REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Praemittit verba consecrationis panis et calicis esse unam formam unitate integritatis, deinde verba, hoc est corpus meum, esse formam corporis, et ly enim non esse necessarium necessitate sacramenti, sed praecepti. An verba praecedentia requirantur necessitate sacramenti, ut dubium reliquit. Vide Fabr. hic, et Pitig. art. 2. Bassol. Rubion. Vorillon, qui negant secundum Doctorem praecedentia sic requiri. De forma Calicis non esse certum, an verba sequentia sanguinis mei, sint substantialia. Ponit optimam regulam pro ministris sacramentorum, ut proferant omnia verba, ante et post illa quae censentur communiter essentialia, ea intentione, qua Christus et Ecclesia intendunt. D. Thom. sup. a. 3. Capr. hic q. 1. art. 3. Sylvest. v. Eucharistia 1. q. 6. tenent verba, quae sequuntur sanguinis mei esse de substantia; negant D. Bonav. sup. Albert. hic. art. 7. ad quos Scotus inclinat. Durand. q. 2. Aureol. q. 2. art. 4. Bassol. q. 1. art. 3. Rubion. q. 2. art. 3.
Circa istam quaestionem tria sunt videnda. Primo quod aliqua sit praecisa forma consecrationis Encharistiae. Secundo. videndum quae sit illa forma. Tertio quae significatiua forma, et quomodo sit vera?
De primo, patet ex quaestione praecedenti, quia sicut in sacramento Eucharistiae sunt duo signata, primo, ut corpus et sanguis, quorum utrumque habet rationem specialis et partialis signati, et tamen sunt unum signatum unitate aggregationis vel integritatis, et non indivisibilitatis, ita duo sunt signa partialia correspondentia illis signatis, et illa signata proprie repraesentantia, quae tamen faciunt unum signum integrum, illud signatum unum unitate integritatis repraesentans, ut sicut signatum integrum continet in se plura signata partialia, ita signum integrum plura signa talia, et utriusque signati partialis est unum signum partiale et una consecrationis inchoatio unitate integritatis, et non indivisibilitatis: quod patet, quia post consecrationem corporis adoratur Christus, nihil adhuc facto circa sanguinem de consecratione ejus; fit enim magis interpolatio verborum inter consecrationes corporis et sanguinis, quae ad neutrius consecrationem pertinent. Sacramentum igitur Eucharistiae, quod est unum unitate integritatis multorum correspondentium multis, in signato suo uno, potest habere unam formam unitate aggregationis et integritatis, ut patet. Quantum ad secundum videndum quae sit forma hujus sacramenti, et primo quantum ad consecrationem corporis. Secundo quantum ad consecrationem sanguinis.
Quantum ad primum, dico quod haec est forma consecrationis corporis, hoc est corpus meum; haec autem conjunctio enim, est addita per Ecclesiam, et non est de essentia consecrationis: peccaret tamen qui illam omittere a proposito, propter praeceptum Ecclesiae. Causa autem quare haec conjunctio additur ab Ecclesia est secundum unum Doctorem*, ad denotandum ordinem formae consecrationis ad usum materiae consecratae, qui usus non est de essentia sacramenti: talis autem ordo non est nisi per appositionem conjunctionis. Alia tamen ratio potest assignari, quia Ecclesia noluit aliquam rationem dissutam ponere in Canone, sed ante haec verba consecrationis praemittitur quaedam historia ab illo loco, qui pridie quam pateretur, accepit panem, etc. et idem expresse videtur dicere Ambrosius de consecrat. d. 2. cap. Panis, exponendo verba Canonis; et ideo sicut una pars conditionalis separata et dissuta ab alia, nihil significat, ut si dicerem: Tu es homo dum tu cum ris, etc. ita praedicta oratio, si dissuta posita fuisset seorsum ab aliis, non fuisset sententia completa, nec perfecta; et ideo ut vitaretur omnis improprietas et inconnexio verborum sacramentalium, in Canone est addita haec conjunctio enim.
Sed hic est unum dubium, si posset consecrari corpus per ista verba, hoc est enim corpus meum, non expressis verbis praecedentibus, ut aliquis nihil diceret ab illo loco: Qui pridie, etc. et dicitur communiter * quod sic, quia illa verba non sunt de essentia sacramenti, sed tantum adducuntur propter reverentiam sacramenti, sicut et in aliis sacramentis adducuntur multa propter reverentiam sacramenti, quae non sunt de essentia ejus: patet de Baptismo, Matrimonio et omnibus.
Contra, verba sacramentalia ex vi verborum debent significare contentum sacramenti; sed ista verba hoc est corpus meum sine aliis praecedentibus non significant corpus Christi sub speciebus panis realiter, licet enim minister possit intendere ut loquatur, et proferat illa verba in persona Christi, sicut Angelus, qui loquebatur Prophetis in persona Dei, Exod. 3. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, hoc tamen non facit aliam significationem verborum sic prolatorum: igitur verba illa prolata a ministro non significant absolute contentum: igitur verbis illis sic prolatis non fit consecratio, quia non exprimitur persona Christi, cujus sunt haec verba, et virtute cujus fit ista consecratio. Unde sine verbis praecedentibus non habent haec verba quod sint sacramentalia, nec quod contineant corpus Christi. Unde si ego dicerem, Paulus dicit, haec est doctrina mea, jam non significo quod haec est doctrina mea, sed doctrina Pauli; sed si dicerem, hoc est doctrina mea, non significo hanc esse doctrinam Pauli, sed meam; sic in proposito, si praemittuntur haec verba Canonis, qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, dicens, scilicet Christus, hoc est enim corpus meum, significatur ibi corpus Christi contineri, et non corpus ministri, quia pronomen possessivum meum refertur ad personam dicentem, quae, ut constat, fuit Christus; et ideo ad hoc quod corpus Christi significetur ibidem contineri, oportet uti verbis praecedentibus necessario, ut videtur.
Sed de forma consecrationis sanguinis est magis dubium. Primo, cum non habeamus formam traditam a Christo, esset dubium an aliquis utens forma consecrationis posita in aliquo Evangelio peccaret, et aliquid faceret. Dicunt quidam quod nihil faceret utens illis verbis, sed tantum utens verbis, quibus modo utimur. Et ratio hujus est, quia Evangelistae non intendebant per illa verba tradere nobis formam consecrationis sanguinis, sed tantum narrare historiam. Alii dicunt quod sic, nam Graeci non habent istam formam consecrationis sanguinis, quam nos habemus, et tamen vere conficiunt, et addunt quod quaecumque forma verborum cujuscumque Evangelistae sufficit ad consecrationem sanguinis.
Aliud dubium est, quia omnia illa verba, quibus nos utimur in consecratione sanguinis, non videntur necessaria, ut quidam dicunt, sed tantum illa quae significant conversionem vini in sanguinem, ut haec tantum, hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni Testamen ti, etc. pertinent ad consecrationem sanguinis, quia hoc totum est una oratio.
Alii dicunt quod non tantum haec, sed et quod sequitur, scilicet, qui pro vobis tradetur etc. qui scilicet sanguis, propter implicationem quam importat, et sic est pars orationis praecedentis, et ita totum pertinet ad formam consecrationis sanguinis. Aliud quod sequitur, nullus dicit quod sit de forma consecrationis, istud scilicet, haec quo tiescumque feceritis, etc.
Sed ultima opinio non placet, quia sicut solum illa verba, quae significant conversionem panis in corpus, pertinent ad formam consecrationis panis, ita ista verba quae denotant conversionem vini in sanguinem, sunt de forma consecrationis vini.
Similiter quod addunt de implicatione, non movet, quia licet in sensu compositionis faciat illa implicatio unam orationem cum praecedentibus, in sensu tamen divisionis sunt ibi duae propositiones et orationes. Unde ly qui vobis, etc. exponitur per haec verba et ille pro vobis effundetur, unde sunt duae propositiones, una: Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni Testamenti, et sequitur secunda, et ille effundetur pro vobis. Unde propositio copulativa, cujusmodi est haec, si loco implicationis ponatur et ille, non est una propositio, nisi sicut hypothetica conditionalis vel causalis. Nam quaelibet propositio hypothetica habet unam significationem completam tantum, ita quod una ejus pars nihil significat, dempta alia, ut si dicerem, si tu es animal, nulla est significatio; si tamen aliam partem conditionalem addo, tu es substantia, habeo orationem unam: propositio autem copulativa duas perfectas propositiones includit, quarum utraque habet perfectum conceptum et intellectum, et complexionem unam sine alia, ut haec Socrates legit. et sedet, includit has, Socrates legit, et Socrates sedet. Similiter dictio implicata in propositione, in qua cadit implicatio in sensu divisionis, includit orationem perfectam; haec enim, homo
qui est albus, currit, valet istas duas, homo currit, et ille est albus. Ita in proposito.
Similiter cum dicitur quod hoc additum, novi et aeterni Testamenti, est de forma consecrationis sanguinis, quia facit unam propositionem cum praecedenti, non valet; non enim sequitur quod quidquid potest cum eo facere orationem unam, quod sit de forma consecrationis. Potuit enim addidisse, hoc est corpus meum assumptum de Virgine. et eodem modo hic. Multa enim. adjectiva possunt addi, quae non sunt de forma consecrationis.
Respondeo igitur breviter quantum ad hunc articulum, quod Christus non instituit nobis in Canone, quae verba essent praecise de forma consecrationis sanguinis, nec Ecclesia de hoc determinata Ideo periculum est dicere illa verba esse praecise de forma conseorationis sanguinis, et illa non, quia periculum est asserere quod nescitur, sed non est periculum ignorare, quod non determinatur.
Ex quo patet improbatio istius dicti, quod minister nesciens quae verba pertinent ad consecrata onem, et quae non, non conficit, nec consecrat, quia oportet ipsum intendere consecrare secundum formam consecrationis; non potest autem talem formam intendere, nisi illam sciat. Dico quod haec ratio non valet, quia tunc bonus sacerdos et simplex nesciens praecise quae verba pertinent ad consecrationem calicis, sed bona intentione legens ab illo loco, Te igitur, etc. usque post verba consecrationis, volens verba consecrationis esse consecratoria, et quae non sunt verba talia, non esse talia, non consecraret, quod falsum est, quia haec est ignorantia invincibilis, et nullo modo vitiosa in tali.
Similiter etiam sequeretur quod minister baptizans et ignorans praecisa verba Baptismi, non baptizaret, quod falsum est, quia laicus potest baptizare.
Item, similiter de Poenitentia, ubi non habentur certa verba, Judex ignorans quae praecise pertinent ad formam sacramenti Paenitentiae, et quae non, et tamen omnia dicens sub intentione bona, quod sacramentalia sint sacramentalia, et alia non, non absolveret, quod est falsum.
Item, nullus Episcopus est, qui sciat quibus verbis imprimatur character Ordinis, et quibus non, nec per consequens scit quae sit praecise forma sacramenti Ordinis; igitur nullus potest aliquem ordinare. Unde magnum periculum est hoc affirmare, et tamen sine periculo potest ignorari, quia est ignorantia invincibilis, quia nitens eam vincere cadit in errorem, nec ignorans praecisam formam consecrationis est perplexus, sufficit enim quod proferat cum ista intentione generali, ita quod quae Christus vult esse de forma consecrationis, sint de forma, et quae non, non, ut quae sunt de forma, sint de forma, et quae ad decorem, et non de forma, sic habeantur coram Deo; et tunc vere consecrat et baptizat, et absolvit habens talem intentionem generalem, et omnia accipiuntur coram Deo quantum valent.