REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Henrici, panem non annihilari, quia est quodammodo corpus Christi, vel aliquantas corporis, vel est aliquo modo aliquid ipsius. Hanc refutat quatuor rationibus claris. Vide ipsum in Oxon. a num. 3. et Quodl. 10. et n. 21. Sententia Aegidii et aliorum, ideo non annihilari panem, quia manet materia ipsi communis in corpore Christi, rejicitur tribus claris rationibus.
Hic certum tenetur ab omnibus, quod panis non annihilatur in conversione ejus in corpus, sed manet. Sed quomodo maneat, diversimode a diversis ponitur. Dicit enim unus Doctor quod panis post conversionem non est nihil, quia quod conversum est in aliud, non annihilatur; igitur est aliquid, non aliquid aliud ab eo, in quod conversum est, quia nec est panis, quia panis post conversionem non manet; nec aliquid aliud a corpore Christi, in quod convertitur, quia nec lapis, nec lignum, nec aliquid aliud hujuscemodi: igitur est aliquid aliquo modo in termino ad quem conversionis, ut sic sit verum dicere quod illud quod fuit panis, vel aliquidditas, sive aliquitas panis, est corpus Christi, vel aliquidditas corporis Christi est ejus quod fuit substantia panis, et secundum hoc esse corporis Christi habebit eumdem modum ejus, quod erat substantia panis.
Contra, in omni conversione substantiali terminus ad quem includit non esse termini a quo, quia termini sunt oppositi: igitur in ista conversione totali panis in corpus, etc. terminus ad quem includet non esse panis, ut termini a quo; sed nihil sub illa ratione, sub qua includit non esse alterius est eadem aliquidditas cum illo, nec aliquitas unius est aliquitas alterius: igitur post conversionem panis in corpus, cum corpus includat non esse panis, non est aliquitas corporis Christi aliquitas panis, sed magis non entitas, vel annihileitas panis.
Item, si corpus Christi nullo modo aliter se habet nunc quam prius, nullo modo habet aliquid aliud in se nunc quam prius: sed corpus Christi post conversionem nullo modo aliter se habet nunc quam prius in se; igitur nec aliter habet aliquid in eo tunc quam prius: igitur.
Item tertio sic: Cujus est per se aliqua aliquitas, illud per se est aliquid illa aliquitate, ut cujus est per se albedo, illud per se formaliter est album illa albedine; igitur si aliquitas corporis Christi sit ipsius panis post conversionem, panis erit aliquid in illa aliquitate; aut igitur substantia, aut accidens? Non accidens, quia non est conversio accidentalis, sed substantialis. Si substantia, aut igitursubstantia panis, quod non contingit, quia non manet post conversionem: aut substantia corporis Christi, quod non est verum, quia tunc post conversionem panis esset substantia corporis Christi, quod est impossibile, quia panis nihil est in se, et per consequens nec in alio.
Item, aliquid et res sunt convertibilia, per Avicennam 4. Metaphys. e. 6. ergo cujus est alia aliquitas, ejus est alia realitas, et est res alia aliquitate. Res vero secundum opinantem istum, uno modo dicitur a realitate; alio modo a reor, reris, quod est opinari; igitur si panis post conversionem esset aliquitas corporis Christi, et e converso, panis post conversionem esset res aliquitate illa; aut igitur res dicta primo modo a realitate, et tunc sequitur ut prius, quod panis post conversionem hac aliquitate habet essentiam suam actu, et post ut prius, aut essentiam panis, aut essentiam corporis Christi, nec sic, ut patuit. Si autem dicatur res secundo modo, ut dicitur a reor, reris quod est opinor, opinaris, sequitur quod panis post conversionem non est magis ens, vel res, quam chimaera, vel impossibile, quia talia sunt opinari et imaginari, et per consequens isto modo est res.
Dicitur aliter, quod panis non annihilatur totaliter post conversionem ejus in corpus, sed manet in illo in potentia, quia corpus Christi, quod est terminus ad quem, et panis, habent subjectum commune, ut materiam, et ideo substantia panis potest redire post conversionem corporis Christi in ipsum, quod non esset, nisi haberent subjectum commune. Et haec est ratio, quare spiritus non potest converti in spiritum, nec corpus in spiritum, quia nihil commune est utrique termino.
Contra, si panis post conversionem in corpus non annihilaretur, quia manet in potentia materiae communis sibi et corpori Christi, sequeretur quod Deus non posset annihilare unum corpus, nisi annihilaret omnia corpora, quia omnia corpora, secundum eum, habent materiam ejusdem rationis; consequens est falsum et impossibile, igitur et antecedens. Consequentia est manifesta, quia quantumcumque destruat lapidem, vel lignum, non annihilantur, sed manent in potentia materiae aliquorum corporum, et unius corporis, si tantum unum maneat, et per consequens non annihilantur, quamdiu manent in potentia materiae alicujus unius; consequens est manifestum, quia sicut potest creare unum non creando aliud, ita potest annihilare unum sine alio.
Item, esto quod Deus annihilaret panem, et poneret corpus Christi sub illis speciebus solis sine substantia panis, non verius tunc maneret substantia panis, quam si non poneret ibi corpus Christi, quia nihil habet corpus Christi in se, quando ponitur sub illis speciebus, quod prius non habuit. Sed si sic esset, maneret tunc substantia panis in potentia corporis Christi, sicut modo manet post conversionem ejus in corpus existens sub illis speciebus, nec verius manet in potentia materiae corpus Christi nunc post conversionem, quam tunc maneret; igitur sic manere non impedit annihilationem.
Item, contra hoc quod dicitur, quod non annihilatur conversum, quia manet aliquid commune utrique termino conversionis, arguo sic: Commune non requiritur ad mutationem in ratione termini, imo inquantum se tenet ex parte termini, magis impedit mutationem, quia mutatio est per se inter opposita; unde illa quae sunt unius speciei non sunt per se transmutabilia; commune igitur non pertinet ad mutationem, ut terminus ejus, sed ut subjectum ejus. In illa autem conversione panis in corpus nihil commune manet, ut subjectum, quia totum transit in totum, ut materia in materiam, et forma in formam, aliter haec conversio esset generatio vel corruptio, nec aliquid commune requiritur hic in ratione termini, quia commune in ratione termini magis impedit quam juvat, ut probatum est; igitur ex hoc quod ponitur tale commune manere, non potest probari conversio unius in aliud, sed magis annihilatio; nihil enim commune, quod non est ut subjectum, sed ut terminus, facit per se ad aliquam mutationem.