REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Intellectus noster non potest videre corpus Christi sub speciebus. Ratio, quia species eodem modo movent, dum ibi est, et non est, et intellectus noster uniformiter intelligit, sensibilibus uniformiter immutantibus.
Secundum: Intellectus non alligatus sensibus potest naturaliter videre corpus Christi in Eucharistia. Probatur, quia substantia corporis est objectum proportionatum talis intellectus; ergo potest tendere in illud, non obstante modo accidentali quo existit, quia sicut substantia prius habet esse, quam ille modus, similiter et prius habet cognoscibilitatem. Seoundo, omne ens creatum est objectum proportionatum intellectus creati. Facit etiam quod intellectus separatus potest cognoscere cogitationes cordis, juxta Doct. 2. d. 9. q. 2. n. 10. Sequuntur Major q. 5. Palac. disp. 3. con. 7. Occham. 4. q. 5. Gabriel. lect. 45. in Gan. Aegid. theor. 16. Rub. Bassol. Mayron, citati, et omnes Scotistae, tamen non desunt, qui positionem hanc tam firmis rationibus et auctoribus munitam, graviter censuram.
Dico igitur ad primam quaestionem, quod si quaestio quaerat utrum intellectus creatus pro tempore et statu miseriae hujus, quo est conjunctus corpori corruptibili, possit naturaliter videre Christum in Eucharistia ? Dico quod non, quia intellectus, qui non intelligit nisi ex apprehensione sensibilium, semper uniformiter intelligit sensibus uniformiter sentientibus: sed quamdiu intellectus noster est sic conjunctus corpori, tam diu sensus uniformiter immutatur ab accidentibus in Eucharistia, sive corpus Christi sit sub Eucharistia, sive non; igitur intellectus noster quamdiu est sic conjunctus, non potest naturaliter cognoscere intuitive corpus Christi in Eucharistia existere realiter.
Si autem quaestio quaerat non solum de intellectu creato, ut dependet a sensibilibus, quia tantum intelligit illa, sed magis de abstracto a sensibilibus, et dependet ab intelligibilibus tantum, quae sunt sibi magis conformia ex natura potentiae, dico contrario modo opinioni praedictae, quod talis potest naturaliter videre corpus Christi in Eucharistia, et non cognitione beatiflca tantum, ita quod beatitudo sit sibi ratio videndi.
Hoc probatur, quia intellectus se habens ad intelligibilia, sicut ipsa sunt in se intelligibilia, prius intelligit illud, quod prius intelligibile est in se, et per consequens illud quod prius est in se ens, quia unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad veritatem. id est, intelligibilitatem, secundum se ex 2. Metaph, text. com. 4. Intellectus autem talis respicit totum ens, et quandoque secundum ordinem suae intelligibilitatis: substantia autem est prior sicut in entitate, sic in cognoscibilitate quocumque modo accidentali ipsius substantiae; ergo talis intellectus prius intelligit ipsam substantiam, quam quemcumque modum ejus, et per consequens nullus modus sub quo est substantia, potest impedire intellectionem substantiae a tali intellectu. Et hoc est sic arguere: Modus accidentalis, qui non variat rationem per se objecti, non variat cognitionem ejus sed; esse sub Sacramento est modus accidentalis substantiae corporis Christi, et contingens, quia non est semper sub speciebus, nec ex natura sua, sed sola voluntate sua: igitur non variat substantiam, quod est primum objectum intellectus respectu accidentium, nec per consequens cognitionem ejus naturalem, sive ibi, sive in coelo.
Dices quod intellectus creatus potest naturaliter cognoscere substantiam corporis Christi ubique, sed non existentiam ejus ubique, quia existit supernaturalis et supernaturaliter.
Sed istud non valet, quia virtus, quae potest naturaliter cognoscere rem et substantiam rei dum est praesens, potest cognoscere naturaliter absentiam ejus quando est absens, et e converso 2. de Anima, text. 103. Si igitur intellectus potest cognoscere existentiam et substantiam panis, dum est praesens sub speciebus ejus, et absentiam corporis Christi, dum manet substantia panis, potest naturaliter cognoscere existentiam corporis Christi sub illis speciebus, quando substantia panis ibi non est; sed jam conversa est in substantiam corporis Christi, sub illis speciebus, et sicut videt naturaliter absentiam substantiae panis, ita et praesentiam vel existentiam corporis Christi. Argumentum etiam, contra quod esset ista responsio, stat et destruit istam responsionem, quia sicut modus accidentalis objecti non variat rationem ejus, ita nec ejus cognitionem.
Item, totum ens creatum est objectum proportionatum intellectui Angeli ex natura potentiae; igitur sicut potest quodlibet ens creatum cognoscere cognitione abstractiva, quando non est sibi praesens, ita potest quodlibet ens cognoscere cognitione intuitiva, quando est praesens, determinata et certa praesentialitate, quia in hoc distinguitur cognitio abstractiva ab intuitiva: igitur. Major patet de sensibilibus, et conceditur ab omnibus. De intelligibilibus etiam patet, quia intellectus Angeli respectu substantiae propriae cognoscendae est proportionatus; igitur multo magis est respectu substantiarum inferiorum. Similiter entia magis immaterialia sunt magis proportionata et similia intellectui suo quam alia: igitur si potest cognoscere illa, et alia.
Contra rationem de naturali et supernaturali. Naturale et supernaturale non dicunt differentias quidditativas entis in se formaliter, et quidditative, sed dicunt in comparatione ad agens; sed comparatio ad agens tantum non facit aliquid in se perfectius vel eminentius, quia etiam potest ens imperfectum esse ab agente nobilissimo, et per consequens non facit eminentius esse in cognoscibilitate; igitur cognitio supernaturalitatis non facit rationem objectivam in se formaliter esse nobiliorem, vel minus nobilem: substantia enim in se est eminentior et perfectior naturaliter omni accidente in natura sua, et tamen aliquod aeci--dens potest esse supernaturale, etsubstantia naturalis: igitur intellectus potens intelligere quamcumque substantiam in se, potest cognoscere omne accidens qualecumque, sive sit naturale, sive supernaturale.
Item, charitas licet sit ens supernaturale, quia per creationem solum, sicut et aliae virtutes Theologicae, tamen postquam posita est in me, vera est perfectio naturalis ipsius voluntatis, quia in prima specie Qualitatis, et potest naturaliter ab Angelo cognosci, cum sit determinata species universi: igitur prima conditio supernaturalitatis non impeditur ab aliquo quin sit cognoscibilis ab Angelo, vel quocumque intellectu creato ex natura intellectus.
Confirmatur, quia secundum multos, Angelus habet omnium rerum species sibi innatas et concreatas; igitur et charitatis et cujuslibet rei supernaturalis, cum sit in determinata specie, et per illas potest quodlibet ens naturale, sive supernaturale, naturaliter cognoscere; igitur non obstante quod aliquid supernaturale existat, potest tamen ejus existentia naturaliter cognosci ab intellectu creato.