REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Tenet Doctor tertiam sententiam, nempe panem converti in corpus Christi, quia sic Ecclesia tenet. Ita sancti Patres, et cap. firmiter de sum. Trin. Trid. Sess. 13. cap. 4. Vide Doctorem in Oxon. hic a n. 13. et scholium. Ponit sententiam Aegidii nimis obscuram de modo, quo fit haec conversio, quam late refutat; de quo vide ipsum ibid. a. n. 16.
Teneo igitur istam opinionem ibi positam ab Innocentio, quod substantia panis non maneat, sed quod transubstantiatur in corpus Christi, non propter rationes praedictas, quia non cogunt. Pro hac sunt duae congruentiae, una talis quod si substantia panis remaneret sub speciebus, percipiens corpus Christi, et sanguinem sub illis speciebus, non esset jejunus, et sic nulli liceret bis celebrare in die, si sumeret substantiam panis, quod est falsum, de Consecr. Dist. 1. In nocte. Item, Ecclesia orat, ut patet in Canone Missae, ut panis et vinum fiant corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi; non orat pro impossibili: igitur tenendum est quod substantia panis desinit esse ibi virtute conversionis, et quod desitio est ejus conversio in corpus Christi. Et hoc principaliter teneo propter auctoritatem Ecclesiae, quae non errat in his, quae sunt fidei vel morum, cujus Vicario primo dixit Christus: Ego rogavipro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ecclesia autem tenet non ibi manere substantiam panis et vini, patet Extra, de summ. Trin, et fid. cath. Et dicit Papa cum toto Concilio generali c. 1. Firmiter credimus, ibicorpus et sanguinem sub speciebus panis et vini, transubstantiatione facta, contineri; et post, transmutato pane incorpus Christi? et vino in sanguinem virtute divina. Ad hoc autem est auctoritas Ambrosii in libro 4. de Sacram. c. 4. et ponitur de consecr. dist. 2. in duobus capitulis, quorum unum sic incipit: Revera mirabili, et aliud sic: Panis in altari, quia si tanta vis est sermonis Domini Jesu, ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operatorius etc. et adducit probationem ad hoc ibi. Item alia auctoritas Augustini, et patet in littera.
Quantum ad secundum articulum, quomodo scilicet aliquid potest transubstantiari in praeexistens? dicit unus Doctor ibi a quaestione prima deinceps per longum discursum; sed quantum ad propositum, potest formari talis ratio ex dictis ejus: Materia prima ut est quid, est omnino indistincta; igitur agens, quod respicit eam, attingit eam ut est, quia respicit eam ut est omnino indistincta; sed tantum agens primum potest sic attingere eam, ut est quid, et nullum aliud, quia quodlibet aliud agens attingit per motum, per quem attingitur primo quantum, et non quid; igitur omnem formam, quam Deus in materiam panis, ut quid est, potest inducere, potest inducere in materiam cujuscumque alterius corporis, quia materia ut quid est, est indistincta in omnibus. Sed si forma corporis Christi non esset, posset Deus facere eam redire, ex quo materia corporis Christi manet, quia forma, cujus materia manet eadem, potest redire eadem numero virtute divina; sed faciendo eam redire, posset eam ponere in materiam panis, quia materia omnino ut quid est, est indistincta penitus; igitur et modo potest facere corpus Christi esse in materia panis; sed hoc facto, cum duae formae non possint esse in materia eadem, ut forma corporis, et forma panis in materia panis, et sequitur quod forma transit in formam, et materia in materiam, et totum in totum. Est igitur transubstantiatio panis in corpus Christi solum ex hoc quod materiam panis eamdem essentialiter facit subesse formae corporis Christi.
Sed ista sunt falsa dogmata, et valde extra propositum. Prima enim propositio, quam accipit de materia, quod ut quid est, est omnino indistincta, est falsa, et contra Philosophum, expresse 12. Metaphysic. c. 2. text. 27. qui loquens de per se principiis rerum dicit quod principia per se distinctorum sunt per se distincta, et non tantum per accidens, non tantum genere, vel specie, sed etiam numero. Inde quantum ad materiam ut est per se principium quid, dicit quod alia est materia mea, et alia est materia tua,
et species quae est forma et movens, quia principiato per se correspondent principia per se; materia enim ut quid, est principium per se, et non aliter; igitur.
Item, cum dicit, materia est indistincta sub forma panis et corporis, aut intelligit quod sit indistincta in eis, quia est unius rationis in eis: aut quia est omnino una numero in eis? Si primo modo, nihil habet de proposito suo, quia etsi sit unius rationis, non oportet quod forma, quae ponitur in una materia, ponatur in alia, quia et modo materia in omnibus generabilibus et corruptibilibus, est unius rationis: non tamen sequitur quod omnis forma, quae ponitur in una materia, ponatur in alia, et quia tunc materia hominis sibi propria posset esse sub forma asini, quod est falsum, quia cujuslibet individui est alia et alia materia, licet sint ejusdem rationis, quia alia tua, alia mea materia est, et per consequens ex ista unitate materiae corporis Christi et panis, non sequitur transubstantiatio, sicut nec ex unitate hominis et asini, conversio hominis et asini, vel e converso: igitur oportet dicere quod materia sit omnino eadem numero, realiter utrobique, tunc arguo: Materia licet sit sub forma ignis et aquae, tamen essentialiter et secundum se, est prior utraque forma, ideo in illo priori non distinguitur secundum se, quia, per te, materia ut quid, est omnino indistincta, nec distinguitur per formam, quia prius essentialiter indistinctum essentialiter non distinguitur per aliquid posterius, sed tantum per accidens; igitur materia aeris et ignis est modo penitus indistincta, et ut omnino indistincta recipit formas contrarias, et per consequens in eadem materia omnino indistincta sunt simul formae contrariae.
Item, sequitur ex ista opinione, quod non magis est una materia in generato eodem, et postea in corrupto, quam in isto generato, et isto corrupto, quod est falsum, quia sic eadem materia omnino indistincta esset simul sub forma generationis et corruptionis.
Item, quod postea dicit, quod Deus posset reparare formam corporis, postquam non fuit, et ponere eam in materia panis; igitur et modo hoc potest. Istud est impossibile, si eadem sit materia omnino indistincta utriusque, quia susceptivum habens formam non potest a quocumque recipere illam formam, quia ponere formam praeexistentem de novo recipi in materiam, est ponere susceptivum simul habere formam, et non habere eam; inquantum enim praeexistit in ea, habet eam; inquantum potest recipere eam, non habet eam. Si igitur materia panis et materia corporis sit penitus indistincta, et forma corporis Christi sit in sua materia, igitur non potest de novo poni in materia panis, quia eorum materia est penitus indistincta, quia tunc esset de novo in materia, et non de novo in ea, ut argutum est.
Item, esto quod materia sit eadem illorum, non tamen propter hoc sequitur transubtantiationem fieri inter illa, sed potius corruptionem, quia materia, quae praefuit sub forma panis, et modo est sub forma corporis, vere privatur forma panis, quia panis non manet; igitur non est transubstantiatio, sed corruptio, ut arguitur de igne et aere.
Item, subjectum non est magis idem, per hoc quod recipit aliquid; si igitur forma ignis praeexistentis ponatur in materia aeris, non est transubstantiatio, vel conversio, sed praeexistentis et manentis erit generatio, quod est impossibile.
Item, dimittendo ignem et aerem, loquamur de materia panis, et materia corporis Christi, certum est enim quod licet Deus posset reparare formam corporis, si non esset, non tamen sequitur quod si ponat illam alibi, ut in materia panis, quod fiat transubstantiatio, quia ista materia esset magis materia sua, quam si panis maneret in altari. Ponendo enim formam corporis Christi in materia panis, manet materia panis, sed non forma, quia jam esse desinit; igitur magis est ibi corruptio et generatio, quam transubstantiatio vel conversio.
Item, probatio sua de agente creato, quod non possit attingere materiam nudam non valet, nam sub illa ratione praecise, agens attingit passum, sub qua passum recipit actum; haec est manifesta de se, sed passum recipit actum secundum essentiam suam nudam; igitur ut sic attingit ipsum passum.
Item, in illa inductione contradicit sibi, cum dicit quod omne instrumentum agit per motum, et quod omnis creatura sit instrumentum Dei in agendo per motum, quia Deus non potest secundum eum, agere per motum. Sed omnis creatura est instrumentum Dei in agendo per motum, et nullum instrumentum agit aliquo modo, nisi quia motum a principali agente; igitur proximum agens alicujus effectus inducti per motum non agit per motum nisi quia motum a Deo, ut principali agente, et per consequens Deus aget per motum necessario.