REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio, possibilem esse conversionem totalem in praeexistens, nulla mutatione ad absolutum facta in termino ad quem, sed acquisitio tantam respectu extrinseco.
Quantum ad istum articulum, dico quod possibile est esse conversionem totalem in praeexistens, sed non partialem, quia impossibile est conversionem partialem fieri in praeexistens, quia impossibile est substantiam praeexistentem, vel simpliciter, vel secundum quid generari; et dico secundum quid, pro nutritione et aggeneratione, ubi aliquid aggeneratur praeexistenti, quod tamen non praeexistebat, quia tunc generatio termini terminaretur ad nihil, si totum praefuit, et nihil de novo acquiritur praeexistenti: sed in totali transitione in praeexistens nihil novum acquiritur nec aliquid quod prius fuit; igitur.
Aliter declaro hoc sic: Illud quod praesupponitur actioni alicujus agentis creati, necessario praesupponitur ut materia, quia materia est primum fundamentum naturae; igitur nullum tale agens potest habere ipsam pro per se termino, et per consequens non potest transubstantiare aliquid, nec convertere aliquod totum in aliquod totum, quia facit de novo materiam: sed quia forma de novo inducta potest habere pro per se termino formali suae actionis, ideo potest conversione partiali convertere formam in formam praesupponendo materiam; et haec conversio partialis vocatur generatio. Sed Deus nihil praesupponens suae actioni, potest habere totum pro termino suae actionis, quia enim praesupponit materiam, potest habere materiam pro termino per se suae actionis, et convertere materiam in materiam, et formam in formam, sed conversis omnibus principiis aliquorum in se virtute divina totum convertitur in totum.