REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Christus in Eucharistia posset transmutare aliud ad se?
Henr. quodl. 5. q. O. D. Thom. 3. p. q. 76. art. 7. et q. 91. art. 4. Rich. hic art. 5. q. 2. Palud. q. 4. Capr. q. 4, Occham hic q. 4. Mayr. q. 5. Suar. 3. tom. d. 53. sect. 2.
Quod sic: Potentia activa est prirncipium transmutandi aliud inquantum aliud, ex 5. Metaph. text. 17. et 9. text. 2. Sed Christus ut in Eucharistia habet eamdem potentiam activam, quam habet in coelo; igitur si in coelo existens potest transmutare aliud, ita in Eucharistia.
Item, homo vivens vita mortali semper nutritur 1. de Generatione, text. 4. et 2. de Anima, text. 47. Sed corpus Christi in Eucharistia vixisset vita mortali, dum Christus esset mortalis; ergo semper nutriretur, et sic convertisset nutrimentum in se per virtutem nutritivam, et ita transmutaret aliud.
Item, homo vivens vita mortali indiget inspiratione, et respiratione aeris, ad temperandum calorem circa cor, ne suffocetur. Sed Christus sic vixit vita mortali; igiturtali refrigerio indiguit: si Christus mansisset sub Eucharistia, hoc habuisset; inspirare et respirare aerem, est ipsum aerem localiter movere: igitur.
Item, Christus in Eucharistia habet virtutem motivam secundum locum; sed habens virtutem motivam secundum locum in Eucharistia, potest transmutare corpus suum, et movere secundum locum, et eadem ratione aliud corpus.
Contra, omne agens physice in agendo repatitur, 3. Physic. text. 8. et 1. de Gener. text. 54. et 55. Sed cor pus Christi in Eucharistia non potest pati physice; igitur ut ibi existens non potest in aliquod agere, hec per consequens aliud transmutare.