Ad secundam quaestionem patet responsio ex dictis.
Ad primum dicendum, quod creatura respicit communiter naturam et suppositum; filiatio autem respicit tantum suppositum; unde humana natura in christo dicitur creata, non autem filia; et ideo in quantum homo, non potest dici filius per creationem; potest autem dici creatura.
Ad secundum dicendum, quod christus dicitur primogenitus in multis fratribus secundum humanam naturam, non quasi univoce filius cum aliis, sed per analogiam: quia ipse est filius naturalis propter unionem in persona, alii autem filii adoptivi per assimilationem ad deum quae est per gratiam; sicut etiam dicitur primogenitus creaturae inquantum, secundum basilium, accipere commune habet cum creatura.
Unde non oportet quod ad eumdem patrem omnino referantur.
Ad tertium dicendum, quod alii dicuntur filii adoptivi, christus autem dicitur per gratiam unionis filius naturalis; per gratiam autem habitualem non potest dici filius adoptivus, ut dicetur infra, dist. 10, neque etiam naturalis; unde nullo modo potest dici filius per gratiam.
Alia concedimus.