REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Deum non posse converti in creaturam, nec e contra, quodlibet tamen creatum in quodlibet creatum converti posse. Ratio primae partis, quia uterque terminus debet esse in obedientia convertentis, et Deus non est in obedientia Dei, quia non potest se destruere vel annihilare. Ratio secundae partis oppositae huic loquitur de conversione lato modo, prout idem esse videtur, quod conservatio unius post aliud, quod ad hunc finem destruitur, de quo quodlib. 10. vide ibi Scholium ad num. 19.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod quaestio includit tres articulos, quos tangunt argumenta prius facta. Primo si creatura possit converti in divinitatem ? Secundo, si quaelibet creatura absoluta possit converti in quamlibet aliam absolutam, ut substantia in qualitatem? Tertio, si posset absolutum converti in respectivum.
Quantum ad primum articulum dico, quod non est possibile creaturam converti in naturam divinam, sicut nec e converso. Et ratio tacta est superius in quaestione praecedente, nam impossibile est istam conversionem supernaturalem fieri, nisi ab agente, in cujus virtute activa totaliter est esse et non esse utriusque extremi conversionis; sicut nec conversio partialis per generationem et corruptionem potest alicui inesse, nisi agenti, cujus virtuti activae subest partialiter esse et non esse generati et corrupti. Sed natura divina non subest suae potentiae, ut causetur quantum ad esse et non esse, quia ipsa primo est ex se necesse esse formaliter et radicaliter, et aliquo modo formalius, quam sua potentia, quia ipsa est fundamentum, et pelagus necessitatis, et omnium perfectionum in divinis essentialium, igitur nec potest converti in aliam; nec alia in ipsam; sola enim possibilia subsunt potentiae divinae activae, cujusmodi sunt esse et non esse eorum, non autem entia, quae sunt ex se necesse esse formaliter, cujusmodi est essentia vel natura divina.
Quantum vero ad entia creata, respondeo universaliter, quod quodcumque ens potest converti totaliter, virtute divina, in quodcumque tale ens, ut materia in formam, et e converso; substantia in accidens, et e converso; accidens in substantiam; absolutum accidens in respectivum, et respectivum in absolutum. Ratio communis pro omnibus istis est illa prius posita, quod in cujus virtute activa est tam esse quam non esse aliquorum totaliter, in ejus virtute activa est totaliter indifferenter, unum convertere in aliud, et e converso, probatur sicut prius: sed talis est virtus increata divina respectu esse vel non esse entis cujuslibet; igitur quodlibet ens creatum potest converti in quodlibet.
Ad primum argumentum, cum dicitur quod Filius Dei est terminus Incarnationis, nego, quia impossibile est necesse esse formaliter esse subjectum vel terminum novae actionis de genere Actionis. Potest tamen esse terminus, vel objectum operationis, ut intellectionis vel volitionis, quia istae operationes, cum in se sint fines et perfectiones operantis, nihil novum causant circa terminum, qui terminat eas, sicut est de aliis actionibus; et ideo non est simile de, actione Incarnationis, et de intelligere et velle, nam ad incarnationem sequebatur opus operatum novum extra, non sic ad intelligere et velle.
Sed adhuc videtur argumentum stare, quia illud quod incarnabatur et generabatur, fuit terminus, et subjectum Incarnationis, et talis generationis; sed Filius Dei generabatur et incarnabatur de Virgine; igitur fuit objectum et terminus istius actionis, et per consequens passionis.
Item, cuilibet actioni correspondet propria passio; sed tres personae operabantur istam Incarnationem; igitur actioni uni in eis correspondet aliqua passio in aliquo terminans illam, non nisi Incarnatio in Filio; igitur Filius fuit terminus Incarnationis.
Respondeo, quaedam sunt verba passiva, secundu modum significandi Grammaticum, quae tamen veraciter significant actionem, sicut e converso, quale est hoc Verbum incarnari, nam filium incarnari, idem est quod unire sibi carnem, et eam assumere; et dicit in filio tantum relationem rationis ad carnem assumptam, quia nulla relatio realis est in Deo, in comparatione ad creaturas; e converso autem carnis assumptae ad filium assumentem; est relatio realis et ideo in carne assumpta est realis passio de genere Passionis, correspondens actioni totius Trinitatis. Unde in isto sensu improprie dicitur quod caro unitur Verbo, quia secundum istum modum significandi
Verbi tantum, et non secundum veritatem significationis, quia caro non unit sibi Verbum, sed e converso. Ideo improprie dicitur quod Verbum est terminus passionis, quia non passionis realis, et verae, sed tantum secundum modum significandi Grammaticalem, et secundum hoc dictum est quod ibi est actio realis, et ibi correspondet aliqua passio realis, et hoc vel in uniente, vel unito.
Quando igitur quaeris, quid est Incarnationis subjectum, et quid terminus ? respondeo quod subjectum est natura humana unita Verbo, et ita eadem natura humana est etiam terminus istius unionis per Incarnationem, quia in subjectis et in indivisibilibus mutationibus, idem est subjectum et terminus. Si autem vis habere aliquod totum pro termino, sic dico, quod Christus in natura assumpta a Filio, cum respectu rationis filii ad naturam assumptam, est terminus Incarnationis; et isto modo nihil addit terminus super subjectum ejus, nisi respectum rationis. Eodem modo esset communiter in generatione, si per eam generans solum acquireret novum rationis respectum.
Ad secundum, cum arguitur quod natura divina potest esse terminus actionis, quae non includit mutationem in termino, negandum est, si illa actio sit in genere Actionis, quia tunc aliquid novum necessario fieret in ea, quod est impossibile. Et cum dicitur quod potest esse terminus intellectionis et volitionis, dico quod non est simile, quia istae operationes sunt absolutae perfectiones operantis, et fines, et non actiones de genere Actionis, quae non dicuntur actiones, nisi metaphorice, sed operationes, quae praesupponunt actionem de genere Actionis in quibusdam. De hoc amplius dictum est supra primo libro. *
Tertium argumentum, concedo gratia conclusionis, et similiter argumentum primum negativum pro parte opposita.
Ad secundum in oppositum, cum dicit quod tunc panis posset converti in quantitatem, concedo; et cum infertup, igitur quantitas corporis Christi potest esse ubi praefuit panis, etc. nego consequentiam, quia quantum est ex vi conversionis, magis est conversum, ubi est illud in quod convertitur, quam e contra, quia conversum in aliud capit esse et naturam illius in quod convertitur, et per consequens locum illius magis quam e converso. Unde ex vi conversionis magis converteretur in quantitatem, ut est in coelo, quam e converso.
Et si dicatur, illud in quod aliud convertitur, est in illo loco in quo praefuit conversum, nego. Et si probes, sicut alias probabatur, nec solvebatur, quia generatum est in eodem loco, ubi praefuit corruptum, dico quod verum est, sed non est simile, quia ibi, ubi praefuit corruptum, manet materia communis utrique termino, ideo ibi recipit formam, et per consequens compositum novum generatum est ibi, ubi praefuit corruptum; hic nihil manet, et ideo non sequitur.
Si dicitur quod materia non est circumscriptive in loco, et sic non est causa essendi, sic in illo loco generato, ubi praefuit corruptum; sed quantitas est ratio circumscriptionis alicujus in loco; igitur cum generatum sit circumscriptive, ubi praefuit corruptum, hoc non est ratione materiae, sed ratione quantitatis.
Respondeo, materia habet duplex ubi, unum ubi definitive, quod correspondet ei, secundum propriam essentiam suam, et inquantum est quaedam substantia; et habet aliud ubi circumscriptive, ratione quantitatis, quae in ea fundatur, et per quam sic extenditur; ubi autem definitive est ratio suscipiendi ubi circumscriptive, adveniente nova quantitate, quia materia est fundamentum quantitatis, et ideo materia in generatione definitive manet ubi praefuit forma corrupti, et non circumscriptive ratione quantitatis corrupti, quia illa non manet in generato. Et ideo materia in eodem ubi definitivo recipit formam et quantitatem novam, per quam acquirit novum ubi circumscriptive, nec posset naturaliter alibi fieri circumscriptive, nisi materia esset alibi definitive.
Sic igitur patet quomodo materia est definitive ubi praefuit corruptum, sed tolle materiam, quod est commune manens sub utroque termino, generato scilicet, et corrupto, non sequitur quod generatum sit ubi praefuit corruptum, sed magis e converso; et ideo non sequitur absolute quod ex vi conversionis, illud in quod convertitur aliud, sit ubi praefuit conversum, sed magis e converso; sed tantum ratione materiae, quae est ratio recipiendi esse, quod recipitur in eo suo modo, licet non sit ratio essendi in loco.
Concesso tamen secundum omnem opinionem, quod quantitas corporis sit ibi, ubi praefuit conversum, scilicet substantia panis, et quod illud in quod aliud convertitur, potest esse ubi praefuit conversum, verum est, sed non praecise, quia si praecise esset, ubi praefuit conversum, contradictio esset, quia tunc extenderetur corpus extra locum specierum secundum proportionem quantitatis suae, et praecise esset ubi praefuit substantia panis, quod est impossibile.
Si dicas quod modo illud, in quod convertitur panis, non est extra dimensiones panis; igitur nec tunc. Respondeo quod non sequitur, quia posita hypothesi, quae modo non est, oportet consequenter sequi aliquod impossibile, et aliud, quam modo sit.
Ad tertium, cum dicit quod si absolutum converteretur in respectivum, relatio esset tunc sine fundamento et extremis. Respondeo quod licet conversa sequerentur se in essendo, non tamen in informando, vel in modo, quia si scientia, quae est in anima, converteretur in lapidem, lapis tunc non informaret animam, sicut scientia informat eam. A simili dico in proposito, quod licet Deus converteret substantiam in relationem, non tamen esset tunc sine fundamento et terminis, sicut prius fuit, non conversa, sed poneret eam in fundamento et terminis; fundamento quidem de novo creato vel praeexistente, sicut relatio, in quam convertitur, necessario et essentialiter requirit fundamentum et terminum, et hoc vel fundamentum praeexistens ad conversionem substantiae in relationem, vel non praeexistens, sed simul de novo productum per creationem vel conversionem, sicut relatio in ista conversione substantiae in eam, est nova. Non enim oportet necessario quod si relatio sit nova per conversionem alicujus in ipsam, quod fundamentum ejus sit simpliciter novum, quia non eodem modo est relatio nova, et fundamentum ejus, quia si Deus convertat aliquid in corpus hominis, non praeexistens, sed de novo habens esse ex vi conversionis, et habeat tunc anima novum esse per creationem, quia crearetur tunc de novo, non eodem modo habet utrumque novum esse; et ideo non oportet quod omne illud quod in relationem convertitur novam, convertatur in fundamentum, et extremum ejus, quia fundamentum antiquum potest esse novae relationis.
Ad ultimum de conversione corporis in spiritum, dicitur quod hoc est impossibile agenti creato, licet non agenti increato. Ista responsio non sufficit, quia ita est impossibile agenti creato convertere quodcumque corpus in quodcumque, quia nullum agens creatum habet sufficientem virtutem super esse et non esse utriusque extremorum conversionis, et per consequens non solvit illas auctoritates.
Ideo respondeo aliter, quod posse et non posse, simile et dissimile non currunt semper similiter et aequali passu, quia licet Deus utrumque possit convertere, scilicet corpus in corpus, et corpus in spiritum, plures tamen sunt impossibilitates et repugnantiae ex parte conversionis corporis in spiritum, quam ex parte conversionis corporis in corpus, et plures rationes possibilitatis e converso de conversione corporis in corpus, quam in spiritum. Licet enim impossibile sit agenti creato convertere corpus in corpus, tamen corpora videntur in se habere multas possibilitates ad conversionem mutuam, quae non apparent inter corpus et spiritum: conveniunt enim corpora in materia, corpus et spiritus non, quia non ponuntur habere materiam; et dato quod sic, non tamen materiam quantam, quam habent multa corpora; et ideo propinquior possibilitas ad conversionem apparet in corporibus, quam in corpore et spiritu, non quod absolute sit possibile per respectum ad quodcumque agens creatum, quia ita impossibile est unum, sicut aliud per respectum ad omne tale agens. Sed non sunt tot rationes impossibilitatis et repugnantiae formalis respectu conversionis corporis in corpus, sicut respectu corporis in spiritum. Ex parte enim corporis videtur possibilitas respectu principii activi absolute, et etiam respectu principii passivi, ut materiae communis in corporibus; ex parte autem spiritus tantum est possibilitas ex parte principii activi absolute.