Utrum christo sanctificari conveniat, scilicet ut indigeret sanctificatione.
Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod christo sanctificari non conveniat. Quia, ut dicitur Hebr. 7, 26: talis decebat ut esset pontifex nobis qui non habet necessitatem, quemadmodum sacerdos, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. Sed christus sicut venit orare et hostiam offerre pro populo; ita et sanctificare populum.
Ergo nec indiguit ut ipse sanctificaretur.
Praeterea, in quolibet ordine primum movens est immobile. Sed christus est principium totius humanae sanctificationis. Ergo ipse sanctificatus non est.
Praeterea, omne quod fit, fit ex contrario: generationes enim, secundum philosophum, ex contrariis sunt. Sed christus ab omni peccato, quod sanctitati contrariatur, immunis fuit. Ergo christus sanctificari non dicitur.
Si dicatur, quod caro ejus antequam esset assumpta, fuit obnoxia peccato, ut in littera dicitur, unde ratione emundationis ejus christus sanctificari dicitur: contra. Hoc nomen christus est hypostasis in duabus naturis subsistentis. Ergo nihil potest dici de christo quod unionem illam praecesserit. Sed infectio cui in patribus caro ejus obnoxia fuerat, solum ante unionem fuit. Ergo ratione illa non potest dici christus sanctificatus.
Sed contra est, quod dicitur joan. 10, 36: quem pater sanctificavit et misit in mundum. Ergo christus sanctificatus est.
Praeterea, christus dicitur unctus. Sed spiritualis unctio causa est sanctitatis. Ergo et sanctificatus dici potest.
Respondeo dicendum, quod sanctificari est sanctum fieri. Potest autem aliquis sanctus fieri dupliciter: vel ex sancto, vel ex non sancto.
Ex sancto iterum dupliciter: vel ex minus sancto magis sanctum, ut dicitur joan. 17, 17: pater sanctifica eos in veritate; apostoli enim tunc sancti erant: vel secundum continuationem sanctitatis eadem quantitate servata, et hoc modo christus potest esse sanctificatus, sicut ipse ibidem, 20, dicit: ego pro eis sanctifico meipsum; eo quod continuatio ratione successionis quemdam modum sanctificationis habet. Sed hic modus loquendi non videtur consuetus; unde sic de sanctificatione non loquimur.
Ex non sancto etiam dicitur aliquis sanctus fieri dupliciter; vel ex non sancto contrarie aut privative, sicut per gratiam peccator sanctificari dicitur; et hoc modo christus non potest dici esse sanctificatus, quia non potest accipi cum consistentia subjecti defectus sanctitatis in eo fuisse: simul enim fuit homo et sanctus homo: vel ex non sancto negative: et hoc adhuc distinguendum est: quia vel dicitur ex non sancto sanctus factus ratione creatae sanctitatis, quae hominis est; et sic dicitur christus sanctus factus, sicut et homo factus: aut ratione sanctitatis increatae; et sic dicitur sanctus factus per modum quo homo dicitur factus deus; quae vel est falsa, vel minus proprietatis habens quam prima, scilicet, deus factus est homo, ut infra, distinct. 7, patebit: et ita concedi potest in aliquo sensu christum sanctificatum esse.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut christus non indiguit ut pro se oraret, vel hostias offerret; ita nec indiguit ut hoc modo sanctificaretur quo alios sanctificare venerat, scilicet per purgationem peccatorum. Per hoc tamen non removetur quin ipse a tota trinitate sanctus sit factus homo, cum prius nec homo, nec sanctus homo fuerit.
Ad secundum dicendum, quod primum movens in aliquo ordine mobilium non oportet esse immobile simpliciter, sed immobile secundum idem genus motus; sicut caelum quod est primum alterans, movetur quidem, sed non alteratur: non enim est primum movens simpliciter. Similiter etiam christus, secundum quod homo, non est primum sanctificans simpliciter, sed deus trinitas; est autem primum sanctificans inquantum homo, per modum satisfacientis pro peccato; et sic sanctificatus non est; aliquo tamen modo sanctificatus est.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod fit, ex contrario fieri, sed solum quod fit per viam generationis et alterationis; oportet tamen omne quod fit, ex incontingenti fieri, ut in 1 physic. Dicitur, idest quod non contingit simul inesse. Sic autem contingens non est solum contrarium vel privatio quae requirunt subjectum, sed etiam negatio, quae consistentiam subjecti non requirit: et sic ex non sancto christus factus est sanctus, ut dictum est.
Quartum concedimus: quia responsio illa non valet.
Obnoxia fuit peccato in maria. Sed contra.
Quod non est, non potest esse peccato obnoxium.
Sed caro christi non fuit nisi in ipso. Ergo falsum est quod dicitur. Dicendum, quod quamvis caro christi actu non fuerit nisi in ipso, tamen materialiter fuit in beata virgine et in aliis, sed differenter: quia in beata virgine praeexistebat materia illa essentialiter, sed in aliis prioribus originaliter tantum, ut dictum est; et secundum illum modum quo in unoquoque fuit, sic peccato obnoxia erat.
Ita et leviticus ordo. Videtur quod ratio apostoli non valeat. Potest enim contingere quod pater Papae alicui simplici sacerdoti decimas solverit: nec propter hoc Papa sacerdote illo minor esset; et sic non videtur sequi, si Abraham melchisedech decimas solverit, quod propter hoc leviticus ordo melchisedech minor fuerit. Sed dicendum secundum quosdam, quod apostolus procedit ex suppositione hujus quod Abraham tota posteritate sua major fuerit; unde si melchisedech major fuerit quam Abraham, per consequens major fuit quam levi vel Aaron. Sed quia haec suppositio vel dubia est, vel falsa, saltem propter beatam virginem; ideo melius dicendum, quod apostolus non intendit probare quod melchisedech personaliter major fuerit quam Aaron, sed quod sacerdotium christi figuratum per sacerdotium melchisedech majus est quam sacerdotium Aaron. Unde virtus rationis apostoli fundatur super figuram. Figuravit enim Abraham decimas melchisedech dans, quod ipse cum tota sua posteritate minor esset sacerdotio christi per melchisedech figurati.
Secundum rationem seminalem erat. Semen, ut dicit philosophus 5 physicorum, est in genere causae efficientis; unde illi dicuntur in Abraham secundum rationem seminalem fuisse qui concepti sunt per virtutem activam ex Abraham originaliter descendentem: quod de christo dici non potest, ut ex dictis patet.
Non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit.
Istud potest intelligi dupliciter. Vel ita quod concupiscentia et gratia sint nominativi casus: sic enim concupiscentia dicitur mater eorum qui per concupiscentiam nascuntur, et gratia mater christi, quia per gratiam natus est. Vel potest intelligi quod sint ablativi casus, ut intelligatur quod mater christi non genuit eum per concupiscentiam, sed per gratiam; et sic locutio propria et plana est.
Quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Hoc potest aliter exponi quam magister infra exponit, ut intelligatur completio corporis humani non solum quantum ad figuram, sed etiam quantum ad debitam quantitatem, ut per hos quadraginta sex dies totum tempus usque ad partum intelligatur: quadraginta enim et sex si per senarium (qui numerus est perfectus) multiplicentur, resultant ducenti septuaginta et sex dies; et tot dies computantur ab octavo kalendas Aprilis, quando christus conceptus est, usque ad octavum kalendas Januarii, quando christus natus est; et hoc accipitur ab Augustino.