REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Prima sententia est, panem simul cum corpore Christi manere. Prima affertur ratio, quia ita sufficienter salvatur veritasl sacramenti, et minora miracula requiruntur. Secunda, pauciores difficultates hac via occurrunt. Tertia, panem desinere non habetur ex creditis. Hanc tenent Hussitae et Lutherani, de quibus Bellam, cap. 13. Secunda sententia ait, panem annihilari, vel resolvi in materiam primam. Ponitur impugnatio D. Thom. contra utramque, et clare ostenditur eam nihil concludere, solutis omnibus rationibus ejus.
Circa solutionem hujus quaestionis tria sunt videnda, quae tacta sunt in argumentis. Primum, si transubstantiatio facta sit panis in corpus, et non maneat substantia panis? Secundo videndum qualiter hoc falsum sit, vel quomodo possit aliquid converti in praeexistens? Tertio, quid est primus terminus conversionis?
Quantum ad primum, dico quod ibi vere est corpus Christi, et omne dictum contrarium est manifeste error, quia a principio fidei de substantia fidei fuit sub speciebus illis corpus Christi realiter contineri.
Hoc supposito, fuerunt tres circa hoc dubitationes. Utrum substantia panis ibi maneat sub speciebus, vel transeat ? patet per Dominum Innocentium de officio Missae; quarum una opinio dicit quod in Eucharistia est verum corpus Christi, et tamen substantia panis est simul cum eo cum suis accidentibus vere manens. Et ad hoc adducitur talis ratio: Sicut in natura non sunt plura ponenda in aliqua re sine necessitate, quam sint necessaria ad esse talis rei, ita nec in operibus miraculosis, vel fidei, sunt plura ponenda quam sint necessaria ad salvandum tale opus, vel miraculum. Hoc accipitur a Philosopho 1. Physic. tex. 50. et per consequens ad veritatem Eucharistiae non sunt plura ponenda, quam sufficiant ad veritatem ejus salvandam. Sed ponendo substantiam panis cum suis accidentibus remanere in Eucharistia post conversionem, salvantur omnia necessaria ad veritatem hujus sacramenti, sicut ponendo quod transeat, et minora miracula; ergo. Probatio minoris, ad veritatem hujus sacramenti solum requiritur signum et signatum, quae aeque vere salvantur in Eucharistia, si substantia panis maneat, sicut si non maneat. De signo patet, nam substantia panis cum suis accidentibus ita vere significat corpus Christi verum, sicut species panis, et magis, quia panis ex naturali similitudine sua magis repraesentat corpus verum, quod est cibus animae, quam solae species, quia substantia panis magis habet nutrire et reficere corpus quam species, quia solae species non nutriunt, nisi in virtute substantiae. Deus enim potuit ita instituisse substantiam panis cum speciebus esse signum corporis, ut signati, sicut species solas.
De re contenta etiam patet, quia simultas substantiae ad substantiam non videtur repugnare, nisi propter repugnantiam quantitatis ad quantitatem. Unde Angelus conceditur simul posse esse cum lapide, quia non habet dimensiones repugnantes dimensionibus lapidis; sed quantitati corporis Christi non repugnat simul esse cum quantitate panis, nam modo ita est de facto, quia quantitas corporis Christi est sub speciebus panis, sed non quantitative; igitur videtur similiter quod ibi possint simul manere, et esse substantia panis, et substantia corporis Christi.
Item secundo sic: In conclusionibus confuse et indeterminate cognitis, magis est eligendus ille modus tenendi illam conclusionem, ad quem pauciora sequuntur inconvenientia vera, vel apparentia, et minus difficilia. Sed ponendo ibi manere substantiam panis, salvantur omnia, quae credere oportet circa Eucharistiam, scilicet quod ibi sit simul cum ea verum corpus Christi, et minus difficilia sequentur, et pauciora inconvenientia vera vel apparentia, quam si ponatur substantia panis transire in corpus Christi, quia tunc vitatur illud difficile, ponendo panem manere, de accidentibus manentibus sine subjecto, quod non ponerent Philosophi.
Item, si in transubstantiatione non maneat substantia panis, sed convertatur in corpus Christi, difficultas maxima videtur de differentia hujus conversionis ad omnes alias, quia impossibile videtur per naturam quod aliquid possit converti et mutari in aliquem terminum, qui in nullo se haberet aliter nunc quam prius; iste autem modus, qui ponit substantiam panis ibi manere, subterfugit utramque istarum difficultatum; igitur est magis eligendus.
Item tertio sic: In veritatibus credendis nihil est tenendum sicut articulus fidei, nisi quod invenitur per Scripturam traditum tanquam articulus fidei vel per Ecclesiam explicatum, vel per rationem necessariam ex creditis manifeste deductum; sed per Scripturam sacram non habetur quod substantia panis ibi non maneat, imo magis quod maneat. Patet, in Joan. 6. dicit Salvator: Panis, quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Et Apostolus. 1. ad Corinth. 11. Quotiescumque manducaveritis panem hunc, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat, scilicet ad judicium. Item idem, Joannis 6. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Non est etiam explicatum ab Ecclesia quod ibi non maneat substantia panis, vel deductum per rationem necessariam ex manifeste creditis, quod tota veritas hujus sacramenti potest teneri sine hoc magis, quam cum hoc, ut prius est ostensum; igitur.
Si dicas, sicut dicit unus Doctor, quod imo potest probari per Scripturam, quia dicit Salvator Matth. 26. Hoc est carpus meum, ly autem hoc non potest demonstrare substantiam panis, quia tunc esset propositio falsa secundum eum: nam hoc demonstratum quod est panis, non est corpus Christi, et propter eamdem auctoritatem dicit iste Doctor, quod hoc dicere est haereticum.
Sed istud dictum non cogit, quia dato quod substantia panis maneat ibi, adhuc demonstrari potest corpus Christi sub illis speciebus simul cum illa substantia realiter contineri, quia pronomen demonstrativum potest ostendere tam secundo contentum, quam primo contentum. Patet ex modo loquendi, nam nos aliquando demonstramus non primo contentum, sed secundo contentum, ut si plures formae sint in eodem composito, dicimus quod hoc corpus est primo quantum, et tamen solum demonstratur ibi corpus sub ratione corporeitatis, quod est secundum contentum, et non sub ratione ultimae formae, quod est primum contentum. Unde pronomen demonstrativum potest ostendere utrumque contentum; nam aliter esset hoc modo falsa, hoc est corpus meum, si sola accidentia manent, quia ista accidentia non sunt corporis Christi, licet maneat sub eis realiter. Sicut igitur possibile est modo corpus Christi demonstrare sub accidentibus, sine substantia panis, ita est possibile demonstrare illud contineri sub accidentibus manentibus cum speciebus panis, quamvis substantia panis ibi esset. Alia est opinio, quam Magister recitat in littera, quod quando est ibi corpus Christi, desinit esse substantia panis, ita quod non convertitur in corpus Christi, et quod sic desinit esse, hoc est, quia resolvitur in materiam primam, vel annihilntur. Pro ista opinione potest argui sicut pro priori. Ista etiam opinio salvat commune dictum, quod accidentia sunt ibi sine subjecto, et non per novum miraculum. Opinio prior non ponit ibi accidens esse sine subjecto, quia ponit ibi substantiam panis manere.
Ista opinio non potest improbari per hoc quod substantia panis annihilatur, quia hoc potest Deus de potentia sua absoluta, quia omne quod a nihilo incipit per creationem, potest in nihilum tendere per annihilationem, et agens cui totaliter subest esse ejus, potest simpliciter facere illud non esse. Nec potest improbari quin Deus posset resolvere panem in materiam, vel faciendo istam materiam sub alia forma, vel conservando eam in se sine omni forma.
Contra istas opiniones, et primo contra primam arguitur tripliciter. Primo, quod sit inconveniens. Secundo quod sit impossibilis. Tertio, quod sit haeretica. Primum quod sit inconveniens, patet ex tribus, primo, quia tollit omnem reverentiam et honorem debitum Christo, quia in Eucharistia adoratur ut Deus, nam sibi debetur cultus latriae. Sed si substantia panis maneret sub speciebus illis, ibi honor soli Deo debitus exhiberetur creaturae, et per consequens esset occasio idololatriae.
Secundo, tollit significationem hujus sacramenti, sacramentum enim istud primo significat corpus Christi, ut primum significatum; sed si substantia panis maneret sub speciebus panis, species illae primo significarent substantiam panis, et non substantiam corporis Christi.
Tertio sequitur quod tollitur debitus usus hujus sacramenti, nam usus hujus sacramenti est, ut sit cibus spiritualis; sed si ibi maneret substantia panis, esset cibus corporalis, et non spiritualis, quod est inconveniens.
Item, quod sit impossibilis tam prima quam secunda, probatur, quia impossibile est aliquid esse ubi prius non fuit, nisi per aliquam mutationem sui, vel alterius in ipsum; sed corpus Christi de novo est in Eucharistia, ubi prius non fuit; igitur non sine mutatione sui, vel alterius. Non sui, quia cum simul posset esse in diversis locis, ut altaribus, simul posset mutari, vel moveri diversis motibus contrariis, vel ejusdem speciei, quod est inconveniens; igitur est in altari per mutationem alterius, non nisi alterius conversi in ipsum: igitur illud non manet, nec annihilatur.
Tertio quod sit haeretica, probatur, per istam auctoritatem Salvatoris praeallegatam, hoc est corpus meum, Matth. 26.
Contra secundam opinionem arguitur quantum ad id, quod dicit de resolubilitatein materiam; nam si fieret talis resolutio, aut igitur in materiam primam nudam ab omni forma, vel in materiam sub aliqua forma elementari? Non primum, quia hoc includit contradictionem, tunc enim simul esset in actu et sine actu, secundum Commentatorem 1. de Gener. text. eam. 23. et 24. Nec secundum potest dari, quia si sic, aut simul maneret illud corpus elementare cum corpore Christi simul, quod est inconveniens aequaliter sicut primum, quia scilicet substantia ponitur simul manere cum corpore Christi, aut mutaretur de uno loco in alium in adventu corporis, quod etiam est inconveniens, quia motus iste localis posset tunc percipi per expulsionem aeris, vel corporis sibi propinqui, quod non contingit; igitur.
Quidquid sit de conclusione in se, istae rationes non cogunt. Prima non, quia si substantia panis remaneret sub speciebus, non esset tunc major occasio idololatriae, quam modo sit, quando simul adorantur species sensibiles continentes corpus, et ipsum corpus a simplicibus, qui indistincte adorant continens et contentum in fide Ecclesiae, quia Ecclesia tradidit ipsum sub ipsis contineri, et sub illis et in illis adorari, non quod adoratio fiat speciebus, sed contento sub eis, licet ipsi non distinguant, nec tamen propter hoc sunt Idololatrae, quia adorant in fide Ecclesiae indistincte, sicut Ecclesia docet, quia nescirent ibi esse corpus Christi, nisi in speciebustalibus, et ideo utrumque adorant indistincte, licet unum sit adorandum per se, et aliud non, nisi inquantum est signum receptivum et repraesentativum ejus, et sic adorant crucem in Ecclesia, non distinguentes inter ipsam et Christum, quem designat.
Ad secundum dico, quod si substantia panis maneret ibi, magis significaretur et repraesentaretur corpus esse cibus animae ex naturali similitudine, quia substantia panis nutrit, et species non, quam si solae species essent, quia istae non cibant naturaliter, sed supernaturaliter ut sine subjecto.
Dices quod istae species primo repraesentant post conversionem et consecrationem corpus Christi tantum, et ideo non substantiam panis, tunc sicut prius.
Respondeo, quod non plus repraesentant naturaliter corpus Christi post consecrationem quam prius; aliter enim statim crederet infidelis, sub illis esse corpus Christi post consecrationem, et quilibet alius ex naturali repraesentatione signi ad signatum, quod est falsum, nam sicut prius repraesentant panem ex naturali inclinatione earum ad substantiam panis, ita et modo, quia natura illarum manet eadem omnino; igitur et modus repraesentandi omnino idem.
Ad tertium de usu dico, quod non obstante quod corpus Christi in Eucharistia sumatur a fidelibus ut cibus spiritualis, istae tamen species nutriunt corporaliter, quia 1, Corinth. 11. alius quidem esurit, alius vero ebrius est. Et multo magis hoc, si substantia panis sub illis remanet, non enim tunc esset Eucharistia corporalis cibus tantum, sed etiam spiritualis, sicut modo, aliter non oporteret suadere sub illis speciebus corpus Christi realiter contineri.
Ad aliud, quando arguitur de impossibilitate, dico quod ad hoc quod corpus Christi sit de novo in altari per conversionem alterius in ipsum, non oportet ponere aliquam novitatem in ipso, ut probatum est distinct. 4. quia nunquam necessario sequitur novitas in priori propter novitatem in posteriori; sed ista praesentialitas corporis Christi, qua de novo est in altari, est posterior omni substantia.
Ad probationem dico, quod extendendo mutationem ad simplicem praesentialitatem alicujus secundum ubi novum, concedo corpus Christi mutari, ut de novo est praesens speciebus, quia novum ubi habet in eis, quod prius non habuit; sed ex hoc non sequitur quod corpus in se aliquo modo mutetur, nec haec mutatio est proprie mutatio, sed sicut unum ubi circumscriptive terminat motum localem suo modo, ita istam mutationem secundum ubi terminat praesentialitas simpliciter suo modo.
Ad aliud patet, quod non est haeretica per praedicta in prima opinione.
Ad illud, quod arguitur in secunda via, de resolutione panis in materiam, et hoc vel in materiam nudam, non cogit, quia materiam esse per se sine omni forma, non includit contradictionem, nam omne prius quantum est ex se, potest esse sine posteriori. Haec enim est per se nota, quam etiam accipit Philosophus 7.
Metaphys. text. com. 33. ad probandum substantiam esse separabilem ab omni accidente; materia est essentialiter prior omni forma, quia est fundamentum ejus ex quo educitur; igitur non includit contradictionem quod ipsa sit, vel possit per se esse; sed omne quod non includit manifestam contradictionem ex terminis, ponimus Deum posse; igitur.
Et cum probat, quod sic esset simul in actu et sine actu, dico quod actus sumitur dupliciter. Uno modo pro forma, quae est altera pars compositi, distinguendo ipsam a materia. Alio modo pro actu, qui est differentia entis distincti contra nihil; et eodem modo sumitur potentia dupliciter. Uno modo pro principio passivo, quod est altera pars compositi distincta contra formam. Alio modo ut est differentia entis divisa contra actum, quo modo dicimus aliquid, quod nondum est, esse in potentia ut sit, quia non prohibetur esse, nec repugnat sibi esse quando esse. Et isto modo omne quod potest esse et non esse, est in potentia, et omne quod est, quocumque modo sit dum est, est in actu per formam; et isto modo materia non est tantum potentia, ut est differentia entis, sed actus, quia et ipsi concedunt quod materia prius fuit possibilis esse, quam fuit in re, quia antequam creabatur, fuit in potentia, et creatio ejus non terminabatur ad nihil, igitur ad ens in actu, ut actus est differentia ejus, et potentia, quae est altera pars compositi, nec ista repugnant in eodem. Nec valet, non est actus, compositi; igitur nullo modo est ens, vel actus, sed est consequens falsum.
Potest etiam dici, quod panis potest resolvi in materiam sub aliqua forma elementari, et quod illud elementum manet sub vel cum quantitate panis, licet ita non sit de facto, quia tunc praeter corpus Christi, et substantiam panis conservaretur, quod est falsum de facto, licet non impossibile fieri a Deo.