REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae, terminum conversionis panis ex vi verborum esse compositum ex materia et anima, ut dat esse corporeum. In favorem hujus sententiae adducit Doctor in Oxon. hic a n. 25. quatuor argumenta contra formam corporeitatis. Refutatur primo, quia anima in re non dat esse corporeum, quin det esse vivum. Secundo, in triduo si fuisset hostia in pyxide, mansisset ibi corpus et non anima ullo modo. Resolutio Doctoris, terminum conversionis panis esse compositum ex materia et forma corporeitatis. Quam formam necessario admittendam esse, late probat in Oxon. hic a n. 29. rationibus, et sanctorum auctoritatibus.
Alia est opinio, quae dicit quod compositum ex materia et anima intellectiva, ut forma, est terminus istius conversionis, ut vero anima dat esse corporeum, et non ut dat esse intellectivum.
Sed istud nihil est, quia conversio terminatur ad aliquid reale existens in re, vel ad compositum, quod potest habere rationem termini, et non ad aliquid abstractum per intellectum. Sed si homo habeat tantum unam formam, ut dat esse corporeum, et non ut dat esse intellectivum, non est realiter existens, nec potest anima esse forma ejus, et per consequens nihil terminat primo et per se, istam conversionem, nisi compositum ex materia et forma intellectiva, et ita anima intellectiva esset per se terminus hujus conversionis, vel saltem inclusus in per se termino; quod ipsi negant, quia dicunt ipsam tantum ibi esse per concomitantiam.
Item, in triduo mortis anima non d abat aliquod esse materiae corporis Christi, quia fuit separata, nec esse corporeum, nec aliquod esse; sed in triduo, si species fuissent consecratae, fuisset vera Eucharistia; igitur anima nullo modo requiritur secundum ullum esse, quod dat materiae, ut pars vel forma compositi primo terminantis conversionem istam; igitur requiritur aliqua alia forma compositi terminantis primo eam.
Dico igitur quod primus terminus hujus conversionis est aliquod compositum ex materia et forma substantiali non intellectiva, sed aliqua forma mixti, per quam corpus est in proxima dispositione ut animetur, et tale compositum est in genere Substantiae, non sicut completum individuum corporis, ut corpus est quoddam genus subalternum; sed corpus quod est altera pars compositi hominis, pars, inquam, potentialis respectu animae intellectivae, quia per illam formam corpoream organicam ultimate disponitur materia ad susceptionem animae intellectivae, qua inducta totum tunc est in genere et in specie animalis rationalis, et in corpus isto modo sumptum totaliter convertitur substantia panis, tanquam in primum terminum conversionis.
Ad primum principale, dico quod collecto pane colliguntur ista, quae sunt panis per accidens, et conversione facta panis in corpus Christi, adhuc remanent accidentia talis panis conversi, quae sic tunc repraesentant naturaliter sicut prius, sed non ex institutione.
Ad secundum, dico quod species illae panis et vini vere nutriunt, et comeduntur, et bibuntur, sicut panis et vinum. Patet per Apostolum 1. Corinth. 11. Alius vero esurit, alius vero ebrius est; convenienter enim instituit Deus corpus suum debere percipi in illis speoiebus, quarum contenta nos naturaliter et substantialiter nutriunt, sicut in Baptismo fit ablutio in aqua sacramentaliter, qua alias solemus ablui non sacramentaliter, et quantum ad hoc est simile.
Ad tertium, dico quod sicut panis ex multis granis collectus repraesentat corpus verum, et una Ecolesia ex multis fidelibus unum corpus Christi mysticum, ita repraesentant species multorum granorum corpus verum Christi, et magis.
Ad quartum, cum dicis quod in omni mutatione terminus ad quem accipit aliquod esse, verum est de mutatione proprie dicta; sed totalis conversio unius in aliud non est talis mutatio, imo etsi Philosophus concessisset transubstantiationem, non dixisset eam esse mutationem. Si autem accipiatur transubstantiatio pro mutatione im propria, sic concedo esse realem conversionem, non quantum ad terminum ad quem, sed tantum quantum ad terminum a quo, quia panis totaliter vertitur in corpus Christi.
Ad aliud, cum dicis quod conversum in aliud magis accipit ubi illius, quam e converso, dico quod verum est quantum est ex vi conversionis, sed hic concurrit actio divina, quae facit corpus suum praesens sub speciebus, ubi prius non fuit, et ideo non sequitur conclusio.
Ad aliud, patet responsio per praedicta, quod conversio fit in corpus compositum ex materia et forma mixti.