REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Eucharistiam esse unum sacramentum, et declarat optime quomodo corpus et sanguis faciunt unum, et quomodo plura signa partialia faciunt unum signum totale.
Sed estne unum sacramentum? Respondeo quod sic, quod patet tam ratione signi quam signati. Ex ratione signati sic: Corpus Christi et sanguis aliquo modo sunt unum et aliquo modo duo: si enim accipitur corpus pro toto eo, quod primo et totum animatur anima, et habet vitam, sic est corpus organicum totum corpus, excludendo sanguinem, quia sanguis non est animatus. Patet de se licet sit propinqua materia carnis, quae potest animari, et sic corpus animatum, organicum, et sanguis sunt duo essentialia, et possunt habere duo signa ea repraesentantia. Alio modo accipitur corpus non tantum pro eo quod animatur, ut corpore organico, sed pro omni eo quod includit tale corpus, ut pro partibus solidis, ut ossibus et nervis, quae sunt in tali corpore, et humoribus omnibus, et partibus homogeniis et heterogeniis, simul. Haec omnia sunt de veritate corporis vivi, sine enim istis non est vita, licet in omnibus istis non sit formaliter vita; et isto modo sunt unum tantum integrum corpus et sanguis, et ita eis correspondet unum signum, sed non unum unitate indivisibilitatis, sed unum unitate integritatis, quia corpus et sanguis isto modo non sunt unum indivisibile, sed integritate, et differt sanguis a corpore sicut pars a suo toto, et ideo etiam isto modo sunt duo, ut sunt pars et totum, et tamen unum totum integrum, et sic habent unum signum.
Qualiter autem duo possunt concurrere ad coustitutionem unius i signi integri, dictum est supra, in materia de Baptismo; licet enim plura naturalia non possint esse unum signum naturale alicujus effectus naturalis unius, quia unicum tale signum non habet plura pro suo fundamento quod designat, quod tamen non est verum, quia unum signum ut timiditatis, consequuntur plura, ut pallor, tremor, pilorum electio, et hujusmodi, et sic de signo verecundiae; esto tamen quod sit verum, tamen ad unum signum ad placitum, cujusmodi est quodlibet sacramentum, secundum omnes, plura possunt concurrere ad omnino unum signatum denotandum: unde oratio, quae est signum discretum ex diversis, dicens Deum esse justum, bonum et sapientem, et hujusmodi, est signum unius omnino signati, etiamsi fieret totus unus liber de Divinis nominibus, totum esset signum alicujus unius indivisibilis: et ideo signum ad placitum potest esse unum sine unitate fundamenti, quod designat: circulus enim de ligno, circumdatus foliis virentibus vitis, signat fundamentum, quod est mustum. Patet igitur quomodo hoc sacramentum est in se unum integrum et indivisum.