REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Tertium dictum: Beatos non videre existentiam Christi in Eucharistia actu beatifico tantum, ita quod beatitudo sit sibi ratio formalis videndi illum; tum quia non est objectum beans, nec in eo includitur, nec ad ejus perfectionem spectat, alias eodem actu omnes articuli fidei viderentur; tum etiam, quia videri potest naturaliter; et sic multo minus videre praedictam existentiam in proprio genere spectat ad beatitudinem.
Quartum dictum: Posse Angelos malos videre corpus Christi in Eucharistia, sed non permitti.
Quantum ad secundum articulum dico quod actu beatifico non cognoscit intellectus Angeli, vel alterius beati, existentiam corporis Christi in Eucharistia, ita quod beatitudo sit formalis ratio cognoscendi illud ubi, beati enim distinguuntur a non beatis in videndo Verbum, et essentiam divinam, quae est primum objectum actus beatifici, et in hoc distinguuntur perfecte a non beatis, quia in illa essentia visa et amata, sunt perfecte beati; tunc arguo: Beatus, inquantum beatus, per actum beatificum non cognoscit, nisi objectum beatificum; igitur quod non pertinet ad perfectionem objecti beatifici, inquantum est objectum beatificum, non cognoscitur per actum cognoscendi beatificum, inquantum talis actus. Sed existentia corporis Christi in Eucharistia non pertinet ad objectum beatificum, nec perfectionem ejus, inquantum est tale objectum beatificum, plus quam collatio gratiae puero in Baptismo, quia sicut potest unum revelare in Verbo, ita aliud. Cognoscere autem conferre gratiam in Baptismo vel in Poenitentia est extra rationem beatitudinis formaliter, et tamen ita formaliter pertinet ad illa Sacramenta, sicut existentia corporis Christi pertinet ad veram Eucharistiam; igitur non per actum beatificum, inquantum talis, cognoscitur existentia corporis Christi in Eucharistia.
Et hoc est sic arguere: Illud quod non pertinet, nec facit ad perfectam beatitudinem beati, non cognoscitur in beatitudine beati, secundum quam distinguitur a non beato; sed scire et cognoscere existentiam corporis Christi in Eucharistia non spectat ad beatitudinem perfectam beati, sicut nec cognoscere gratiam conferri huic in Baptismo, vel cognoscendo effectus cujuscumque Sacramenti; igitur nullus hoc cognoscit praecise, ut est beatus.
Et ex hoc apparet contra secundam opinionem, quod multo minus pertinet ad rationem beatitudinis videre existentiam corporis Christi in proprio genere, quia per cognitionem et visionem rerum in proprio genere non distinguitur beatus a non beato; igitur non magis convenit beato secundum rationem beatitudinis ejus cognoscere res in proprio genere, quam non beato.
Sed possuntne Angeli mali cognoscere existentiam corporis Christi in Eucharistia? Dico quod sic, si permitterentur, sed verisimile est quod non permittuntur, sicut nec permittuntur scire secreta cordium nostrorum, et cogitationes nostras. Similiter potuissent cognoscere integritatem mentis et corporis beatae Virginis stetisse cum nuptiis in partu Filii Dei, sed prohibiti sunt propter demeritum eorum tantum nosse mysterium. Ideo secundum Ambrosium supra citatum, mysterium Incarnationis merito latuit praesentiam mundi, quousque fuit per Apostolos publice praedicatum.
Ad rationes. Ad primam, cum dicit, si est ens supernaturale, igitur est cognoscibile supernaturale. Dico quod si supernaturalitas in consequente se teneat ex parte entis objecti, sicut ponitur in antecedente, concedo consequentiam et consequens, quia tum est sensus, quod ens supernaturale est cognoscibile. Si vero supernaturalitas determinet cognoscibilitatem cognoscibilis, nego consequens et consequentiam, nec magis sequitur tunc si est ens supernaturale, igitur est cognoscibile supernaturale, quam sequeretur sic, istud ens, quocumque ente demonstrato, non potest creari nisi a Deo; igitur non potest cognosci nisi a Deo. Per hoc ad probationem consequentiae, quod non est simile, nam ens scibile supernaturale non potest fieri nisi ab agente supernaturali, et actione supernaturali, et tamen licet sit ens supernaturale, est cognoscibile naturaliter, ita quod supernaturalitas non determinet cognoscibilitatem, sed entitatem, et est in se naturale cognoscibile, et potest naturaliter ab intellectu creato cognosci, licet sit ens supernaturale, et supernaturaliter causetur. Licet enim per comparationem ad agens naturale non ponitur in esse, et nullam possit habere causalitatem effectivam respectu ejus, postquam tamen positum est in esse, naturaliter potest cognosci, ut quoddam ens naturale in se, et formaliter in determinata specie Qualitatis vel Substantiae, vel alicujus alterius generis determinati.
Ad secundam, dicendum quod cognitio fidei est nobilior et excellentior aliquo modo omni cognitione naturali, et aliquo modo minus nobilis, et minus excellens, nam cognitio fidei per comparationem ad causam suam est excellentior omni alia cognitione, quia non potest causari nisi a solo Deo, et causa supernaturali. Si tamen consideretur ut aliquid in se formaliter, et ut aliqua perfectio intellectus, et etiam in comparatione ad subjeotum suum formale, sic est propositio falsa; Angeli enim possunt habere perfectiorem notitiam, quia magis evidentem et claram in se, et respectu objecti perfectioris, quam sit objectum fidei, quia respectu objecti supernaturalis in se visi. Patet hoc in nobis, qui tantum habemus cognitionem fidei de passione Christi, quam ipsi et Christum passum intuitive viderunt, et ideo simpliciter nobiliorem cognitionem habuerunt, quam sit illa fidei.
Ad tertiam, de Angelis damnatis dictum est.
Ad Damascenum, dico quod loquitur de intellectu nostro pro statu isto, unde intelligit comparando utrumque ad hominem pro statu isto, et hoc est verum, licet unus Doctor dicat quod intelligit tam de nobis quam de Angelis, et est superius improbatum.
Ad ultimam de contingente, dico quod contingens ut contingens, non potest sciri, nec cognosci, nec videri, nisi visa determinatione suae causae, ut visa determinatione voluntatis divinae; sed quando positum est in esse, et non amplius futurum, tunc potest naturaliter videri, quia tunc est determinatum jam existens et positum, non amplius contingens futurum ponendum in esse.
Ad argumentum primae opinionis de fide, dictum est, et ad probationem, quae probat quod habitus fidei non esset necessarius, si notitia naturali posset hic cognosci, dico quod verum est de nobis, quia tantum nobis est necessarius, et hoc solum pro statu isto, et non simpliciter, quia non excedit omnem notitiam naturalem creatam, ut prius patuit.
Ad aliud, quando arguitur quod fidei succedit visio, dico quod hoc est verum quantum ad primum et principale objectum fidei, ut quod Deus sit trinus et unus, non autem quantum ad omnia, quae modo credimus, quia tunc non oportet beatum videre in quot millibus hostiarum fuerit totus Christus, quae credit per fidem, nec oportet eum videre Christum realiter pendentem in cruce, et nasci, et multa alia, quae non oportet, nec est possibile, quia transiverunt in praeteritum, nec possunt alias fieri, vel saltem non fient, quia secundum Apostolum Rom. 6. scimus quod Christi resurgens ex mortuis non moritur, etc. nec ista videre pertinet ad perfectam rationem beatitudinis, sed quod alicui aliorum, succedit visio, hoc est de congruo, et non necessarium.