REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Posita et explicata definitione transubstantiationis, scilicet quod sit transitio totalis substantiae in substantiam, resolvit eam esse possibilem, sed soli Deo, quia termini ejus tantum sunt in perfecta obedientia ipsius, et sicut potest utramque ponere vel tollere totaliter seorsim, ita et facere unum alteri succedere; putat contra alios non esse proprie mutationem, quia haec dicit subjectum quod mutatur, et formam ad quam est, et successionem informationis ad non informationem, vel e contra; improprie tamen dicitur mutatio seu versio a subjecto in subjectum.
Respondeo quod quaestio de possibili, qualis est ista, nihil praesupponit nisi significatum nominis, quid scilicet per nomen ? Primo videndum est quid dicitur per no men transubstantiationis. Secundo, hoc habito, videndum est si aliquid subsit significato hujus nominis. Tertio, quid est illud cui convenit aliquid active transubstantiare, et cui non ? Quarto, quomodo habet se transubstantiatio ad mutationem ?
De primo, dico quod transubstantiatio, quantum ad nomen, dici tur esse totalis transitio substantiae inl
substantiam. Quod expono sic: Transitio totius in totum potest intelligi dupliciter; totum enim uno modo potest esse idem quod perfectum ex partibus; alio modo totum idem est quod quaelibet pars; et secundum hoc dupliciter potest intelligi transitio unius in aliud, et totius in totum, quia totum perfectum ex partibus transit in totum, vel quia quaelibet pars totius transit in aliud totum. Primo modo loquitur Philosophus 1. de Generatione, text. 10. et 24. cum dicit quod generatio est mutatio totius in totum, non cujuslibet in quamlibet partem, quia materia manet communis sub utroque terminorum; et ideo secundum ipsum, generatio est perpetua et semper, quia nunquam est materia sine omni forma, quia cum spoliatur ab una, induit aliam, et generatio unius est corruptio alterius, et e converso; et ideo dicitur totum transire in totum, quia una pars unius transit in partem alterius, et sic transit totum perfectum, quia non manet totum perfectum, nec tamen totum perfectum transit totaliter, quia una pars ejus, ut materia, manet communis, et aliud totum fit quod prius non fuit, nisi tantum secundum unam partem, quod non est in alteratione, quia illud totum perfectum per se unum manet, et non transit in aliud per se totum, sed fit ibi transitio unius totius per accidens in aliud totum per accidens, hominis albi in hominem nigrum. Ex hoc est differentia inter generationem et corruptionem et alterationem, quia substantia composita est per se, et vere unum totum, non sic terminus alterationis, qui est quoddam totum per accidens ex substantia et accidente; et ideo in generatione unum per se totum transit in aliud per se totum unum, ita quod non manet in generatione aliquid per se totum postquam transit in fine alterationis in aliud. Sed in alteratione manet aliquid per se totum, et aliquod totum per accidens solum mutatum in totum per accidens.
Secundo modo, dicitur totum, transire in totum, quia quaelibet pars ejus transit in aliud, quia nihil ejus manet commune, sed quaelibet pars unius transit in aliam partem alterius, nullo communi remanente, et sic non posuit Philosophus aliquod totum transire in aliud totum, sed semper praesupponit materiam, quia omnis conceptio apud eum erat, quod ex nihilo nihil fit; sed sic loquimur nos in proposito de transitione, et ideo dixi, quod transubstantiatio non est totius in totum tantum, sed est totalis transitio substantiae in substantiam.
Sed quomodo haec totalis transitio fiat, possumus intelligere per partialem transitionem unius in aliud, secundum partem, ut contingit in generatione. Dupliciter enim potest intelligi transitio: Uno modo, ut subjecti communis transeuntis ad formam quam recipit. Alio modo fit transitio ut termini a quo corrupti, transeuntis in terminum oppositum, quia secundum Philosophum 1. Phys. text. 16. dupliciter fit aliquid ex aliquo. Uno modo sicut ex subjecto, siout nigrum in actu ex nigro in potentia. Alio modo dicitur aliquid fieri ex alio, sicut ex opposito, ut album ex non albo, et ex nigro, ignis ex aere, et e converso; sed in transubstantiatione, cum nihil remanet commune sub utroque termino, quia est totalis transitio, non potest ibi intelligi transitio, nisi uno modo, termini scilicet in terminum.
Quantum ad secundum articulum, dico quod possibile est transubstantiationem sic dictam de aliquo vere dici, cujus probatio est ista: Quidquid potest esse totaliter novum, non repugnat sibi succedere alteri totaliter desinenti esse; aliqua substantia potest habere esse novum totaliter, et aliqua substantia potest desinere esse totaliter, haec transitio totalis unius substantiae in aliam, etiam non praeexistentem, est transubstantiatio; igitur est possibile esse. Minor patet de se. Major patet per simile de partiali transitione, quia sicut illud quod partialiter est novum, succedit illi quod desinit esse partialiter, vel saltem sic ei potest succedere, ita illud quod totaliter est novum, etc. et sicut est transubstantiatio partialis, quando partialiter novum succedit partiali desinenti, ita est totalis transubstantiatio, quando totaliter novum succedit desinenti totaliter.
Quantum ad tertium articulum, cui sit possibilis transubstantiatio ? dico quod illi virtuti est possibile aliquid transubstantiare in aliud, in cujus virtute activa sunt totaliter esse et non esse utriusque extremi; et illi nihil convenit transubstantiare per oppositum, cui non est talis virtus et potestas super extrema.
Unde arguo sic: In cujus virtute activa est totaliter esse et non esse duorum extremorum, potest transubstantiare unum in aliud, et unum totaliter convertere in aliud; sed in virtute activa Dei est totale esse et non esse panis, et substantiae corporis Christi, quia potest utrumque creare et annihilare; igitur in virtute sua est totaliter unum in aliud transubstantiare.
Et similiter potest argui negative: In cujus virtute activa non est totaliter esse et non esse ali quorum, ejus virtute non potest unum totaliter converti in aliud; tale est omne ens creatum, quia nullum tale agens potest creare et annihilare; igitur. Probatur minor per simile de virtute partiali, quia sicut in cujus virtute sunt partialiter esse et non esse aliquorum, in ejus virtute activa est partialiter hoc convertere in illud per generationem, ita in cujus virtute activa sunt totaliter esse et non esse aliquorum extremorum, potest totaliter hoc convertere in illud, et hoc est transubstantiare; igitur est possibile alicui convenire.
Quantum ad quartum articulum, quomodo se habet transubstantiatio ad mutationem ? distinguunt aliqui de mutatione subjectiva et objectiva, quia utroque nodo dicitur aliquid mutari.
Sed ista verba sunt nimis extranea, quia nec Theologice, nec Philosophice dicta, quia nec Sancti, nec Philosophi sic sunt locuti de mutatione, quia non video quod aliquid dicatur congrue mutari objective. Quia si aliquid diceretur mutari objective, maxime diceretur de termino mutationis; sed terminus non dicitur proprie mutari objective, quia mutari est aliter se habere nunc quam prius, ex sexto Physic. text. 32. et 40. Sed terminus ad quem, per hoc quod est terminus ad quem, non aliter se habet nunc quam prius, sed subjectum tantum; igitur terminus ad quem non videtur proprie mutari objective, sed proprium subjectum.
Probatio minoris: Nihil dicitur aliter se habere nunc quam prius, nisi sit ens; sicut enim esse eodem modo se habens, non est nisi in ente, ita nec aliter se habere est nisi in ente, eo quod eodem modo se habere, et aliter se habere, sunt opposita, et habent fieri circa idem. Sed tunc est terminus ad quem, primo ens, quando est terminus ad quem, et prius non ens; igitur terminus ad quem. non aliter se habet nunc quam prius, quia utrumque extremum alietatis dicitur esse; igitur.
Item, Gregorius lib. 5. Moral. cap. 20. mutari est ex uno in aliud ire, hoc enim non competit nisi subjecto, quod prius est sub uno termino, et postea sub alio. Unde et liberum arbitrium in Angelis, de quo loquitur ibi Gregorius, mutabile est ab una affectione ad aliam; sed terminus ad quem itur, non mutatur ab uno in aliud, quia tunc non esset terminus; igitur nihil dicitur proprie mutari objective, et multo minus potest dici aliqua mutatio, vel generatio objectiva, et alia subjectiva, qua aliquid sic et sic dicitur generari, licet enim dicatur generari objective, non tamen potest dici alia mutatio vel generatio objectiva, et alia subjectiva. Et ratio hujus est, quia quando forma est abstracta secundum se ultima abstractione tantum, univoca est et simplex; sed quando non est sic abstracta ultima abstractione, potest habere multas habitudines ad diversa, ut ad subjectum in quo est, et ad objectum ad quod est; et secundum hoc possunt formari diversa concreta, quae significent istas diversas habitudines; ut a forma, quam significat potentialitas, potest imponi hoc nomen concretum potens, quod dicit habitudinem ad subjectum, et potentia, quod est aliud concretum, licet magis abstractum quam aliud importans habitudinem ad objectum; et ita licet abstractum sit unicum et univocum, tamen concretum significans formam illam secundum illas diversas habitudines, est aequivocum; sicut sanitas est una forma, quae diversas potest habere habitudines, significatas per concretum suum, quod est sanum, quia concretum impositum ab illa forma, ut sanum, quod significat eam sub omnibus illis habitudinibus, scilicet ad subjectum, quod dicitur sanum formaliter, ad signum quod dicitur significative, ad agens, quod dicitur sanum causaliter, est aequivocum ad omnia ista, licet forma abstractive sumendo sit univoca, et abstrahat ab omnibus istis habitudinibus, quia humanitas tantum
est humanitas, secundum Avicennam tract. 5. Metaph. cap. 1. Eodem modo est de lucido et luminoso, quae sunt concreta ejusdem abstracti, ut lucis, quae sunt aequivoca secundum istas habitudines, licet forma in abstracto sit univoca, et ab illis abstrahat; sic in proposito, licet generari et mutari possint habere istas diversas habitudines ad subjectum et terminum, quia potest imponi unum concretum aequivocum ab illa forma, quam significat generatio, vel mutatio, ut generari, vel mutari, quod significet simpliciter generationem, et denotet subjectum, ut sic dicatur materia generari, et similiter idem concretum significet generationem, et denotet terminum, quomodo dicitur generari; sed sic diversimode non significatur forma in se, quia sic abstrahit ab omni respectu, tam ad subjectum quam ad terminum; et ideo licet concedatur quod generari et mutari sunt aequivoca ad generari objective et subjective, non tamen conceditur quod generatio sit aequivocum ad generationem talem et talem.
Ad propositum dico, quod omnis mutatio vel generatio est subjective mutabilis tantum, transubstantiatio non; igitur non est mutatio.
Sed contra hoc objicitur, corruptum non aliter se habet nunc quam prius, et non vadit de uno in aliud, sed tunc primo est, quando terminus est; igitur corruptio non est mutatio, nec corruptum mutatur. Cum enim quando corruptum est, sit non ens, non potest tunc aliter se habere quam prius, nec sic ire de uno in aliud, quia non est ens.
Respondeo, aliquando verum est quod totum denominatur per accidens ab illo, quod primo convenit parti, et sic est in proposito, nam in ipso corrupto pars mutatur in materiam, et aliter se habet nunc quam prius quia aliud esse formale habet in fine corruptionis quam prius et ideo totum corrumpitur per accidens, et dicitur mutari, et non primo, et per se ratione formae, quia forma est formalis terminus corruptionis; non autem est inconveniens convenire toti per accidens, vel non primo, quod convenit ei per se et primo, ratione partium.
Sed si transubstantiatio non sit aliqua mutatio per se, sub alio igitur genere continebitur.
Respondeo quod stricte sumendo mutationem, non continetur transubstantiatio sub aliquo genere mutationis, quia omnis mutatio, ut Philosophus loquitur de ea, praesupponit aliquid commune, hic non est aliquid commune; manens; igitur. Sed sumendo mutationem large, potest dici quod sicut in naturalibus triplex est mutatio, secundum Philosophum 5. Phys. text. 7. et 17. scilicet a non subjecto in subjectum, a subjecto in non subjectum, et a subjecto in subjectum; et sumitur non subjectum privative, sicut subjectum positive; sicut in supernaturalibus quaedam est transubstantiatio de non esse ad esse, et dicitur creatio; et quaedam ab esse ad non esse, et dicitur annihilatio; tertia ab ente formaliter in ens, et dicitur transubstantiatio. Sed in naturalibus sumitur ex parte unius termini non ens privative. Patet in secundo et primo modo supponendo subjectum commune: in transubstantiatione autem sumendo, terminus a quo potest sumi contrarie, quia nihil ejus manet, nec supponitur transubstantiationi; de istis autem diceret Philosophus quod non sunt mutationes, nisi quia termini sunt in se incompossibiles, quia non negavit eas; imo si concessisset eas, sicut nos concedimus, adhuc non diceret quod essent transmutationes, quia secundum eum in omni mutatione aliquid praesupponitur, hic nihil.
Differt autem dicere Philosophum istas mutationes non posuisse, et dicere quod posuisset, si illas nobiscum concessisset, sicut negavit, vel non posuit aliquos habitus infusos et supernaturales, quia posuit alios sufficere; si tamen illos posuisset nobiscum, concessisset nobiscum eos esse in genere Qualitatis. Sic etiam negavit a substantiis separatis accidentia, quia posuit eas aeternas, et non productas, et in eis idem esse quod est et quo est. Si tamen posuisset eas creari, sicut nos ponimus, concessisset eas habere accidentia, et multa quae ab eis modo negat. Et sic patet quomodo transubstantiatio est possibilis, et quomodo est transitio totalis substantiae in substantiam, sicut versio in universali est totius in totum.
Ad primum in oppositum, quando arguitur, si esset possibile, esset mutatio ad substantiam, nego, quia talis mutatio non est nisi ubi manet aliquod commune; hic nihil manet; Philosophus enim ponit in substantia solum acquiri novum esse per generationem vel corruptionem, et non totaliter esse, quia negasset materiam esse in virtute cujuscumque agentis, quia Philosophus posuit eam perpetuam, et aeternaliter necessario manere.
Ad secundum, patet per idem, quod non est mutatio.
Adtertium, quando arguitur quod cujuscumque mutationis termini sunt incompossibiles, dico quod verum est de terminis primis, ut de privatione et forma respectu ejusdem, quia tunc contradictoria essent simul in eodem. Unde ignis generatus, et non ignis, vel aer corruptus, non possunt esse simul, quia tunc eadem materia esset simul sub formis oppositis, quod est impossibile; sed non est sic in transubstantiatione, quia si aer transubstantiaretur in ignem, nullum susceptivum maneret sub utroque termino, quod modo esset sub una forma, modo sub alia, sicut est in aliis mutationibus, et ideo non est eadem causa incompossibilitatis. Unde propositio assumpta est intelligenda de mutatione proprie dicta, ubi aliquid manet sub utroque termino, quomodo non est hic.