Utrum assumere conveniat naturae.
Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod naturae non conveniat assumere. Quod enim convenit naturae divinae, commune est tribus personis.
Sed assumere non convenit patri et spiritui sancto. Ergo nec divinae naturae.
Praeterea, actus personales non dicuntur de natura, sicut generare, ut dictum est, 5 dist. 1 libri.
Sed assumere proprie convenit personae. Ergo natura non assumit.
Praeterea, verbum, secundum hoc quod carnem assumpsit, dicitur caro factum. Sed natura divina non dicitur caro facta. Ergo natura divina non assumpsit.
Praeterea, ratione assumptionis fit communicatio idiomatum, ut dicit Damascenus. Sed ea quae sunt naturae humanae, non dicuntur de divina: non enim dicitur passa vel mortua. Ergo ejus non est assumere.
Praeterea, assumere est ad se sumere. Sed divina natura non traxit naturam humanam ad se, quia non est unio facta in natura divina. Ergo divina natura non potest dici assumere.
Sed contra sunt auctoritates quae jacent in littera.
Praeterea, in christo quidquid est unitum, potest dici assumens vel assumptum. Sed divina natura est unita humanae. Ergo, cum non sit assumpta, debet dici assumens.
Respondeo dicendum, quod assumere dicitur tripliciter. Uno modo communiter pro sumere, et sic tota trinitas assumpsit humanam naturam filio. Secundo dicitur proprie quasi ad se: sumere ut sibi quocumque modo uniatur; et hoc modo natura divina in persona filii assumpsit humanam naturam. Tertio dicitur propriissime, quasi ad se, et in se sumere; et sic convenit tantum personae, in qua facta est unio.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est de his quae conveniunt naturae secundum se, et non ratione personae hujus vel illius, sicut assumere.
Ad secundum dicendum, quod assumere tertio modo dictum, est proprium personae, et sic non convenit naturae.
Ad tertium dicendum, quod natura divina assumit humanam, et unitur ei: non tamen in nomine naturae importatur suppositum, sicut in hoc nomine deus vel verbum; et ideo dicitur deus vel verbum, caro, idest homo, factum, non per transmutationem naturae, sed per unionem in supposito; non autem potest dici de natura divina.
Ad quartum dicendum, quod communicatio idiomatum fit ratione unionis in supposito: et quia suppositum non importatur nomine naturae, sicut hoc nomine deus vel filius; ideo non potest dici natura passa, sicut deus passus: dicitur tamen natura incarnata: quia per hoc non importatur aliqua proprietas humanae naturae, sed sola unio ad ipsam.
Ad quintum dicendum, quod natura divina sumit humanam ad se, idest ut sibi uniatur; non tamen ut in se unio fiat.