REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Corpus in Eucharistia non potest moveri motu stricte sumpto, id est, ad substantiam, quantitatem, qualitatem, vel ubi, per virtutem creatam, quia non se habet ibi ut possibile, neque ad Angelum ut locale, vel quia non habet ubi, vel quia ipsi animae Christi tantum subest quoad lationem, esto non ex natura rei, sed ex speciali privilegio.
Secundum: Deus potest illud motu stricte sumpto movere, quia quod possent alia agentia cum dimensione, potest Deus se solo.
Respondeo, motus inesse corpori Christi potest intelligi dupliciter, vel primo, vel concomitanter, ut prius ostensum est. Primo autem inest corpori Christi in Eucharistia, quod sibi inesset, etiamsi non existeret modo naturali. Illud autem concomitanter sibi inest, quod primo sibi inest, ut alicubi, ubi habet esse modo naturali, et concomitanter sibi inest ut hic, sed non primo, sed tantum concomitanter, tamen realiter sibi inest utrobique, ratione suae identitatis utrobique. Item, potest motus stricte et proprie accipi, ut dicitur habere quatuor species. Et sic dicitur quod quaestio potest intelligi de motu, vel prout sumitur, large et extense pro simplici translatione praesentialitatis alicujus alicubi, ubi prius non fuit praesens.
Item, quaestio potest intelligi an a virtute creata Angeli, vel hominis, possit corpus Christi moveri in Eucharistia, vel tantum a virtute divina.
Dico ergo quod si quaeratur utrum a virtute creata quaecumque possit moveri primo, secundum motum corporalem, proprie et stricte loquendo de motu, dico quod non, quia omnis virtus creata agens circa corpus, requirit determinatam distantiam passi in loco ad ipsum agens, ut patet ex 3. et 4. Physic et ex 1. de Generatione. Sed corpus Christi non est in loco secundum determinatam distantiam et approximationem ad agens creatum, quia corpus Christi est in Eucharistia, non sicut in loco, quia tantum dimensiones panis sunt in illo; igitur. Dixi autem de Angelis, sicut de aliis, quia licet ex parte ipsorum non sit impedimentum quin possent movere corpus, non tamen sine determinata conditione passi, et quia talem conditionem non habet corpus Christi in Eucharistia, ideo non potest moveri ab Angelo.
Sed potestne moveri a virtute divina ? Respondeo quod sic, quia non video repugnantiam inter ex. trema, nam Deus potest passo imprimere omnem formam, quae sibi non repugnat, maxime si passum sit susceptivum talis formae; corpus Christi, ex quo est vere ibi compositum et quantum, habet rationem susceptivam formae accidentalis, igitur a Deo agente, qui non respicit determinatam approximationem passi in loco ad ipsum agens, potest talis forma accidentalis imprimi, ut ibi est.
Si autem quaestio quaerit de motu extendendo vocabulum motus ad quamlibet variationem praesentialitatis corporis Christi respectu alterius corporis, sic dico quod potest corpus Christi moveri in Eucharistia, quia licet non habeat ibi aliquod ubi, proprie loquendo, quia non circumscribitur, tamen ita est infra ambitum specierum, quod non est extra illas, et sicut species possunt mutari secundum suum ubi, quia hostia non est semper in eodem ubi, ita et corpus Christi mutari potest secundum praesentialitatem suam, quam habet cum eis, quia non semper habet eamdem praesentialitatem, sed continue variatur ad motum continuum et variationem hostiae.
Sciendum tamen quod corpus Christi non variat suam praesentialitatem per comparationem ad species, quia manentibus speciebus panis, semper corpus est eis praesens, sed variatur sua praesentia per comparationem ad continens species, respectu cujus species variantur secundum locum. Et addo quod illud competit sibi primo, quia non ratione ejus, ut est in coelo, quia non oportet quod semper moveatur in coelo, quando species hic moventur. Et ratio tacta est supra, quia talis motus tantum competit sibi ratione ubi, et non ratione alicujus absoluti, et ideo potest quiescere in coelo secundum illud ubi, et moveri hic simplici translatione praesentialitatis suae ad aliud ubi, quod est aliud ab illo quod habet in coelo.