7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Duce caelesti numine,
Patre favente principe
In Petronilla virgine
Est virtus patientiae,
Est ista perfectissima,
Propter quod et laetissima
Gloria tibi, Domine.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Nunc Petronillae virginis
Festum laete cantamus,
Cujus sacratis meritis
Et Deo jubilamus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Haec est principis filia,
Quae est secuta agnum,
Prudentium primaria
Et habet nomen magnum.
2. Nomen sacratae virginis
Petri manus scripserunt,
Quod caeli cum reliquiis
Nobis enarraverunt.
3. A Deo benedicitur
Petronilla beata,
Quae innocenter graditur,
Semper est honorata.
Responsoria.
1. Stantes sancti discipuli
Actus Petri cernentes
Pro infirma dum quaeruli
Sunt atque murmurantes,
Peteras, cujus sunt oculi
Cuncta considerantes,
V. Sanavit hanc, discipuli
Effecti sunt laetissimi,
Ministrantem mirantes.
2. Petri nata sanctissima,
Pulchra et gratiosa,
Jacet oboedentia
Patris nunquam irosa,
Ex multa patientia
Semper est gaudiosa;
V. Post facta perfectissima
In corpore et anima
Redolet velut rosa.
3. Odore famae virginis
Jam cuncti recreantur
Eamque suis oculis
Videre delectantur,
Et laborantes variis
Languoribus sanantur,
V. Verbis suis sanctissimis
Et actis sacratissimis
Omnes plene curantur.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctae virginis specie
Deus est delectatus,
Quia est plenitudine
Plenus sui ornatus.
2. Adjuvata a Domino
Petronilla beata
A comite nefario
Exstitit liberata.
3. Exsultat sancta filia,
Quae a Deo amatur,
Propter ejus judicia,
In quibus delectatur.
Responsoria.
1. Venit comes ad virginem,
Eam vult desponsare,
Sed post matrem mirabilem
Volens haec ambulare
Ipsum fallit odibilem
Et ponit se orare.
V. Interim ineffabilem
Deum atque amabilem
Studet ad se vocare.
2. Adjuvata a Domino,
A quo ipsa amatur,
A beato presbytero
Sancto communicatur,
Angelorum subsidio
In caelum sublevatur,
V. Ubi intrat cum gaudio
Et sedet in principio
Virginum et laetatur.
3. Laetatur caeli domina
Effecta Petronilla
Et est prima in gloria,
Post Felicula illa,
Quae fuit ejus socia
In lacrimarum villa ;
V. Nunc in aeterna gloria
Angelorum laetitia
Exsultat haec et illa.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cantat Domino canticum
Petronilla beata,
Cujus nomen magnificum
Ipsa est venerata.
2. Laetamini in Domino
Cum sancta Petronilla,
Qui estis pleni gaudio
In requie nunc illa.
3. Cantate mirabilia
Nova, quae Deus fecit,
Una puella proelia
Vincens in throno sedit.
Responsoria.
1. Exsultat atque jubilat
Cum angelis beata,
In omni choro concinat
Haec a Deo amata,
Non est ultra, quod cupiat
Ita glorificata ;
V. Cum apostolis habitat
Praedpue et rutilat
Beati Petri nata.
2. Nomen natae sollicite
Manus Petri scripserunt,
Dilectissimae filiae,
Sic literae dixerunt,
Haec aureae reliquiae
Petronillae fuerunt,
V. Ut manus apostolicae
Et terrae motus publice
Nobis propalaverunt.
3. O sancti Petri filia,
Petronilla beata,
Oramus, sis in gloria
Pro nobis advocata,
Quae ibi primiceria
Sedes glorificata;
V. Tu ibi, o sanctissima,
Magni principis filia,
A cunctis honorata.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Post matrem Dei floruit
Virgo, quam Deus voluit
Secumque collocavit,
Ipsa est primiceria
Petronilla in gloria,
In qua Deus regnavit.
2. Nunc plene laudant Dominum
Puellae in consortium
Cum Petronilla stantes,
Dei enim sunt populus,
Et ipsorum est Dominus,
In quo sunt jubilantes.
3. Laetantur in quo audiunt
Et semper festum faciunt
Petronillam sequentes
Et abundant dulcedine
Semper in Dei facie
Virgines intendentes.
4. Nisi Deus tribueret
Atque dignos nos faceret
Meritis Petronillae,
Nunc in fornacis medio
Mundi hujus incendio
Adurerent favillae.
5. Lauda, devota anima,
Deum cum Petri filia
In mundo, in quo degis,
Laudate et cum angelis
Et sacratis presbyteris,
Justi omnes in caelis.
Ad Benedictus.
A. Novum sidus emicuit,
Cum Deus carnem induit,
Qui Petronillam voluit
In sponsam atque docuit
Eamque nobis posuit
In exemplum, ut decuit ;
Petrus a petra meruit
Nomen, quo nata claruit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Salve, virgo Petronilla,
Sponsa regis angelorum,
Tu es pulchra nata illa
Priucipis apostolorum,
Quae plus sapis quam Sibylla
Vincens proelia malorum,
Tu ergo nos duc ad illa,
Quae sunt pascua sanctorum.
Infra Octavam.
Commemoratio.
A. Virgo prima florida
Post virginem matrem,
Et quae gaudes gloria,
Magnum habens patrem.