REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Satisfacit argumentis positis in initio tertiae quaestionis, eaque facilitate et dexteritate omnia ad hanc difficultatem spectantia tractat, ut nihil videatur superesse.
Ad primam rationem principalem hujus quaestionis dico, quod plures relationes oppositas reales esse in eodem, respectu ejusdem, non negatur a pluribus tenentibus opinionem improbatam, ut quod idem sit movens et motum: igituis non video quare debeant negare idem esse superius et inferius se ipso. Dico tamen quod esse superius est quaedam relatio fundata super ubi superius, et illa relatio fundatur super relationem. Similiter esse inferius est quaedam relatio fundata super ubi inferius, nec est inconveniens relationem, vel respectum fundari super alium respectum, vel relationem, ut patuit prius et inferius apparebit. Dico igitur quod ibi corpus est inferius et superius se, secundum duo accidentia extrinsecus advenientia relativa, quae sunt duo ubi, nec hoc est magis inconveniens, quam quod aliquis sit similis alicui secundum scientiam, et dissimilis eidem secundum albedinem: ita est in proposito.
Ad aliud cum dicitur quod nihil refertur simul relationibus contrariis, concedo secundum idem, per accidens tamen, vel ratione alterius et alterius in ipso non est inconveniens eidem inesse contrarias relationes.
Ad propositum ratione istius ubi potest corpus distare ab alio, quia ubi in illo est fundamentum distantiae respectu alicujus corporis; ratione alterius ubi potest esse propinquum alicui, quia ubi est in eo fundamentum relationis propinquitatis ad illud; igitur est simul distans et propinquum, concedo, nec hoc est inconveniens, nec includit contradictionem respectu diversorum.
Ad tertium, cum dicitur quod idem temporale non potest esse in diversis temporibus; igitur nec idem corpus in diversis locis. Respondeo quod in antecedente, aut accipitur simultas temporis, aut simultas loci, aut simultas rei temporalis, et rei localis. Si primum, sic est antecedens verum, quod idem temporale simultate temporis non est in duobus temporibus, quia si sic, unum tempus esset duo tempora, et includitur oppositum in adjecto, et isto modo sequitur consequentia, quia idem corpus simultate corporis localis non potest esse in duobus. Alio modo potest accipi simultas in antecedente secundo modo, et sic est antecedens falsum, quia idem temporale existens in uno loco potest esse in diversis temporibus, et ex isto antecedente sic accepto, sequitur consequens, tanquam falsum ex falso, quia si idem temporale existens simul in uno loco non potest esse in diversis temporibus, igitur nec idem locale simul potest esse in pluribus locis. Consequentia patet, sicut ex falso falsum, et ita quando antecedens est verum, non tenet consequentia, quando est falsum, tenet; et ideo antecedens uno sensu est negandum, et alio sensu consequentia. Hodem modo potest distingui in consequente de simultate locali, vel loci: primo modo est falsa, quia idem simultate locali potest esse in pluribus locis. Secunda valet, quia idem simultate loci non potest esse in pluribus locis, quia significatur tunc quod unus locus esset duo loca. Potest etiam ratio duci in oppositum per consimile sophisma illi, quod faciunt ipsi, idem locale simul in eodem loco potest esse in diversis temporibus; igitur a simili e converso idem temporale simul existens in uno tempore potest esse in pluribus locis. Respondeant ipsi, et si sit sophisma sicut argumentum eorum.
Ad quartum, cum infert sic: Idem simul quiesceret et moveretur. Respondeo secundum praemissa, quod illa quae consequuntur ubi, vel sunt simul cum ubi, variantur secundum variationem ubi. Nunc autem omnis motus localis, vel totius corporis, vel partis corporis, posterior est ipso ubi, et ideo motus diversi totius, vel partis corporis possunt eidem competere secundum diversa; et ideo existens in uno ubi potest moveri, et ferri motu locali, vel quiescere secundum ubi unum, et moveri, secundum aliud, si habeat duo ubi, et ita quiescit et movetur, non respectu ejusdem, sed diversorum. Movere enim secundum locum non est aliter se habere nunc quam prius secundum locum, sed secundum istum locum movere, et quiescere secundum illum, et aliter se habere secundum istum locum, quae non contradicunt.
Sed dices, saltem sequitur contraria eidem inesse, quia sequitur, movetur secundum hunc locum, ergo movetur; et similiter quiescit circa hunc locum, ergo quiescit, igitur simul movetur et quiescit, quod videtur impossibile, et sequitur ultra, quod quiescit, et tunc movetur, et e converso, movetur, et nunc quiescit; igitur quod movetur, non movetur, quia quiescit, et quod quiescit non quiescit, quia movetur, quae videntur contradicere. Respondeo, ista contraria non conveniunt eidem ubi, nisi secundum diversam relationem. Motus autem localis non est magis quam ubi, quod est terminus ejus. Nunc autem quod contraria relativa insint eidem secundum diversa, non est inconveniens. Potest enim aliquis esse dissimilis alicui secundum scientiam, et similis secundum albedinem, et ita similis et dissimilis respectu diversorum. Similiter in proposito, aliquid potest simul dici moveri et quiescere, quae sunt quasi opposita contraria relativa, quia duo ubi, secundum quorum unum attenditur motus, et secundum aliud quies, possunt simul eidem inesse, in quibus ubi fundantur respectus oppositi. Non sic possunt contraria absoluta eidem inesse, quia tales formae, ex quo sunt absolutae, natae sunt totum denominare, et ideo respectu totius exiliunt se mutuo, et ideo nunquam insunt duo contraria absoluta, nisi secundum quid. Relationes vero, . et respectus, quia sunt ad aliquid, tantum possunt plurificari purificatis terminis qualitercumque, et ideo possunt plures inesse eidem. Concedo igitur illas affirmativas, movetur simul et quiescit, et nego negativas. Non enim sequitur, quiescit, ergo non movetur, quae cum motus localis, vel moveri localiter non sit nisi seeundum ubi, negatur in consequente omne ubi, quia sequitur, non movetur, igitur secundum nullum ubi movetur. Antecedens verificatur pro uno ubi tantum, et ideo est consequens falsum in argumento, non movetur in isto ubi, in quo quiescit, ergo non movetur in alio ubi. Similiter est illud consequens, hoc est simile secundum hoc; igitur non est dissimile.
Ad quintum, dico quod omnis visio, vel actus immanens, qui infuisset Christo in coelo, inesset etiam in pyxide et in terra, licet non primo. Primo infuisset sibi in coelo, et concomitanter infuisset sibi in pyxide. Unde quantum ad terminationem visionis, vel actum visus requiritur certa approximatio visibilis ad visum, aliter enim non esset visio, quia positio visibilis super visum prohibet visionem esse, et eodem modo de nimia distantia. De istis actibus immanentibus, quomodo conveniunt in coelo, et in Eucharistia, dicetur infra.