REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Solvit argumenta D. Thom. Aegid. et aliorum contra replicationem unius corporis in diversis ubi dimensive. Solutiones sunt clara et singulares, quas communis schola in materia sequitur. Hic plenius tractantur, quam in scripto Anglicano.
Ad rationem alterius opinionis, cum arguitur, quod si locatum esset extra terminos loci, quod esset extra terminos proprios, dico quod non sequitur, quia anima mea ideo est in digito meo, quia termini ejus essentiales sunt simul cum terminis digiti; igitur si est extra terminos digiti, vel in manu, vel in pede, est extra terminos proprios; sed quando aliquid habens terminos illimitatos ad alia, comparatur ad terminos limitatos alterius, cum quibus est simul, non sequitur, si est extra terminos limitatos limitati ad ipsum, quod sit extra terminos suos, quia termini sui sunt illimitati ad illos, et ad alios. Aliud exemplum, est aliquid illimitate praesens huic loco, et loco qui est Romae, et simul cum eis; igitur si est extra terminos limitatos hujus loci inquantum est simul cum terminis alterius loci, igitur est extra terminos proprios. Eodem modo est in proposito, quia nullum corpus comparatum ad diversa est limitatum ad unum locum.
Ad aliud, dico quod Angelus eo modo, quo sibi competit locus, potest esse in diversis locis, sicut corpus suo modo.
Ad aliud, cum dicitur quod sicut res per unam naturam ponitur in una specie, ita per unam quantitatem in uno loco. Dico quod non est simile, quia res est in una specie per suam naturam, tanquam per rationem formalem et quidditativam, qua est in una specie, non sic est dimensio, formalis ratio, et quidditativa essendi aliquid in loco, sed est ratio formalis prior illa ratione, qua aliquid est formaliter in loco, ut circumscriptione passiva, qua aliquid est formaliter in loco. Dimensio enim, vel quantitas est ratio formalis essendi in loco, quia est ratio formalis ejus, quod est esse in loco, sicut albedo dicitur esse formalis ratio, qua aliquid est simile alteri, non quia sit ratio quidditativa similitudinis, quare hoc sit simile alteri, quia ratio formalis ejus est similitudo, qua formaliter hoc est simile alteri similitudine, et non albedine, nisi sicut ratione causali et fundamentali, et sicut non sequitur, relationes plurificantur; igitur et fundamenta plurificantur, quia idem potest esse plurium relationum ejusdem speciei, et alterius, patet de se, ita non sequitur, plurificatur vel numeratur ubi; igitur dimensio vel quantitas numeratur. Et ratio utriusque est, quia nunquam ad numerationem posterioris sequitur numeratio prioris, formaliter loquendo.
Ad aliud, cum dicitur, si posset esse in duobus locis, aut unica mutatione, aut duabus? Respondeo quod unica mutatione, et duabus; unica quidem, ut si quiescens in coelo faceret se in alio loco localiter, et iste motus, vel mutatio esset una, quia esset tantum ad unum terminum acquisitum; licet enim haberet plura ubi, ut illud in quo quiesceret, et aliud, ad quod de novo mutaretur, et ita esset in pluribus locis, una tamen mutatione esset in pluribus, ut per illam, quae novum ubi acquisitum haberet quia habet aliud ubi non acquisitum; similiter posset esse in pluribus locis pluribus mutationibus ejusdem speciei, vel alterius. Et
cum dicis quod impossibile est idem mutari duabus mutationibus ejusdem speciei, proba mihi impossibilitatem terminorum in eodem, ad hoc ut ostendas duos motus ejusdem speciei esse impossibiles, quia si termini aliquarum duarum mutationum possunt esse in eodem multo magis mutationes ipsae possunt esse in eodem. Probas igitur inconvenientius tibi, per minus inconveniens, et sicut inconvenientior est mihi possibilitas duorum ubi, ita et minus inconveniens possibilitas duarum mutationum; termini enim non sunt nisi quidam respectus ejusdem speciei contingentes extrinsecus, et non necessario advenientes, quos ostensum est posse esse simul in eodem loco. Dato etiam quod istae mutationes sint alterius speciei, adhuc proba impossibilitatem terminorum: hoc enim oportet prius probare, quia motus non sunt compossibiles, nisi quia termini eorum sunt tales; unde si quid potest esse simul sursum et deorsum, multo magis potest moveri simul sursum et deorsum.
Ad aliud, cum dicit quod termini cujuslibet motus, vel mutationis sunt impossibiles et incompossibiles, verum est de primis terminis cujuslibet motus vel mutationis, cujusmodi sunt privatio formae, et ipsa forma inducta per motum, vel mutationem, sed non semper termini consequentes tales primos terminos sunt incompossibiles. Exemplum in infusione animae, facta enim completa organizatione corporis, fit mutatio talis corporis absolute a non esse animato ad esse animatum, quia modo animatur anima intellectiva et prius non animabatur sine corruptione cujuscumque termini a quo, et isti termini sunt incompossibiles, scilicet animatio corporis et inanimatio ejus praecedens; sic etiam privatio et forma in generatione, et e converso in corruptione forma et privatio, quia isti termini nunquam sunt simul. Sed termini consequentes possunt esse simul, et non sunt incompossibiles, quia terminus a quo concomitans, vel consequens privationem formae, ut inanimationem corporis, est corpus organicum, quod nullo modo corrumpitur in adventu formae, ut animae, sed magis perficitur ea: aliter non magis animaret anima corpus organicum, quam materiam primam, si semper corrumperetur terminus a quo concomitans in adventu animae. Similiter in corruptione, quando corpus fit de animato inanimatum, primi termini incompossibiles sunt forma, ut anima, et ejus privatio, ut inanimatio: sed terminus a quo corrui ptionis concomitans, ut corpus organicum, vel cadaver secundum nullam formam absolutam corporis corrumpitur, sed semper manet quousque per proprias corruptiones tollatur, nam cadaver mortuum non tantum est materia prima. Patet ad sensum.
Similiter in generatione et corruptione elementorum ad invicem, primi termini sunt incompossibiles, ubi concurrunt duo motus, vel mutationes, et quatuor termini, ut non ignis, et ignis generatus sunt incompossibiles; similiter aer et non aer corruptus sunt incompossibiles. Quod enim sunt duae mutationes, et quatuor termini, patet, quia Deus posset per potentiam suam, unam separare ab alia, et posset aliquid per respectum ad eum generari, et non prius corrumpi, et e converso, sicut separat mutationem positivam a privativa in infusione animae, et e converso in separatione, quia alia est mutatio a non igne ad ignem, et alius motus, ut ignitio et generatio ignis. Alia est mutatio ab aere ad non aerem, quae est corruptio aeris, et tamen termini istorum motuum primi compatiuntur secum terminos concomitantes, quia generatio ignis est de materia aeris, et e converso, generatio aeris est de materia ignis, nulla corruptione facta in istis terminis concomitantibus, quia semper manent iidem termini sub utraque mutatione, alioquin generatio esset creatio.
Similiter est de motu augmentationis et diminutionis, nam in augmentatione privatio formae advenientis, scilicet quantitatis majoris, et ipsa forma de novo adveniens sunt incompossibiles; sed termini concomitantes non, quia in adventu formae majoris gradus quantitatis, non corrumpitur quantitas praeexistens, sed manet cum majori, aliter nihil augmentaretur; similiter e converso in diminutione. Similiter in motu alterationis, ubi est latitudo graduum in forma et essentia ejus, in adventu secundi gradus non corrump pitur primus gradus, sed manet et augetur, licet privatio illius gradus, et iste gradus sint incompossibiles, sicut in aliis universaliter privatio est incompossisibilis suae propriae formae, et positivo habitui. Similiter in proposito, ubi hoc et ejus privatio sunt incompossibiles. Similiter motus ad hoc ubi, et privatio ejus ad hoc ubi, sunt incompossibiles, quia isti sunt primi termini motus; sed termini motus concomitantes, qui sunt duo ubi positiva, ut ubi a quo, et ubi ad quem, si aliquid sit simul in duobus locis, sive in duobus ubi, non sunt incompossibiles, et ita patet quomodo in omni motu et mutatione primi termini sunt incompossibiles, concomitantes vero termini non, sed necessarii.
Ad confirmationem illam, cum dicitur quod agens naturale non intendit corruptionem formae praecedentis, nisi propter incompossibilitatem ejus ad formam inducendam, et per consequens agens movens corpus ad aliquod ubi, non expellit eum de ubi praecedenti, nisi propter incompossibilitatem istorum ubi ad invicem. Respondeo quod propositio ista non valet, quia aequaliter probaretur per eam quod duo corpora non possent esse simul in eodem loco, quod non est verum, quia aut est formalis incompossibilitas quanti ad quantum, quod non possunt esse simul, et tunc non posset Deus facere duo corpora esse simul in eodem loco, quia formaliter repugnantia non possunt esse formaliter convenientia per potentiam motivam stantibus naturis eorum, quia includunt contradictionem. Sed si non sit formalis incompossibilitas, tunc arguo sicut, tu arguis: Agens non intendens per se expulsionem alicujus de aliquo loco, nisi propter incompossibilitatem illius ad terminum inducendum, in quem per se intendit, non expellit corpus de aliquo loco, in quem per se intendit movere corpus aliud; igitur possunt se simul compati in eodem loco; ita ego arguo in proposito.
Dico igitur quod aliqua incompossibilia sunt alicui virtuti naturali, quae non adeo sunt impossibilia, nec incompossibilia formaliter. Exemplum, Virginem parere est incompossibile virtuti naturali, quia naturaliter nulla parit, nisi ex semine, quod non recipit Virgo; non tamen est formaliter repugnantia partus ad Virginem, quia tunc hoc nunquam fuisset, quod Virgo existens Virgo peperisset. Virtus autem naturalis, quia finita, non potest super quaecumque finita extrema, quae non concludunt formalem repugnantiam, quia virtuti tali possunt multa repugnare, quae in se formaliter non repugnant. Ad propositum dico, quod licet duo ubi esse in eodem corpore non subsit virtuti naturali, nec possit esse per virtutem creatam, quae non potest simul super utrumque extremum, et ideo inducens unum corrumpit aliud, per comparationem tamen ad virtutem illimitatam potentem super extrema omnia, secundum quod convenit eis, possunt duo ubi esse in eodem, quia inter se formaliter non repugnant.