REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Refutat negantes posse esse anum corpus in diversis locis quantitative. Primo, quia plura corpora possunt poni in eodem loco, idque factum esse fide constat, et rejicit fuse responsionem ad hoc. Secundo, potest Deus convertere quantitatem in quantitatem, et tunc eadem esset utrobique dimensive, et rejicit responsionem ad hoc. Tertio, facilius est ponere corpus in pluribus locis cum modo suo naturali quam modo sacramentali. Vide Doctorem in Oxon. hic fusius a num. 5.
Sed contra hanc opinionem arguo sic primo, et per rationes, quas nititur praesens Doctor solvere, quas ipse ponit: Deus potest facere duo corpora in eodem loco; igitur et idem corpus in duobus locis. Antecedens est manifestum, quia duo corpora naturaliter forte per dotem subtilitatis sunt in eodem loco, et non miraculose, vel saltem, hoc est possibile, sive per miraculum, sive non, quia factum est. Patet, quando Christus intravit ad discipulos januis clausis, et similiter quando egressus est Virginis uterum parte clausa, et resurrexit de sepulchro ipso clauso. Consequentia patet, quia aeque impossibile est secundum naturalem rationem; et Philosophi minus hoc concederent, scilicet duas dimensiones esse simul in eodem, quam unam esse simul in diversis.
Sed ad hanc rationem respondet quod non est simile, quia ad esse ejusdem corporis in diversis, vel in duobus locis, sequitur contradictio, cujus altera pars non potest absolvi a tota; sequitur enim quod idem sit unum, et non unum. Quia, sicut argutum est supra, sicut corpus dimensionatum et quantum commensuratur dimensionibus loci, ita connumeratur secundum quantum et continuum, numerato loco; sed sic non est ex alia parte. Quia quod duo corpora non sint simul in eodem loco, hoc non est nisi propter impedimentum dispositionis contrariae, a qua possunt absolvi; non enim repugnat duo corpora esse simul, nisi propter modum quantitativum, quem habent, ut sit ordo partium in loco; ab hoc autem potest absolvi per dotem subtilitatis, quae est quaedam potentia excludens istam dispositionem contrariam.
Sed ista ratio nihil facit ad solutionem argumenti, quia si oporteat necessario dimensiones locati commensurari dimensionibus loci, aut hoc est praecise, quia dimensiones locati commensurantur dimensionibus loci, aut non praecise propter hoc, sed propter aliud cum tali commensuratione, ut quia dimensiones locati commensurantur cum quadam prioritate dimensionibus loci, et ideo commensurantur eis, licet non e converso, quia ad commensurationem prioris, sequitur commensuratio posterioris, licet non e converso? Si primo modo, cum commensuratio sit relatio mutua, per consequens locus commensuratur locato, sicut e converso, quia in relationibus mutuis est mutua dependentia. Si propter solam commensurationem locati ad locum commensurantur dimensiones locati dimensionibus loci; igitur e converso dimensiones loci commensurabuntur dimensionibus locati, et ita commensurantur dimensiones loci dimensionibus locati, sicut e converso, quia commensuratio est relatio mutua: et per consequens si propter commensurationem solam sequatur corpus existens in duobus locis esse unum, et non unum, ita si in eodem loco essent duo corpora, sequeretur quod locus esset unus et non unus. Si propter secundum, videlicet propter commensurationem dimensivam locati et loci cum quadam prioritate earum, sequitur commutatio dimensionum unius ad commutationem dimensionum alterius, cum dimensiones locati sint priores dimensionibus loci, ut probabo, sequitur quod ad mensurationem dimensionum locati sequitur mensuratio dimensionum loci, et tunc ultra sequitur inconveniens suum contrarium, quod duo corpora non possunt esse simul in eodem loco, nisi unus locus sit duo loca.
Assumptum probatur tripliciter: Primo, quia dimensiones locati sunt causa quare dimensiones loci et superficiei continentis sint in actu, nam superficies corporis continentis non est in actu nisi facta divisione partium continentis per dimensiones locati, sive contenti.
Secundo probatur idem, quia illud est prius, quod potest esse sine alio secundum definitionem Philosophi 2. Metaphys. cap. 2. hoc non e converso, sed dimensiones corporis possunt esse, et sunt sine dimensionibus loci. Patet de ultima sphaera, quae non cst in loco, quia non continetur ab aliquo alio, quia nihil superius est ad ipsam, cum sit ultimum contentivum omnium locorum; locus autem et dimensiones ejus, vel non possunt esse sine dimensionibus locati, vel saltem non sunt, nec unquam fuerunt sine ipsis, quia tunc fuisset vacuum; igitur dimensiones locati sunt priores dimensionibus loci.
Tertio probatur idem, in mutatione secundum locum manent eaedem dimensiones locati, et mutantur dimensiones loci, quia non mutatur, nec movetur locatum de loco ad locum, quantumcumque parvum, quin dimensiones loci varientur, ut si sphaera intret post sphaeram, igitur dimensiones locati sunt priores dimensionibus loci; igitur a primo si propter commensurationem dimensionum, et earum proprietatem, sequeretur dimensiones unius commensurari dimensionibus alterius, cum dimensiones locati non solum commensurantur dimensionibus loci, sicut e converso, sed sunt priores eis, sequitur quod si sint duo corpora in eodem loco, quod ille locus erunt duo loca, quia magis sequitur mensuratio posterioris, quam e converso. Unde credo quod apud Aristotelem et Philosophos esset impossibilius duo corpora esse in eodem loco, quam idem corpus esse in duobus locis.
Secundo arguo per illam regulam Aristotelis, ad quam nititur respondere, sic: Sicut est possibile Deo convertere substantiam panis in substantiam corporis sui in multis locis, ita etiam posset convertere quantitatem in multis locis dimensionabiliter; sed facta tali conversione quantitatis in quantitatem, quantitas est primus terminus conversionis localis, licet substantia sit primus terminus conversionis substantialis; ergo sicut substantia secundum modum substantiae, est primus terminus conversionis substantialis, ita quantitas corporis Christi post talem conversionem secundum modum ejus quantitativum et dimensivum est primus terminus localis conversionis.
Respondet, quod aut convertitur sola quantitas in quantitatem, et tunc non est ibi Christus dimensive, quia dimensiones ejus non sunt ibi, nisi ratione substantiae panis, quae substantia panis non est dimensionabiliter ibi; aut si dicat quod totum convertitur in totum, tunc multo minus est ibi corpus Christi dimensionabiliter.
Item, dicit quod non est ponendum totum converti in totum, quia tunc esset substantia panis, et quantitas ejus ibi, non sacramentaliter, quod nullo modo est ponendum.
Sed haec responsio non solvit rationem, ut videtur, quia possibile est Deum convertere tantum de aere in corpus Christi, et ejusdem figurae, quantum est corpus Christi: sed, ut suppono, ubi conversum praefuit, ibi est quod convertitur in illud. Et ex hoc dicunt aliqui substantiam corporis Christi esse sub speciebus panis post conversionem, quia ibi praefuit substantia panis ante conversionem, et ideo est ibi, quia aliud convertitur in ipsum; igitur totum corpus Christi quantum post conversionem aeris in ipsum erit dimensive, ubi aer prius fuit.
Quod autem dicit, quod non debet poni corpus Christi alicubi non sacramentaliter, verum est quod Deus de facto non ordinavit ipsum esse alicubi non sacramentaliter; sed quaestio est de possibili, et videtur hoc possibile, quod faciat corpus suum dimensive, ubi prius erat corpus aeris ejusdem quantitatis, et ejusdem figurae, nam ibi est corpus in quod convertitur aliquid, ubi praefuit conversum in eo; et ideo non videtur magis impossibile idem corpus esse in pluribus locis, quam corpora plura esse in eodem loco simul, nec tantum secundum Philosophos. Sicut unum fuit impossibile, sic et aliud, sed magis secundum quod arguit Aristoteles 4. Physic. text. 47. si duo corpora possunt esse simul, et infinita, et quodlibet corpus cum quocumque, et majus cum minori. Tertio arguo sic: Corpus Christi potest fieri hic in altari sine modo quantitativo, et sine conversione alterius in ipsum, ut probabo; sed ubicumque Deus potest facere aliquam substantiam sine suo modo naturali, et sine conversione alterius in ipsum, et e converso potest eam facere sub modo convenienti suae naturae, quia in primo facto facit duo miracula, in secundo non nisi unum. Sed modus naturalis corporis Christi quanti est modus ejus quantitativus, modus oppositus modo ejus naturali est modus ejus non quantitativus; igitur si potest facere duo corpora in eodem loco sine conversione aliqua alterius in ipsum, vel e converso, et sine modo quantitativo in uno loco, ut communiter dicitur, per dotem aliquam, vel aliquod aliud donum supernaturale, multo magis potest facere ipsum in duobus locis sub modo naturali talis corporis, ut dimensive et localiter, sine conversione alterius in ipsum, vel e converso. Probo majorem, conversio alterius in corpus Christi non est formalis ratio praesentiae ejus in altari, quia praesentia ejus in altari manet toto tempore post consecrationem, usquequo percipiatur quod species sunt integrae; conversio autem panis in corpus non manet, sed transit.
Et si dicas quod ista conversio, quia praeterita, sit causa praesentiae ejus cum hostia. Contra, quia tunc sequitur quod sicut est impossibile quin ista conversio sit sic praeterita, nec Deus posset facere eam non esse praeteritam, ita erit impossibile quin corpus Christi sit praesens in altari sub speciebus, quod est manifeste falsum; non est igitur ista conversio formalis ratio essendi corpus Christi praesentialiter in altari. Sed Deus potest facere quodlibet sine eo quod non est ratio formalis ejus; igitur potest facere corpus suum in hoc loco esse praesens sine conversione alterius in ipsum.
Aliter probatur illa major sic: Possibile est esse novitatem circa posterius nulla facta novitate, circa prius. Patet de motu locali et aliis motibus 8. Physic. cap. 1. quia ubi potest esse novitas, licet non secundum aliquam formam priorem; sed praesentia nova corporis Christi in altari, ubi non fuit pri us, non est aliquid substantiae ejus, quia haec praesentia est nova, et substantiae corporis Christi nihil est novum per istam praesentiam. Nec etiam est substantia panis, quia ista jam non est; igitur posterior omni substantia, et per consequens haec praesentia potest esse nova, sine novitate alicujus substantiae, ita et sine quacumque conversione alterius substantiae in corpus Christi.