Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod plenitudo divinitatis dicitur corporaliter habitare in christo tripliciter. Primo modo quia deitas non tantum animae, sed etiam carni unita est. Secundo per similitudinem ad tres dimensiones corporis, quia divinitas est tribus modis in christo. Uno modo generali, sicut est in omnibus creaturis, per essentiam, praesentiam et potentiam; et in hoc consistit quasi longitudo. Alio modo speciali, prout est in sanctis per gratiam; per quam est latitudo caritatis. Tertio modo in proprio filio, scilicet per unionem; in quo est sublimitas et profundum. Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis, secundum quod dividitur contra umbram. In sacramentis enim veteris legis fuit quasi in umbris et signis, Heb. 10, 1: umbram habens lex futurorum bonorum: in christo autem secundum rem et veritatem; unde christus se habet ad illas figuras sicut corpus ad umbram.
Ad primum ergo dicendum, quod corporaliter secundum primam expositionem non dicit modum existendi divinitatem in christo, sed magis id cui divinitas conjungitur; secundum autem alios modos est similitudinarie dictum.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod in aliis hominibus sanctis est deus per gratiam acceptationis, sive habitualem, quae est tantum in anima; in christo autem est per gratiam unionis, quae est ad animam et corpus.
Uno nominato tres intelliguntur. Contra. Dicimus filium dei incarnatum, quod non intelligitur de patre et spiritu sancto. Et dicendum, quod hoc est intelligendum de his quae ad essentiam pertinent: quorum si aliquid de una tantum persona dicatur, oportet quod de alia intelligatur.
Non est autem concedendum, quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum.
Sciendum est ergo, quod haec praepositio ex denotat causam efficientem, vel materialem. Ad hoc autem quod aliquid natum ex aliquo materialiter, filiationis nomen accipiat, oportet quod in similitudinem speciei producatur cum eo ex quo nascitur, sicut filius matri; et ideo capilli et lumbricus non dicuntur filii ejus ex quo materialiter nascuntur.
Ad hoc etiam quod aliquid natum de alio active dicatur filius ejus, oportet quod producatur de substantia agentis, et in similitudinem ejusdem speciei, et quod non sit agens instrumentale, sed principale. Primae autem duae conditiones deficiunt in spiritu sancto; unde christus non potest dici filius ejus. Secunda autem et tertia deficiunt in aqua: quia renatus spiritualiter non assumit similitudinem aquae, sed similitudinem dei; et aqua est instrumentum divinae virtutis operantis in eo: tamen dionysius, 2 cap. Eccles. Hierarch., vocat aquam baptismi matrem filialitatis: sed non proprie dicitur.
Dicuntur filii Gehennae. Sciendum, quod hoc dicitur secundum modum loquendi consuetum in Scripturis, ut illud quod magnam habet affinitatem ad alterum, filius ejus dicatur; sicut Isai. 5, 1, dicitur: in cornu filio olei; idest in monte, ubi abundat oleum; et similiter, 1 Reg. 26, dixit David de Abner, quod filius mortis esset, quia mortem valde merebatur.
Conceptus et natus de spiritu sancto. Quamvis utrumque horum possit dici et de spiritu sancto et de matre; tamen magis proprie dicitur conceptus de spiritu sancto, quia conceptionem in instanti spiritus sanctus operatus est; natus autem magis proprie dicitur de matre, quae eum ex utero produxit: unde in symbolo dicitur conceptus de spiritu sancto, natus ex maria virgine.
Factum ex semine David: Roman. 1. Contra.
Damascenus, 3 Lib., cap. 2: non seminaliter, sed conditive per spiritum sanctum. Ad quod dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad proximam christi generationem ex virgine; verbum autem apostoli intelligendum est quantum ad remotos parentes, ex quibus seminaliter mater christi processit.
Cum aliud sit fieri, aliud nasci. Contra. Fieri videtur esse commune ad omnem productionem, qua aliquid incipit esse. Ad quod dicendum, quod hoc est verum de facere, secundum quod communiter sumitur: proprie tamen dicitur facere, exercere aliquam actionem in exteriorem materiam, secundum quod dicit philosophus in 6 ethic., quod ars est recta ratio agibilium.
Unde ad ostendendum quod conceptio christi est ex principio agente extrinseco, non naturaliter agente, sicut est in nostra conceptione, ideo dicit apostolus eum factum; quamvis et natus et conceptus dici possit quantum est ex parte matris.