REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
?
Aleas. 4. part, quaest. 38. memb. 1. et 2. D. Bonayent. hto art. 1. quaest. 1. Richard. art. 1. a. 2. D. Thom. 3. part. 75. q. art. 4. Suarez ibi d. 50. s"ot. l. "t 2. Bellarm. Z. 3. de Eucharistia.
Arguitur quod non, quia si sic, esset mutatio ad substantiam, hoc enim sonat ipsum nomen transubstantiationis; sed non est mutatio in substantiam, quia non est generatio, neque corruptio, et non sunt plures species mutationis ad substantiam: ergo, etc. Probatio assumpti, quia tam in generatione quam in corruptione manet materia communis: hic nihil commune manet: igitur.
Item, secundo sic: Si transubstantiatio esset aliquid, esset mutatio, quia non estaliquid permanens, nec successivum. Patet discurrendo, nec est motus, nec tempus, sed non est mutatio, quia in omni mutatione, manet aliquod subjectum commune, quod non est hic: igitur.
Item, tertio sic: In omni mutatione termini sunt incompossibiles, sed si esset transubstantiatio, termini non essent incompossibiles, quia corpus Christi compatitur secum in essendo substantiam panis in eodem loco; igitur.
Contrarium vult Ambrosius lib. de Sacramentis, et habetur de conse crat. dist. 2. c. Revera mirabile nonmi^. nus est dare quam mutare novas naturas rebus.