Utrum caro christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod caro christi in antiquis patribus peccato infecta non fuerit. Corpus enim caeleste non inficitur nec alteratur ex conjunctione ad aliud corpus. Sed corpus christi naturae caelestis fuit: quod videtur ex hoc quod dicitur de ipso joan. 3, 31: qui de caelo venit super omnes est. Ergo caro christi in antiquis patribus infecta esse non potuit.
Praeterea, in littera dicitur, quod christus primitias nostrae carnis assumpsit. Sed caro humana in primo statu infecta non fuit. Ergo christus assumpsit carnem nunquam prius infectam.
Praeterea, Augustinus, dicit, quod natura humana semper habuit simul cum vulnere vulneris medicinam. Sed quod est corruptum, non potest corruptionis esse medicina. Ergo in humana natura semper fuit aliquid non corruptum vel infectum, unde caro christi formata est, quae medicina facta est totius humani generis.
Praeterea, nihil sanatur a corruptione, nisi in eo aliquid incorruptum remanserit; sicut in aegritudine animalis, cum cor remaneat sanum, ejus virtute membra prius aegra sanantur. Sed corruptio humani generis sanabilis fuit. Ergo in humana natura aliquid incorruptum remanserat. Sed nihil est mundius in humana natura quam caro christi. Ergo illud de quo formata est caro christi nunquam in patribus fuit infectum.
Praeterea, in divinam sapientiam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7. Sed christus est dei virtus, et dei sapientia, ut dicitur 1 Cor. 1. Ergo caro ejus nunquam coinquinata fuit.
Sed contra est quod magister in littera dicit, carnem christi, priusquam assumeretur, peccato fuisse obnoxiam: et idem habetur ab Hugone de sancto victore in Lib. De sacramentis.
Praeterea, caro christi non processit ab Abraham nisi per semen ex quo conceptus est Isaac.
Sed semen illud propter carnalem coitus concupiscentiam pollutum est originali infectione. Ergo caro christi, antequam assumeretur, infecta fuit peccato originali.
Praeterea, distinctio qualitatis praesupponit distinctionem naturae subjectae; cum contraria non sint simul in eodem, nec ex eisdem principiis causentur.
Sed caro christi non fuit distincta secundum naturam a carne parentum, a quibus propagata est. Ergo nec secundum qualitatem puritatis et impuritatis; et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit duplex haeresis.
Una illorum qui dixerunt, corpus christi non esse formatum ex eodem ex quo alia caro hominum formatur; sed quod filius dei corpus caeleste secum attulit, et hoc modo per uterum virginis transivit, nihil ex ea sumens. Hoc autem est haereticum dupliciter. Primo, quia derogat veritati Scripturae, quae christum ex muliere factum et natum dicit; non enim ex ea factus diceretur, nisi ex ea aliquid traxisset unde materialiter ejus caro fieret; et sic nec beata virgo mater dei dici posset.
Secundo, quia derogat veritati humanitatis christi.
Cum enim omnis forma determinatam materiam requirat, si corpus christi formaretur ex materia alterius generis ab illa materia de qua formatur corpus alterius hominis, non esset corpus ejusdem speciei cum corporibus aliorum hominum; et ita homo aequivoce diceretur, cum sit essentialis pars hominis.
Alius error fuit dicentium, quod caro christi secundum quod in parentibus erat, infecta non fuit. Dicunt enim, quod peccante Adam, deus conservavit in illo aliquid incorruptum et non infectum, per quod humana natura sanari posset: et hoc quidem transfusum est sine aliqua infectione usque ad beatam virginem, et exinde formatum est corpus christi. Hoc autem erroneum reputatur praecipue propter duo. Primo, quia secundum hanc positionem christus non esset vere filius virginis, nec vere ex stirpe alicujus patrum progenitus, nisi solum ex Adam: illa enim pars quae incorrupta in humana natura remansit in hominibus aliis ab Adam, fuisset quasi extraneum ab eis, soli autem Adae connaturale quantum ad primum statum.
Secundo, quia tollitur congruus satisfactionis ordo.
Sicut enim non erat decens ut pro Adam et ejus successione corrupta aliquis satisfaceret qui ex illo genere non esset; ita etiam non esset congruum ut naturam infectam satisfaciendo sanaret dei filius, nisi hoc ipsum quod prius infectum fuerat, assumpsisset.
Et ideo dicendum est, quod caro christi, secundum quod fuit in patribus, et etiam in ipsa beata virgine, peccato infecta fuit antequam assumeretur; sed in ipsa assumptione ab omni infectione peccati purgata est, ut secundum quod est actu caro christi, in ea nihil maculae inveniatur.
Ad primum ergo dicendum, quod christus dicitur de caelo venisse, non ratione naturae assumptae, quasi anima vel corpus ejus prius in caelo fuerit assumpta, et postmodum per uterum virginis ad nos pervenerit; sed quantum ad personam assumentem, quae quidem de caelo ad nos venisse dicitur, non loci mutatione, sed visibilis naturae assumptione.
Ad secundum dicendum, quod christus dicitur primitias nostrae carnis assumpsisse, non secundum identitatem rei, ut scilicet natura carnis quam assumpsit, semper in conditione primi status remanserit, sed quantum ad similitudinem; quia caro assumpta, prout consideratur actu caro christi, sine infectione culpae fuit, sicut et caro primi hominis ante peccatum, ut magister in littera exponit.
Ad tertium dicendum, quod caro christi in Abraham non fuit ut medicina vulneris in actu, sed solum in potentia, secundum scilicet quod ex eo propagari poterat illa caro ex qua medicina nostri vulneris facta est: et ideo non oportet quod fuerit ibi actu sine infectione vulneris, sed solum in potentia secundum ordinem quo caro christi ex ea propaganda erat.
Ad quartum dicendum, quod aliquod corruptum est reparabile dupliciter. Vel secundum potentiam passivam tantum; et sic oportet ut remaneat in eo aliquid non corruptum, idest non per corruptionem annihilatum, sicut dicitur contrarium corrumpi per adventum contrarii: oportet enim subjectum remanere cum possibilitate ad salutem quae recuperanda est. Vel secundum potentiam passivam et activam simul, sicut homo infirmus curabilis est quandoque virtute activa naturae suae; et quia idem non patitur a seipso, necesse est ut in eo quod sic reparabile est, sit aliqua pars non corrupta, nec corruptioni subjecta, sicut Cor. Dicendum est ergo quod humana natura non erat reparabilis nisi secundum potentiam passivam tantum; et ideo non oportuit quod in ipsa remaneret aliqua pars corruptioni non subjecta; sed sufficit quod in ea remanserit id quod naturae est cum possibilitate ad reparationem, subjectum tamen corruptioni.
Ad quintum dicendum, quod caro christi actu existens caro christi, nullo modo fuit infecta; ejus enim emundatio a praecedenti infectione saltem intellectu praecedit assumptionem; unde in divinam sapientiam nihil inquinatum incurrere potuit.