Utrum illam conceptionem aliqua merita praecesserunt in antiquis patribus.
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod antiqui patres incarnationem meruerunt. Isa. 26, 8: in semita judiciorum tuorum sustinuimus te.
Sed ad judicium pertinet ut aliquid pro meritis reddatur. Ergo adventus filii dei in carnem quem sancti patres expectabant, eis pro meritis reddendus erat.
Praeterea, psalm. 32, 22: fiat misericordia tua, domine, super nos. Glossa: insinuatur desiderium prophetae de incarnatione et meritum impletionis.
Praeterea, qui meretur aliquid, meretur et hoc sine quo non potest illud haberi: alias meritum cassum esset. Sed sancti patres merebantur vitam aeternam, ad quam pervenire non poterant nisi filio dei veniente. Ergo merebantur ejus incarnationem.
Praeterea, oratio quae fit ab aliquo pure et perseveranter, pro se, et ad salutem pertinens, meretur sui impletionem. Sed sancti patres hoc modo orabant pro incarnatione, ut patet isa. 64, 1: utinam dirumperes caelos, et descenderes. Ergo eam merebantur.
Praeterea, nos per fidem operantem per dilectionem, quam habemus de vita aeterna quam expectamus, meremur eam. Sed similiter antiqui patres habebant fidem per dilectionem operantem de incarnatione. Ergo eam merebantur.
Praeterea, hoc videtur ad minus de beata virgine de qua cantatur: quae dominum omnium portare meruisti.
Praeterea, bernardus dicit, quod fermentum quod mulier abscondit sub tribus farinae satis, est fides beatae virginis, quae tres substantias in unam personam conjunxit. Sed hoc non potuit facere nisi per modum meriti. Ergo beata virgo meruit incarnationem per eam fieri.
Sed contra, ad Tit. 3, 4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri dei non ex operibus justitiae quae fecimus nos. Sed benignitatem nominat apostolus ostensam in christi incarnatione.
Ergo non est secundum merita.
Praeterea, ad hoc est quod Augustinus dicit in littera.
Praeterea, incarnatio christi est beneficium impensum toti naturae. Sed meritum nullius hominis praeter meritum christi, extendit se ad totam naturam.
Ergo sancti patres non meruerunt incarnationem.
Respondeo dicendum, quod Augustinus videtur intendere in littera quod nulla merita illius hominis praecesserint, ut filio dei in persona uniretur: nihilominus tamen verum est quod nulla merita etiam aliorum, filii dei incarnationem meruerunt, proprie loquendo, propter tres rationes.
Prima est quod meritum puri hominis non extendit se ad totam naturam, sicut supra dictum est, dist. 1, qu. 1, art. 2 ad 9; unde cum incarnatio sit quoddam medicamentum totius naturae, non potest sub merito alicujus cadere. Secunda autem ratio est, quia illud quod est principium merendi, non potest cadere sub merito; incarnatio autem est quodammodo principium omnium humanorum meritorum: quia omnia nostra merita a christo efficaciam habent, per quem veritas et gratia facta est. Tertia ratio est, quia meritum humanum non se extendit ultra conditionem humanam, quae in hoc consistit ut quis mereatur aliquam divinitatis et beatitudinis participationem. Sed quod tota plenitudo divinitatis habitet in homine, hoc excedit et conditionem et meritum humanum. Unde nullo modo potest cadere sub merito, nisi large meritum dicamus omnem praeparationem ad aliquid habendum quod praecessit in humano genere.
Ad primum ergo dicendum, quod per judicium redditur aliquid alicui quod prius sibi debebatur.
Nobis autem non debebatur filii incarnatio quasi ex merito, sed ex divina promissione; et quantum ad hoc salvatur ratio judicii.
Ad secundum dicendum, quod Glossa illa loquitur de merito congrui, et non de merito condigni, quod proprie dicitur meritum. Vel dicendum quod completio incarnationis consistit in ultimo effectu ejus, scilicet in ultima reparatione humani generis, quae aliquo modo cadebat sub merito, maxime secundum quod reparationis terminus consistit in perventione ad vitam aeternam.
Ad tertium dicendum, quod aliqua sunt sine quibus vita aeterna haberi non potest, quae sunt concomitantia ipsam, sicut visio dei, et impassibilitas; et de his verum est quod meretur ea qui meretur vitam aeternam. Quaedam vero sunt quae sunt ducentia ad vitam aeternam sicut principia merendi; et talia non cadunt sub merito, sicut gratia, et hujusmodi; et inter illa potest computari incarnatio filii.
Vel dicendum, quod sine incarnatione poterat perveniri ad vitam aeternam: quia fuit alius modus possibilis nostrae salutis, ut dicunt sancti.
Ad quartum dicendum, quod ipsi non petebant incarnationem, quam indubitanter credebant futuram; sed petebant ejus accelerationem. Vel dicendum, quod non petebant pro se, quia non petebant aliquid fiendum in ipsis petentibus.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mereamur vitam aeternam per fidem operantem per dilectionem, non tamen oportet hoc dicere de incarnatione: quia vita aeterna est beneficium praestitum tantum personae merentis, incarnatio autem beneficium praestitum toti humanae naturae.
Ad sextum dicendum, quod beata virgo non meruit incarnationem; sed praesupposita incarnatione meruit quod per eam fieret, non quidem merito condigni, sed merito congrui, inquantum decebat quod mater dei esset purissima et perfectissima virgo.
Et per hoc patet etiam solutio ad alia.