Utrum unio sit facta in persona, et si christus est una persona.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in christo non sit una tantum persona, et sic non sit unio facta in persona. Nulla enim natura invenitur sine illis quae per se consequuntur ad naturam illam. Sed personalitas per se consequitur naturam humanam, et similiter divinam. Ergo utraque natura tenet suam personalitatem.
Praeterea, natura humana est dignior in christo quam in Petro. Sed personalitas ad dignitatem pertinet: unde in substantiis ignobilibus non invenitur persona. Ergo sicut humanitas Petri habet suam personalitatem, ita et humanitas christi.
Praeterea, in persona non videtur aliquid esse nisi natura, et distinguentia suppositum naturae ab aliis suppositis. Sed naturae in christo sunt diversae, et distinctiva diversa, quia per relationes aeternas distinguitur a patre et spiritu sancto; per divisionem autem materiae et accidentium distinguitur ab aliis hominibus. Ergo est ibi duplex personalitas.
Praeterea, major est convenientia in persona quam in genere vel specie: quia illa est in aliquo quod secundum rem unum est, hoc autem est secundum rationem unum. Sed propter maximam distantiam naturae divinae et humanae non potest esse earum convenientia in genere vel in specie.
Ergo multo minus possunt convenire in una persona.
Praeterea, philosophus dicit in 5 metaph., quod ad diversitatem in genere sequitur diversitas in specie, et ad hanc diversitas secundum numerum. Sed in christo invenitur diversitas secundum speciem: quia sunt diversae naturae secundum illam acceptionem qua natura dicitur unumquodque informans specifica differentia. Ergo etiam secundum numerum differentia invenitur.
Sed ubi est eadem persona, est idem secundum numerum. Ergo in christo non est una persona.
Praeterea, non est minor affinitas naturae ad personam quam formae ad materiam. Sed secundum diversitatem formarum est diversitas materiae: quia proprius actus fit in propria materia.
Ergo secundum diversitatem naturarum est etiam diversitas in persona; et sic idem quod prius.
Sed contra, ea quae secundum personam differunt et naturam, quod dicitur de uno, non dicitur de altero. Sed ea quae sunt dei, in Scripturis attribuuntur homini: Psalmus 86, 5: homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus; et quae sunt hominis, attribuuntur deo; 1 corinth., 2, 8: nunquam dominum gloriae crucifixissent. Ergo deus et homo conveniunt in persona.
Praeterea, quod attribuitur filio et non patri, convenit ei secundum id in quo a patre distinguitur.
Sed unio passive accepta convenit filio, et non patri. Ergo convenit ei secundum id in quo a patre distinguitur. Sed hoc est in persona. Ergo unio facta est in persona.
Praeterea, ad hoc quod fiat redemptio humani generis, oportet quod sit agens satisfactionem unus deus qui potest, et homo qui debet, ut patet ex dictis in 1 dist., quaest. 1, art. 2. Sed nullo modo duae personae possunt esse unum agens.
Ergo si sunt duae personae, nondum facta est satisfactio; et ita adhuc sumus in servitute peccati, quod est contra sacram Scripturam novi testamenti.
Respondeo dicendum, quod Nestorius, qui ponit duas in christo personas, ex hoc deceptus fuit, ut dicit boetius, quia credidit idem esse personam et naturam; unde credidit, cum sint duae naturae in christo, quod sint duae personae: et ex eodem fonte processit error eutychetis, qui cum audivit unam personam in christo, aestimavit unam naturam: et ex eodem fonte contra trinitatem processit error Arii et Sabellii.
Sciendum est ergo, quod in quibusdam differunt natura et persona secundum rem, in quibusdam vero secundum rationem tantum. Natura enim, secundum quod hic loquimur, est quidditas rei quam signat sua definitio; persona autem est hoc aliquid quod subsistit in natura illa. In simplicibus autem quae carent materia, ut dicit Avicenna, ipsum simplex est sua quidditas; quidditas vero compositi non est ipsum compositum: humanitas enim non est homo. Cujus ratio est, quia in significatione humanitatis, sive quidditatis, sive naturae, continentur tantum essentialia principia hominis, secundum quod homo est; non autem ea quae pertinent ad determinationem materiae, per quam natura individuatur, quae tantum continentur in significatione socratis, quia per ea socrates est hic, et divisus ab aliis: et ideo, quia humanitas non includit in sua significatione totum quod est in re subsistente in natura, cum sit quasi pars, non praedicatur: et quia non subsistit nisi quod est compositum, et pars habetur a suo toto, ideo anima non subsistit, sed socrates, et ipse est habens humanitatem. Homo autem significat utrumque, et essentialia, et individuantia, sed diversimode: quia significat essentialia determinate, individuantia vero indeterminate haec vel illa: et ideo homo, cum sit totum, potest praedicari de socrate, et dicitur habens humanitatem; sed quia esse indistinctum est incompletum, quasi ens in potentia, ideo homo non subsistit, sed hic homo, cui convenit ratio personae. Est ergo ratio personae quod sit subsistens distinctum et omnia comprehendens quae in re sunt; natura autem essentialia tantum comprehendit. In simplicibus autem non differt re natura et persona: quia natura non recipitur in aliqua materia per quam individuetur, sed est per se subsistens: tamen inquantum considerantur essentialia rei, sic dicimus ibi naturam; inquantum autem invenitur ibi aliquid subsistens, sic dicimus ibi personam. Patet igitur quod ex quo de ratione personae est quod comprehendit omnia quae in re sunt, si aliquid est extra illud quod comprehendit persona, hoc non est unitum rei, nisi forte secundum similitudinem in genere vel in specie vel accidente: et ideo, ut boetius dicit, si non est una persona in christo, nulla unio facta est divinitatis et humanitatis, nisi secundum similitudinem gratiae; quod etiam Nestorius posuit: et hoc non est novum, nec christo proprium; neque per eum redemptio fieri potuisset, nec ipse esset verus deus, sed per participationem, sicut alii sancti. Unde simpliciter est concedendum, in christo esse unam personam.
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura in christo non est sine personalitate, sed est in persona una verbi cum natura divina.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc natura christi maxime nobilis est quod est in persona divina.
Ad tertium dicendum, quod de ratione personae est quod comprehendat omnia essentialia, et proprietates individuantes simul conjunctorum; unde non sequitur quod si sint duae naturae et diversae proprietates, sint diversae personae. Si enim essent naturae cum suis proprietatibus seorsum positae, utrinque esset totalitas, quam requirit ratio personae, non est autem nisi una totalitas, quando conjunguntur; et ideo est una persona.
Ad quartum dicendum, quod ea quae differunt genere vel specie, differunt numero essentiae vel naturae; non autem oportet quod differant numero suppositi vel subjecti: quia ea quae secundum se considerata diversorum sunt generum vel specierum, in unum suppositum vel subjectum congregari possunt; sicut caro et os ad constituendum corpus, et albedo et longitudo in eodem subjecto sunt; et similiter quamvis divina natura et humana differant plus quam specie vel genere, in unam tamen personam uniri possunt.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dicit boetius, species est totum esse individuorum, et etiam genus aliquo modo, ut dicit Avicenna, secundum quod indistincte significat totum: et quia natura humana non comprehendit totum esse christi, ideo non habet in christo naturam speciei; et ideo non sequitur quod in christo sint diversae species. Vel dicendum, quod illud philosophi est intelligendum quando naturae diversorum generum non conjunguntur: accidens enim et subjectum, quia conjunguntur (quamvis sint diversa genere), non faciunt numerum.
Ad sextum dicendum, quod forma adunatur materiae informando eam; et ideo oportet quod ad diversas formas diversae sint materiae dispositae; sed ad rationem personae requiritur tantum adunatio, quae potest esse etiam quantumcumque diversorum; et ideo non oportet quod diversae naturae habeant diversas personas.