Utrum humana natura sit assumpta.
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod humana natura non sit assumpta. Quia, secundum boetium, natura, prout hic loquimur de ea, est unumquodque informans specifica differentia. Sed differentia specifica est naturam nudam significans: non enim significat eam ut in aliquo. Cum ergo secundum Damascenum, non assumpserit deus naturam quae in nuda est contemplatione, videtur quod non assumpsit naturam.
Praeterea, quod assumitur, oportet praeexistere.
Sed humana natura non praeextitit unioni: quia simul fuit caro, et dei verbi caro. Ergo natura non assumitur.
Praeterea, natura est idem quod essentia. Sed non potest dici, quod essentiam assumpserit: quia essentia dicitur ab essendo; esse autem personae est, quam non assumpsit. Ergo nec naturam assumpsit.
Praeterea, natura humana est ipsa humanitas.
Sed humanitas non potest esse sine homine.
Cum igitur id quod assumptum est, non fuerit homo, ut dicitur in littera, videtur quod nec humanitas, et ita nec humana natura.
Praeterea, assumptio terminatur ad unionem.
Sed humana natura non est unita: quia uniens est unitum; natura autem humana non est filius dei.
Ergo natura humana non est assumpta.
Sed contra, Augustinus in lib.
De fide ad Petrum: deus humanam naturam in unitatem personae accepit.
Praeterea, deus per assumptionem fit homo.
Sed non est homo in quo non sit humana natura.
Ergo deus humanam naturam assumpsit.
Praeterea, Philip. 2, 7: formam servi accipiens, idest naturam.
Respondeo dicendum, quod quicumque confitetur incarnationem, ponit humanam naturam assumptam: et quamvis secundum omnes modos quibus dicitur natura superius positos, possit dici natura assumpta, non oportet discurrere per singula, cum naturam omnes intelligant, qui dicunt naturam humanam assumptam, secundum quod natura significat quidditatem.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut genus est quaedam intentio quam intellectus ponit circa formam intellectam; ita etiam differentia, et omnia quae significant secundas intentiones. Tamen huic intentioni intellectae respondet natura quaedam quae est in particularibus; quamvis secundum quod est in particularibus, non habeat rationem generis vel speciei. Secundum hoc dico, quod boetius non intendit dicere, quod differentia secundum quod accidit ei intentio differentiae, sit natura, sed quantum ad id quod est in re ipsa, scilicet quidditas rei quam differentia complet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non praeexistat tempore, praeexistit tamen secundum modum intelligendi; et hoc sufficit.
Ad tertium dicendum, quod essentia non habet se ad esse sicut consequens ipsum, sed sicut id per quod est esse, sicut et natura; unde similiter concedo quod assumpsit essentiam sicut assumpsit naturam, quamvis non assumpserit suppositum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis humanitas non sit sine homine, tamen est prius naturaliter quam homo, quia per eam dicitur aliquis esse homo; unde est eadem ratio sicut de essentia.
Ad quintum dicendum, quod quamvis natura humana non sit unita, idest facta unum simpliciter, cum divina; est tamen ei unita in aliquo, id est in persona.