corpus Christi et ejus sanguinem pretiosum. Quod hoc sit possibile, scilicet sub illis speciebus contineri realiter corpus et sanguinem Jesu Christi, probabitur distinct. 10. Si autem hoc sit possibile corpus Christi et sanguinem sub illis speciebus contineri, congruum est Christum, qui suo sancto corpore et sanguine nos redemit nobiscum secundum illa, cohabitare. Unde ait Matth. ultimo: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, et non solum in aliquo signo sensibili tantum, sed realiter secundum suum corpus, et sanguinem pretiosum, ut magis excitemur ad reverentiam et devotionem ei exhibendam. Nisi enim corpus Christi esset in sacramento Eucharistiae, parum curaretur de aliis sacramentis, et periret omnis devotio in Ecclesia, nec exhiberetur actus latriae Deo, nisi propter reverentiam hujus, quia tam Clerici quam Laici parant se per Confessionem et poenitentiam ad dignam susceptionem hujus sacramenti, quod si non esset in Ecclesia, parum curarent homines de confessione. Nec de hoc multi curant nisi propter hoc, quod nollent videri praecisi, vel mali Christiani, quia perceptio hujus sacramenti ab omnibus Christianis semel in anno debet fieri ex praecepto, patet extra de paen. et rem. omnes utriusque, et con sec. dist. 11. dicitur ter in anno.
Congruum est etiam, ut sit nobiscum in illis speciebus propter convenientiam specialem quam habet, quia congruum est generatos vita spirituali, nutriri alimento spirituali. Nutrimentum autem spirituale convenienter significatur per nutrimentum corporale, cujusmodi est vinum et panis; ideo nutrimentum spirituale, quod est Christus totus, convenienter significatur sub speciebus panis et vini.
Similiter si congruum est, quod sit nobiscum in illis speciebus, congruum est quod sit nobiscum per actum prolationis verborum sacramentalium, aliter enim nesciremus quando esset nobiscum, et quando non, et tunc nesciremus quando sumeremus sacramentum, et quando non: et sic periret omnis praeparatio et reverentia ad eum debita ad recipiendum.
Item, congruum est quod fiat per ministrum excellentem, et per tales communiter ut Episcopos, et Sacerdotes, quia hoc sacramentum est excellentissimum, continens Deum. Patet igitur quomodo congruum est corpus Christi et sanguinem sub illis speciebus realiter contineri post consecrationem, et per consequens possibile. Hoc etiam factum est vere et realiter, et de facto patet Luc. 22. quando coenans cum discipulis suis fregit panem, et dedit eis: Hoc inquit, est corpus meum; et similiter de vino in calice, quia sumitur ibi continens pro contento, dicens: Hic est san guis meus, etc. Quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis, Et Aposto--Ius 1. ad Cor. 1. Quotiescumque hoc facietis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat, scilicet, ad judicium, scilicet in fine mundi. Haec quidem dixit eis, postquam eis tradidit formam consecrationis. Et hoc firmiter tenendum est.
Quantum ad tertium articulum videndum est an illa res, cui competit illa descriptio, ut species sensi bilis panis et vini, sit sacramentum ? Et dico quod sic, quia cum dicitur in definitione sacramenti, quod est signum sensibile invisibilis effectus, non solum accipitur ibi effectus invisibilis pro gratia gratis data, vel gratum faciente, informante animam, sed pro effectu gratuito, et gratia per se subsistente, cujusmodi est totus Christus in hoc sacramento. Ideo dictum est supra in definitione sacramenti, quod sit signum sensibile effectus invisibilis ordinantis hominem ad Deum et ad salutem. Esse autem corporis Christi sub illis speciebus non est esse gratiae informantis, sed gratiae per se stantis. Significat enim Eucharistia effectum Dei gratuitum, et gratiam per se subsistentem, et ideo nobilissimum sacramentum est.