Utrum debeat dici mater dei.
Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod beata virgo non debeat dici mater dei. Non enim est mater nisi secundum quod ab ea accepit esse.
Sed non accepit ab ea divinitatem, sed humanitatem.
Ergo non debet dici mater dei, sed mater hominis.
Praeterea, in deo non differt deus et deitas.
Sed non potest dici mater deitatis. Ergo nec potest dici mater dei.
Praeterea, deus est commune tribus personis.
Sed beata virgo non est mater patris neque spiritus sancti. Ergo non debet dici mater dei.
Praeterea, sicut naturam produxit assumptam virgo generando, ita etiam produxit eam deus creando. Sed ratione naturae assumptae non dicimus trinitatem creatricem dei. Ergo nec debemus dicere virginem matrem dei.
Praeterea, magis debet concedi id quod est verum per se quam id quod est verum per accidens.
Sed in hoc nomine christus importatur humana natura, quam generando virgo per se produxit, quae in hoc nomine deus non importatur.
Ergo magis debet dici mater christi quam mater dei.
Sed contra, Damascenus, dicit: theotocon, idest dei genitricem, vere et principaliter virginem praedicamus.
Praeterea, secundum Augustinum, talis fuit illa unio quae deum faceret hominem, et hominem deum. Sed virgo genuit hominem. Ergo et genuit deum; ergo est mater dei.
Praeterea, propter unionem naturarum in persona una, vere dicimus deum passum, quamvis hoc fuerit secundum humanam naturam: et sic potest dici deus vere ex virgine natus. Ergo etiam mater dei dici potest.
Respondeo dicendum, quod humanitas christi et maternitas virginis adeo sibi connexa sunt, ut qui circa unum erraverit, oporteat etiam circa aliud errare. Unde quia Nestorius circa humanitatem errabat, aliam esse asserens in christo humanitatis et divinitatis personam, oportebat quod diceret virginem non matrem dei, sed hominis: quia secundum eum, deus et homo non est unus christus. Quidam vero moderni errantes dicunt, non posse virginem dici matrem dei, ne mater patris et spiritus sancti intelligatur; concedunt tamen eam esse matrem filii dei. Sed hi trepidant timore ubi non est timor: quia quamvis hoc nomen deus commune sit tribus personis, potest tamen reddere locutionem veram pro una persona, secundum quod dicitur, deus generat; sicut cum dicitur, homo currit, solo Petro currente. Unde simpliciter concedendum est virginem esse matrem dei, sicut confitemur jesum esse verum deum.
Ad primum ergo dicendum, quod quia una persona est quae subsistit in humanitate et divinitate; ideo naturae communicant sibi sua idiomata, idest proprietates, ut dicit Damascenus.
Unde sicut dicuntur Judaei crucifixisse dominum gloriae, quamvis non secundum quod est dominus gloriae; ita debet dici, virgo est mater dei, quamvis eum secundum divinitatem non genuerit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis deitas et deus non differant re, differunt tamen secundum modum significandi: quia deitas signat divinam naturam in abstracto; unde non potest supponere pro persona; deus autem quia signat naturam divinam per modum concreti, idest habentem divinitatem, potest reddere locutionem veram pro supposito; et ideo, quia beata virgo est mater filii dei, potest dici mater dei, non autem divinitatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis deus sit commune tribus, potest tamen reddere locutionem veram pro uno eorum, ut dictum est; sicut cum dicitur, deus generat, reddit locutionem veram pro patre.
Ad quartum dicendum, quod christum non dicimus creaturam simpliciter, ut infra patebit; dicimus tamen simpliciter eum natum; et ideo nativitas potest transferri ad deum, et non creatio. Et praeterea nasci non est contra rationem deitatis sicut creari.
Ad quintum dicendum, quod beata virgo est vere mater christi, non tamen dicimus eam christotocon, idest christi genitricem: quia hoc nomen inventum est a Nestorio ad abolendum nomen theotocon: cum haereticis autem nec nomina debemus habere communia, ut dicit Hieronymus super Oseae 3.