REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum corpus Christi, vel aliquod alium corpus possit simul esse in diversis locis localiter ?
Doctores citati quaestione praecedenti.
Arguitur quod non. Primo, ex parte relationum oppositarum: Idem non potest referri ad se oppositis relationibus, quia illae includunt contradictionem; sed si idem posset esse in duobus locis simul, posset secundum illa idem dici inferius et superius seipso, et respectu ejusdem. Similiter posset dici dextrum respectu sui, et sinistrum respectu sui, et istae relationes sunt oppositae et reales; igitur.
Item, si sic, in eodem respectu ejusdem essent simul contrariae relationes: consequens est impossibile, igitur et antecedens. Probatio consequentiae, quia si idem posset esse in duobus locis, igitur idem respectu ejusdem corporis posset esse distans et propinquum. Sed distans et propinquum sunt relativa contraria; sicut igitur impossibile est idem respectu ejusdem esse simile et dissimile, ita propinquum et distans respectu ejusdem. Haec ratio differt a priori, quia illa concludit de relationibus oppositis in communi, haec concludit de relationibus contrariae oppositionis; non autem omnes relationes sunt contrariae, superius enim et inferius sunt relativa opposita, quia extrema relationis sunt opposita, sed non contraria relativa, sicut ista.
Item tertio sic: Idem temporale non potest esse in diversis temporibus; igitur nec idem locale simul in diversis locis. Antecedens est manifestum. Consequentia probatur, quia sicut temporale ad tempus, sic locale ad locum.
Item, si idem corpus posset simul esse in diversis locis, idem corpus posset simul moveri et quiescere. Consequentia patet, quia in uno loco posset quiescere, in alio moveri; sed consequens est impossibile: igitur, etc.
Item quinto sic: Si corpus Christi posset simul esse in coelo et in altari, tunc simul videret aliquid, et non videret illud; consequens falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia existens in coelo videret ibi aliquid sibi approximatum approximatione debita et requisita ad actum videndi, existens in terra non videret illud ibi, quia non est sibi debite approximatum, quod necessario requiritur ad actum videndi, quia visio est in organo, quod non potest in quodcumque distans.
Contra, Hugo de sacr. lib. 2. part. 2. cap. 8. qui fecit unum corpus esse in loco uno, fecit sicut voluit, et si aliter voluisset, aliter fecisse potuisset.