REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Non potest Christus in Eucharistia habere actionem corporalem in aliud, quia non potest agere corporaliter, nisi existens dimensive.
Secundum: Potest agere spiritualiter in aliud, ut illuminando Angelos.
Tertium: Potest actione spirituali movere corpus inorganice, id est, totum simul, qua virtute videtur usus, Luc. 4. quando elapsus est de manibus Judaeorum, et quando ascendit super pinnaculum templi, de quo 4. d. 49. quaest. 14.
Respondeo ad quaestionem, quod cum homo sit compositus ex materia et forma, corpore et anima, ejus potest esse duplex virtus activa in genere. Una spiritualis, quae convenit ei ex parte animae. Alia corporalis ex parte corporis; et secundum hoc sunt in homine aliae et aliae potentiae: quaedam spirituales et quaedam corporales. Potentiae, quae conveniunt homini ex parte animae, sunt spirituales aliquo modo, quia licet quantum ad esse conjungantur corpori, sicut anima informat corpus, tamen separantur ad separationem animae omni modo, quia sunt eadem essentia cum anima. Potentiae vero, quae conveniunt homini ex parte corporis, ut corporales, in multiplici differentia sunt. Quaedam enim conveniunt corpori non inquantum animatum, sed inquantum est corpus mixtum, compositum ex elementis. Quaedam autem conveniunt ei, inquantum est animatum, et sunt totius conjuncti ex anima et corpore, vel organo et potentia, sicut patet ex lib. de Sensato et sensu. Istis suppositis,
Dico quod Christus secundum potentias corporales sive sint tantum ipsius corporis mixti, sive ipsius conjuncti ex anima et corpore, non potest aliud transmutare, quia omnis actio corporalis fit per contactum, et debitam distantiam, et approximationem activi et passivi secundum locum, vel mediate vel immediate: talem autem approximationem secundum locum et distantiam non potest corpus Christi habere in Eucharistia ad aliud, quia sic est ibi, ac si non esset ibi ut in loco; igitur sicut corpus Christi non potest naturaliter pati, nec moveri a virtute creata, ut existit in Eucharistia, ut praedictum est, ita nec potest actione corporali potentiae corporalis in aliud agere, nec per consequens transmutare.
De potentiis spiritualibus, quae conveniunt homini tantum ratione animae, dico quod quamcumque actionem, qualem potest causare secundum talem potentiam spiritualem, si esset alicubi localiter, et modo naturali, omnem eamdem potest causare eadem potentia, ut existit in Eucharistia, et ratio hujus est per oppositum ad rationem praecedentem, quia ista virtus, vel potentia spiritualis, ad hoc quod agat, non requirit per se locationem agentis, ut quod agens per se sit in loco, quia non indiget tali approximatione locali agentis ad patiens, ad hoc ut sequatur aotio spiritualis, sicut requirit actio corporalis.
Sed habetne anima Christi aliquam talem virtutem, quae potest agere in aliud extra se, et illud transmutare per quamcumque virtutem in eo undecumque sit.
Respondeo, quod virtute naturali ejus, vel virtute visionis ad Verbum, vel virtute gloriae habet aliquam actionem spiritualem respectu spiritus extra ipsum, ut actionem illuminandi, vel mentaliter loquendi. Et ratio hujus est, quia ubicumque est principium sufficiens activum et passivum debite approximatum et praesens, potest ex eis sequi actio conveniens tali principio; sed anima Christi ubicumque existit, naturaliter est sufficiens principium activum illuminationis, vel locutionis mentalis, respectu passivi convenienter potentis recipere talem actionem spiritualem.
Sed habetne virtutem motivam spiritualem ad movendum corpus locatum.
Respondeo quod sic, quia tam anima Christi, quam quaelibet anima etiam nostra infima, habet virtutem motivam spiritualem respectu corporis, alteram ab illa motiva, qua modo utitur, quia dum anima nostra conjungitur nostro mortali corpori, non utitur illa potentia motiva; sed post resurrectionem cum conjungetur corpori suo glorioso, tunc potest uti ea, et non modo, quia non est datum homini ad utendum ea pro statu isto, quia modo utimur aliquibus potentiis inferioribus, ut gustu, et quibusdam aliis, quibus in perpetuum post resurrectionem non utemur, nec tamen sunt in nobis frustra post resurrectionem, sed necessariae. Sic in proposito, potentia motiva, qua anima post resurrectionem movebit corpus suum gloriosum quocumque voluerit, non per passum gressivum, sicut modo movet illa omnia potentia motiva in nobis, sed alio modo nobiliori, non est frustra. Unde non credo quod in morte hominis anima semper remaneret in corpore ex se, neque si sibi derelinquatur, sit alligata semper illi ubi, et quod non habeat virtutem movendi se extra corpus, quia licet Angeli boni sint associantes eam volantem in coelum, vel mali descendentem ad inferna, ipsi tamen non causant in ipsa talem motum, sed ipsa anima de se propria virtute movetur ad illa loca. Et hac forte potentia motiva usus est Christus, quando elapsus est de medio Judaeorum, quando duxerunt eum ad supercilium montis, ut inde praecipitarent eum. Hac etiam utebatur, quando existens duodecim annorum remansit in Jerusalem ignorantibus parentibus, et ibi elapsus est a parentibus, sicut exponit eum Origenes in homil. primae Dominicae post octavam Epiphaniae. Si igitur potuit tunc corpus suum, et aliud corpus virtute animae naturaliter sic movere, magis, vel saltem aequaliter, potest modo existens in Eucharistia, et aliud corpus sibi praesens movere, cum aliud corpus non impeditur a corpore suo ibidem existente, nec tamen movendo aliud corpus, oportet necessario quod corpus suum moveat, sicut aliquis movens aliud corpus, movet suum ad hoc quod moveat illud, quia corpus Christi in Eucharistia existens non est mobile a natura creata, ut dictum est; isto modo forte istae species aliquando motae sunt virtute Christi praesentialiter existentis, et sic moventis. Ratio omnium istorum est, quia omnis perfectio homini possibilis est attribuenda sibi, nam digniflcanda est natura quantum potest, nisi manifestum inconveniens appareat.
Ad primum argumentum de 4. et 9. Metaph. Potentia est principium transmutandi aliud inquantum aliud, etc. Verum est quantum est ex parte sui, quia habens potentiam activam, quantum est ex parte sui potest transmutare aliud, aliquando tamen non agit secundum illam potentiam, vel propter defectum passivi, vel propter defectum modi agendi convenienter ex parte agentis, quo deficiente potest actus impediri; sic est in proposito, quia in Eucharistia non habet corpus Christi convenientem modum actioni naturali, nec modum requisitum, ad hoc quod agens naturale agat, sicut dictum est in primo*de potentia generandi respectu filii.
Ad secundum concedo quod aggeneratur supra corpus Christi hic sicut ibi, non tamen primo per oppositionem nutrimenti, nec per conversionem factam per approximationem agentis et patientis sicut alibi, ut habet esse naturale, et ideo concomitanter fit hic aggenerato et nutritio; ad hoc enim ut hic primo nutriretur, oporteret quod nutrimentum hic primo converteretur, quod nullus dicit.
Ad aliud, dico quod idem corpus Christi, quod est existens modo naturali alicubi, et infrigidatum primo per actionem aeris, fuisset, et est infrigidatum concomitanter in Eucharistia, et aeque frigidum est in Eucharistia, sicut quando fuit in terra vivens, licet non causetur in eo ibi per inspirationem vel respirationem aeris primo, sed concomitanter.
Ad ultimum de potentia motiva, dico quod si loquamur de potentia motiva organica, quae corporalis est, et ipsius compositi, primo dico quod hac non potest Christus uti, ut existit in Eucharistia, quia ibi non existit secundum modum convenientem actioni naturali, et necessario tali actioni requisitum, ut debitam distantiam agentis et passi, et approximationem. Si vero loquamur de alia potentia motiva, quae est virtus spiritualis, et primo ipsi animae, sic dico quod non potest ea uti in Eucharistia. Ratio hujus nunc tacta est, respectu tamen corporis alterius, et etiam respectu sui corporis, ubi existit modo naturali, potest uti ea.