Utrum conveniat naturae, remotis personis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod natura, circumscriptis personis, assumere non possit.
Natura enim sine suppositis est in nuda contemplatione tantum. Sed quod est tantum in contemplatione, non habet esse; et quod non est, non agit. Ergo natura sine personis assumere non posset.
Praeterea, secundum philosophum, actiones sunt individuorum sive suppositorum. Sed assumere est actio quaedam.
Cum igitur supposita divinae naturae sint ipsae personae, videtur quod natura sine personis assumere non possit.
Praeterea, filius ex hoc quod assumit dicitur mitti. Sed si non essent personae distinctae, non remaneret ratio missionis: quia mittitur qui ab alio est, secundum Augustinum.
Ergo sine personis distinctis non posset esse assumptio.
Praeterea, assumptio oportet quod terminetur ad aliquam unionem. Sed circumscriptis personis non remaneret in quo fieret unio: quia in natura non potest fieri. Ergo natura non potest sine personis assumere.
Sed contra, Angelus, Luc. 1, probavit incarnationem per dei omnipotentiam: quia non est impossibile apud deum omne verbum. Sed circumscriptis personis, adhuc in essentia remaneret omnipotentia.
Ergo adhuc in essentia poterat fieri assumptio.
Praeterea, Damascenus dicit, quod propter philanthropiam, idest amorem hominum, filius dei naturam accepit. Sed circumscriptis personis adhuc conveniret deo suam creaturam diligere. Ergo adhuc poterit esse assumptio.
Respondeo dicendum, quod circumscriptio personae a natura divina potest dupliciter intelligi. Uno modo quod circumscribatur omnis ratio personalitatis; et sic ipsa natura neque erit subsistens in se, neque erit in aliquo subsistente; et sic non habebit esse in re, sed in intellectu; et sic non conveniet ei neque assumere, neque aliquid agere. Alio modo potest intelligi quod circumscribantur personae distinctae quas fides ponit.
Eis autem circumscriptis adhuc remaneret divina natura subsistens, sicut deum intelligunt qui non habent fidem trinitatis, sine hoc quod intelligant ibi patrem vel filium vel spiritum sanctum; unde adhuc remanebit ibi personalitas aliqua; et secundum hoc quaestio procedit de circumscriptione personarum distinctarum, quas fides supponit; et hoc modo dicendum, quod circumscriptis personis, adhuc divinae naturae conveniet assumere.
Ad primum ergo, secundum et quartum patet solutio: quia procedunt secundum primum intellectum.
Ad tertium dicendum, quod missio non est de necessitate incarnationis simpliciter, sed de necessitate incarnationis filii; unde supra, distinct. 1, magister dicit, quod pater potuit incarnari, qui tamen non potest mitti.