REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum quodlibet possit converti in quodlibet ?
D. Thomas 3. part qucest. 75. art. 4. Richardus. d. 10. art. 3. quaest. 1. Palud. ??c quaest. 3. Ma jor. q. 1. art. 3. Gabriel g. 2. Durand. quaest. 2. Saar. 3. tom, disp. 50. sect. 10. Omnes praeter Dur et Suar affirmant.
Arguitur quod sic, et primo quod creatura in naturam divinam, tres enim personae operabantur Incarnationem Filii; igitur Filius fuit ibi subjectum hujus Incarnationis, vel terminus; igitur non repugnat personae, vel naturae divinae, quod sit subjectum, vel terminus actionis divinae, et per consequens non repugnat sibi quod sit terminus conversionis, quia conversionem istam nullus operatur, nisi solus Deus; igitur sicut Deus potest esse operans Incarnationem, et terminus illius operationis, ita et hic.
Item, non repugnat naturae divinae terminare illam actionem, quae non requirit mutationem in termino. Patet de actu intelligendi et volendi, quarum actionum Deus est terminus: sed conversio non requirit mutationem in termino, quia tunc mutaretur corpus Christi in fine conversionis, quando alterum convertitur in ipsum, quod falsum est; igitur.
Item, quod quaelibet creatura possit converti in quamlibet creaturam, probatur, quia nulla creatura potest converti in unam, non in aliam, nisi quia magis convenit in susceptivo cum una, quam cum alia: sed conversio non requirit susceptivam; igitur.
Contra, per oppositum primi, primo quod creatura non potest converti in divinam naturam. In quodcumque potest aliquid converti, illud potest e converso converti in ipsum; sed natura divina non potest converti in naturam creatam, quia necesse esse non potest in aliquod possibile converti; igitur, etc.
Item, secundo quod nihil potest in aliud converti, quia si sic, igitur substantia panis posset converti in quantitatem corporis Christi; sed terminus conversionis est primo ubi praefuit ipsum conversum; igitur si substantia panis converteretur in quantitatem corporis Christi, quantitas illa foret ubi praefuit substantia panis, sub illis speciebus primo, et ita localiter esset sub speciebus, sicut substantia localiter praefuit sub eis suo modo; sed hoc est impossibile, quia cum locatum non possit esse extra locum, et quantitas illa sit major quantitate hostiae, sive corpus Christi quantum sit majus ipsa hostia, majus corpus posset esse in loco minoris corporis localiter, quod est impossibile.
Item, si sic, tunc absolutum posset converti in respectivum; sed cum absolutum non habeat fundamentum in quo sit, nec extrema, inter quae habeat esse, sequitur quod relatio esset sine fundamento et terminis, quod est impossibile.
Iterum arguitur de substantia quod non quaelibet substantia posset converti in aliam, quia secundum Augustinum 7. super Genesi ad litteram cap. 4. Corpus in spiritum nequaquam mutari potest; et idem dicit Boetius in libr. de duabus naturis, et una persona Christi, cap. 1.