REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum corpori Christi naturaliter cxislenti in se, et eidem realiter existenti sub Sacramento Eucharistiae, insirm eaedem proprietates et paries?
Aleas. 4. part. quaest. 40. memb. 3. art. 4. et 5. D. Bonavent. hic 2. part. art. 1. quaest. 2. Richard. art. 1. quaest. 2. D. Thom. q. 3. art. 2. et 3. part. quaest. 76. art. 4. Suarez ibi disp. 52. sect. 2. et 4. et disp. 48. sect. 1. Scotus in Oxon. hic quaest. 4.
Arguitur quod non. Primo de proprietatibus, quia nihil existens hic potest esse alibi, nisi illud quod est alibi, convertatur in ipsum; sed proprietates substantiae panis et vini manent post consecrationem panis, et conversionis panis incorpus, nec si convertitur in corpus, convertitur in proprietates ejus: ergo non sunt eaedem proprietates corporis Christi in coelo et in Eucharistia. Major probatur, quia nihil potest esse alicubi, ubi prius non fuit, nisi per aliquam mutationem factam in aliquo; sed corpus Christi, nec aliqua ejus proprietas mutatur, quia est ubi fuit in coelo semper uniformiter, et in se semper eodem modo se habet: igitur per mutationem alicujus alterius est modo hic, ubi prius non fuit, ut quia aliud convertitur in ipsum.
Item, in hoc Sacramento uno, non est nisi semel sanguis Christi ibi, sicut nisi semel sanguis Christi, aliter enim bis poneretur, et esset frustra ibi; sed sanguis est sub speciebus viiii, igitur non sub speciebus panis; sanguis autem est pars vera corporis; igitur non insunt ei eaedem partes in coelo et in Eucharistia.
Item, nihil incipit esse, postquam est simpliciter; igitur a simili nihil incipit esse sacramentaliter postquam est sacramentaliter; igitur si sanguis Christi esset sub speciebus panis post consecrationem ejus, non inciperet postea sacramentaliter esse sub speciebus vini post consecrationem; ergo non prius fuit sub speciebus panis.
Item, arguitur hic specialiter de quantitate corporis Christi sic: Quantitas est proprietas corporis Christi; sed non est realiter in corpore Christi sub speciebus panis, quia quantitas non est alicubi, nisi localiter, et in continente aliquo: ex natura istorum extremorum oritur relatio circumscriptionis passivae, quae est ubi, et per consequens non posset quantitas corporis Christi esse in Eucharistia posito continente, quod natum est continere ubi, nisi haberet ibi circumscriptionem, et esset ibi localiter, quod est inconveniens: igitur.
Item quinto sic: Nunquam est ponenda multitudo sine necessitate in operibus miraculosis, sicut nec in operibus naturae, et per consequens in Eucharistia, non sunt plura ponenda, quam per se sufficiant ad veritatem hujus Sacramenti. Sed Eucharistia vere esset Sacramentum, et quantum ad signum, et quantum ad signatum, licet non sit ibi anima, nec sanguis ut partes, nec aliqua proprietas, quia species panis est signum hujus Sacramenti, et substantia corporis Christi vere signatum primum, quia in ista sola sit conversio; sed substantia corporis Christi potest esse sine anima et sanguine et quantitate, quia prius potest esse sine posteriori; igitur videntur illa alia frustra poni sub speciebus panis.
Contra, Innocentius de officio Missae part. 3. c. 2. et ponitur in littera dist. 11. scilicet, tale corpus dedit Christus quale habuit, etc.