REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum existentia corporis Christi in Eucharistia posset videri ab aliquo oculo corporali glorificato ?
Alens. 4. p. q. 20. m. 7. a. 3. D. Thom. 3. p. q. 76. art. 7. ethic q. 2. a. 2. Rich. art. 2. q. 2. D. Bonav. 2. p. art. 2. q. 2. Durand. q. 4. Major q. 5. Suar. 3. tom. d. 53. sect. 4. Scot hic q. 9.
Arguitur quod sic, quia aliter visus glorificatus posset decipi sicut noster in videndo tantum species, quia species tantum decipiunt, nam videndo species panis naturaliter panem repraesentantes, putaret ibi esse substantiam panis, quod non est verum.
Item, lux punctualis si esset, visibilis esset. Patet de luce, quae videtur per reflexionem a puncto in speculo; sed corpus Christi in Eucharistia non minus est quam punctualiter; igitur.
Contra, omne visum videtur sub aliqua pyramide cujus conus est in oculo, et basis in re visa, sed quorum bases videntur aequales, et ipsae res judicantur aequales. Sed corpus Christi non est extra bases suas; igitur basis pyramidis, sub qua videtur, non excederet basem specierum visarum, et per consequens videretur esse aequalis speciebus, quod tamen falsum est.
Item, cujus pyramis, sub qua videtur aliquid, habet basem rotundam, ipsum judicatur esse rotundum; sed corpus Christi non est rotundum; igitur sub illis speciebus, quae habet basem rotundam, non potest corpus Christi videri.