REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Tertium dictum: Sacerdos, dum elevat hostiam, non movet corpus Christi, etiam improprie, sed Christus ipse comitatur sua sponte species sicut si Angelus insideret lapidi, quem aliquis ferret, non moveretur a portante lapidem.
Quartum: Corpus in Eucharistia movetur concomitanter ad omnem formam absolutam, quam recipit sub modo naturali. Vide in Oxon. sonolium hic n. 7. et ibi Doctorem, ubi fusius de his motibus agit.
Quintum: Si desinat forma corporeitatis informare corpus naturaliter existens, non manebit corpus in Eucharistia, de quo late Doctor in Oxon. hic a num. 8.
Sed videtur quod motus praesentialitatis alius et alius consequens motum hostiae sit effective a sacerdote movente hostiam, et non tantum a Deo, ut agente, quia a quo est motus alicujus per se moti, ab eodem est motus ejus, quod per accidens movetur, cum ipso scilicet ad motum tantum per se moti; sed motus hostiae, quae per se movetur, est a sacerdote, corpus etiam Christi movetur mota hostia; igitur videtur quod motus ejus est a sacerdote.
Hic dico sine assertione, quod a
solo Deo movetur corpus in hostia mota. Et ratio est, quia illud quod nullam virtutem motivam habet ad movendum aliquid per se, quando est per se, non habet virtutem movendi illud per accidens cum alio, cum quo nihil unum facit, sed est omnino distinctum ab eo, ut si Angelus tantum sit praesens voluntarie lapidi, quem possum movere, et nullo alio modo, non sequitur quod si possem movere lapidem, quod possem movere Angelum, nec per se, nec per accidens. Si enim cum motione lapidis movetur simul Angelus, hoc non esset virtute motionis meae, quia non unitus lapidi naturaliter, inquantum habeo virtutem movendi ipsum, sed simul moveretur sola voluntate, et beneplacito libero, quia sic tantum est unitus lapidi, super quem non habeo virtutem motivam.
In proposito, corpus Christi ex mera voluntate sua tantum est praesens hostiae, et sic voluntarie tantum ei conjungitur, et ideo licet corpus Christi mutetur ad mutationem hostiae, non tamen dependet a voluntate motiva sacerdotis per se moventis hostiam, sed a sola voluntate divina immediate, sicut si esset sine speciebus, vel hostia. Nec propter hoc idem potest ab aliquo Angelo moveri corpus Christi in Eucharistia, quia respectu nullius agentis est passum dispositum ad recipiendum actionem ejus, quia tantum est praesens ei definitive. Sic enim esset Angelus praesens corpori in Eucharistia, et nullo alio modo; igitur tantum a solo Deo movetur, quia eadem voluntate antiqua, qua ab aeterno instituit corpus suum esse praesens hostiae in tempore, eodem modo disponit quod ad motum hostiae factum per sacerdotem, vel aliud agens creatum, corpus suum movere secundum suam praesentialitatem ejus cum ea, et ab ipso solo, et eadem voluntate sine novo miraculo, qua voluit: corpus suum semper esse praesens huic hostiae, manente specie ejus, voluit ipsum esse praesens alteri nova praesentialitate.
Ad rationem in oppositum, cum dicitur quod illud quod movetur per se ab aliquo, movetur per accidens secundum quodlibet in eo quod consequitur motum ejusd dico quod illud argumentum decipit multos. Major enim solum vera est quando sunt unita aliqua unione naturali, ut per gravitatem, vel per aliquod aliud, et sic in sic unitis, vera est propositio, quod movens unum per se, movet aliud per accidens. Sed propositio non est vera, sed semper est falsa, si sit unio illorum tantum per actum voluntatis extrinsece, contingenter, et non ex natura rei. Exemplum hujus est, si Angelus voluntate sua faciat se praesentem huic ligno, ut loco suo, et aliquis traheret lignum, Angelus remaneret in eodem loco non motus, nec per se, nec per accidens, nisi voluntate moveret se ad motum ligni tracti. Eodem modo est in proposito, quia sola voluntate divina contingenter, et non ex natura rei, corpus Christi est praesens hostiae consecratae, et non unione naturali: et ideo non sequitur quod Sacerdos movens hostiam possit movere corpus Christi, nec per se, nec per accidens, sed solum movetur a Deo sine novo miraculo, extendendo motum ad praesentialitatem novam, ut dictum est; et ita patet quomodo motus potest dici inesse corpori Christi primo, et quomodo non.
Sed potestne corpus primo motum in coelo concomitanter dici moveri in Eucharistia? Respondeo quod secundum omnem motum excepto motu locali, vel motu locutionis, corpus Christi per se, et primo motum in coelo movetur in Eucharistia concomitanter, sed non motu locali motum. Cujus probatio est, quia quod competit alicui secundum unam formam, non oportet quod competat eidem, vel alteri secundum aliam formam; sed moveri localiter corpori Christi competit secundum unum ubi, quod habet in coelo; igitur non oportet quod competat ei secundum aliud ubi in Eucharistia, ubi non habet ubi, quod habet in coelo; igitur motum primo in coelo non movetur concomitanter in Eucharistia.
Quod autem moveatur concomitanter secundum omnem alium motum, probatur primo de motu augmentationis, quia si tempore nativitatis Christi fuisset Sacramentum Eucharistiae, sicut corpus suum tunc in naturali existentia fuisset continue augmentatum per cibum vel nutrimentum, ita fuisset augmentatum in Eucharistia. Similiter si fuisset Eucharistia tempore suae passionis, sicut tunc per flagella fuit diminutum, ita in Eucharistia, Et ratio est, quia forma absoluta non potest simul inesse et non inesse, sine contradictione; forma acquisita per motum augmenti est forma absoluta; et ideo corpus Christi existens modo naturali, acquirens majorem quantitatem in uno ubi, acquireret eam in omni ubi suo. Nam sicut dictum est, propter aliud et aliud ubi, impossibile est simul corpus Christi augmentari et non augmentari, quia varietas istorum ubi posteriorum, non tollit contradictionem priorum. Eodem modo dicendum est de diminutione, nam quantitas corporis Christi diminuta ubi existit modo naturali, diminuitur ubicumque existit, etiam quocumque alio modo. Similiter est dicendum de nutritione, quae est motus aliquo modo ad substantiam, quia sicut quantitas nutritionis transiit in quantitatem nutriti, et augmentat ipsum, ita substantia in substanti am, 3. de partibus Animal. cap. 5. quia si nutriebatur, ubi est modo naturali, ut in coelo, nutriebatur etiam in Sacramento, ubi non existit illo modo, quia impossibile est aliquam partem substantiae nutritivae converti in substantiam corporis Christi existentis alio modo. Nam quaecumque partes conveniunt Christo sub modo essendi naturali, conveniunt eidem sub modo essendi sacramentali, ut dictum est, aliter non esset tota substantia corporis sub Eucharistia, quod est falsum.
Sed de corruptione corporis Christi, quod potuit fuisse resolutum in materiam primam in triduo, existens modo naturali post separationem animae, et ita corruptum, si non fuisset conservatum per miraculum, vel per novum, vel antiquum, ut propter unionem ejus ad Verbum, est dubium si fuisset tunc concomitanter corruptum in Eucharistia et in pyxide, si hoc Sacramentum tunc extitisset.
Respondeo quod si fuisset corru ptumin cruce, ubi extitit modo naturali, quod non fuisset concomitanter corruptum in Eucharistia tunc existente.
Ad cujus declarationem sciendum est, quod sicut anima primo infor-- mat totum corpus organicum, et non primo partem aliquam, nisi ratione totius corporis, et ideo cessante toto informabili, cessat anima informare, non solum totum, sed etiam partes, ita ad esse corporis in Sacramento sacramentaliter, requiritur quod ibi sit totum corpus uno duorum modorum, sumen do corpus prout dicit tantum partes solidas, vel prout cum his includit spiritus et humores; et utroque istorum modorum includit primo materiam et formam corpoream, ut partem, alia autem sunt ibi tantum concomitanter; et ideo quando desinit ibi esse totum primum hoc modo, cessat ibi corpus Christi sacramentaliter, et quodlibet ejus, nam cessante primo contento in Sacramento, cessat quidquid continetur sub eo; nam nihil rei hujus Sacramenti manet in Sacramento, non manente tota re, quia totius rei est Sacramentum signum verum, et per consequens separata vel corrupta forma corporeitatis in materia, non amplius remanet sub Sacramento: forma conjuncta cum materia, quia tunc contradictoria essent simul vera de eodem, scilicet quod eadem forma corporeitatis uniretur materiae, et non uniretur materiae, igitur si corpus corrumpatur ut existit modo naturali, non esset sub Sacramento, nec secundum totum, nec secundum partem, quod est contra rationem Sacramenti primo continentis totum corpus, ut primum contentum, nec tamen sequitur corruptio illius, u1 existit sub Sacramento, sicut alibi, quia nihil corrumpitur, nisi ubi remanet materia, nam ubi praefuit corruptum, ibi manet materia ejus post corruptionem; nihil autem corporis Christi, nec materia, nec forma, manet sub Sacramento, si corpus Christi corrumpitur alibi, quia nullo modo est sub Sacramento, nisi sit ibi secundum totum, quia totum est primum signatum Sacramenti; quare si totum non sit per corruptionem formae ejus alibi, nec ibi manet.
Dices quod prius dictum est in quaestione praecedente, quod desinente corpore esse sub modo naturali posset remanere sub modo sacramentali, et modo dicis quod non, solum desinente corporeitate, sed tantum corrupta, vel separata altera parte, quod nullo modo manet sub Sacramento, quae videntur opposita et contradictoria. Respondeo quod ista non contradicunt, quia si prius fuisset sub Sacramento quam modo naturali, si tunc desineret esse modo naturali essendi, non esset contradictio, quia tunc secundum existentiam totaliter remaneret, licet desineret esse sub modo naturali essendi? nec esset illa desitio tunc nisi secundum quid, quia, tantum desineret esse tunc corpus Christi quantum ad modum essendi naturalem, non autem quantum ad substantiam ejus, quae primo et simpliciter esset sub Sacramento, sed e converso sequeretur. Unde si corrumperetur in Sacramento, corrumperetur ut existeret modo naturali, quia ad corruptionem alicujus ubi simpliciter et primo existit, sequitur corruptio ejusdem, ubi secundum quid existit, sicut ex alia parte, ut scilicet modo, contradictio esset, quod corrumperetur sub modo essendi naturali, sub quo est primo et simpliciter; et tamen quod maneret sub Sacramento, quia forma et materia essent hic conjuncta, et ibi non, et desitio sub illo modo esset desitio simpliciter, cum qua non posset manere sub Sacramento, propter repugnantiam.
Quomodo igitur desineret esse corpus Christi sub Sacramento, si corrumperetur alibi ? Dico quod si partes ejus corrumperentur in sepulchro, et separaretur una pars ab alia per corruptionem, ut forma corporeitatis a materia ejus, desineret esse corpus Christi in Eucharistia primum contentum, quod est totum corpus, ut dictum est. Desinente autem primo contento contineri sub Sacramento, desinit ibi esse quodlibet ejus, et ideo non corrumpitur, ut est in Eucharistia, quia non remanet ibi materia, nisi extendatur corruptio ad annihilationem, nec est simile hinc et inde, ut argutum est.
Ad rationem primam de continuo, et non continuo, dicunt aliqui quod venerabatur corpus Christi, et dividebatur in cruce, non tamen in pyxide. Dico tamen aliter, quod si loquantur de vulneratione per approximationem vulnerantis ad corpus vulneratum, cui primo infligebatur vulneratio, sic concedo quod in pyxide non venerabatur, quia ut ibi non approximatur agens vulnerans Christo vulnerato, nec ut ibi existens infligerentur sibi illa vulnera. Si autem loquantur de vulneratione pro divisione carnis, sic dico quod fuisset vulneratum et divisum in pyxide, sicut in cruce quia quaecumque divisio est ibi existens in uno loco et in alio, licet non primo, quia tantum distabat una pars divisa ab alia in pyxide, sicut in cruce, non tamen infligebatur primo in uno loco, sicut in alio, sed tantum concomitanter.
Sciendum tamen quod ista vulneratio, vel divisio non fuit in corpore Christi per comparationem ad continens, quasi partes istae essent divisae loco, sed per comparationem ad unionem partium in toto, quae fuerint vere divisae in pyxide, sicut in cruce, et tamen distabant hic, sicut ibi, non tamen respectu continentis, quia non habuerunt distantiam in comparatione ad continens.
Et per hoc solvitur instantia aliquorum de vino clauso in dolio, non currente extra, et in alio dolio perforato de currente ad extra, nam vinum in uno dolio divideretur secundum partes inter se comparatas, sicut in alio, et tantum distarent partes vini in uno dolio, sicut in alio, comparando partes inter se, sed tamen in uno dolio non dividerentur partes vini sicut in alio, quia non fluunt hic sicut ibi, quia non comparantur ad locum continentem in uno dolio, sicut in alio; unde ista instantia non impedit quin idem corpus possit esse in duobus locis.
Ad aliud de nutritione, dico quod quidquid absolutum fuisset in corpore Christi ut existit modo naturali, quodcumque sibi aggeneratur per nutritionem, quod hoc idem fuisset in corpore ejus sub Eucharistia, sed non primo, quia ibi non erat prima acceptio nutrimenti, quia corpus Christi non nutritur in Eucharistia, ut nutrimentum est ibi conversum in corpus ejus, sed per conversionem nutrimenti in corpus ejus, ut existit alibi modo naturali; non enim fuisset respectus debitus vel approximatio conveniens agentis ad passum nutrimentum ad nutribile in Eucharistia, sicut alibi est.
Ad aliud de motu locali, patet responsio per praedicta, conceditur enim quod secundum simplicem translationem praesentialitatis suae mutaretur, ut praedictum est.
Ad ultimum, quando arguitur de dispositione requisita ad formam, dicendum quod ista ratio probat verum; probat enim quod a Deo agente, qui in agendo non requirit nisi passum susceptivum, potest imprimi quaecumque forma in Eucharistia, quae potest imprimi in ipso, ubi existit naturaliter sed tamen ab illo agente, quod requirit passum in loco debito modo approximatum, non potest imprimi quaecumque talis forma in corpus Christi in Eucharistia, a quo tamen imprimeretur talis forma, si esset alibi modo naturali.