REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Sententia Aegidii, solam quantitatem posse esse sine subjecto, suadetur tribus rationibus, sed refutatur satis fuse et non minus clare quam solide.
IIic est una opinio, quae ponit solam quantitatem in Eupharistia esse, et posse esse sine subjecto: Pro hac opinione sunt rationes. Prima, haec omnia individuantur per quantitatem, quae individuatur per se; si igitur esset aliquod aliud accidens per se separatum existens, illud esset ex se hoc, et si non esset in quantitate, non esset hoc, quia omnis individuatio fit per eam: igitur simul esset hoc, et non esset hoc.
Item, si albedo esset separata a quantitate, et maneret separata, esset sensibilis, quia esset de tertia specie Qualitatis: sed ex quo ponitur separata a quantitate, esset indivisibilis, quia nihil est sensibile vel divisibile, nisi quantum. Unde Philosophus in quadam dubi tatione in libro de Sensu et Sensato, cap. 7. vult, quod si sensibile divideretur in infinitum, sensus cresceret in infi nitum. Hoc non esset, nisi quia oportet sensibile esse quantum.
Item, si albedo esset separata a quantitate, esset qualitas spiritualis, quia indivisibilis, et esset corporalis, quia in tertia specie; igitur simul spiritualis, et non spiritualis.
Item, si albedo esset separata, posset perficere spiritum, et ita Angelus posset esse albus, et constat quod potest perficere corpus; igitur eadem perfectio esset spiritus et corporis.
Sed istae rationes non concludunt necessario. Prima non, quia assumptum illud, quod quodlibet accidens aliud a quantitate individuatur per quantitatem, est falsum, quia in quolibet genere est unum primum singulare indivisibile, per se tale, et non per aliud extrinsecum, quia sicut in quolibet genere est coordinatio habens proprium generalissimum primum, quod praedicatur de omnibus, quae per se sunt illius coordinationis, ita istius coordinationis est aliquod infimum singulare et indivisibile, quod non praedicatur de aliquo alio; esset igitur haec albedo, licet esset sine quantitate, quia modo existens in quantitate non est haec per quantitatem, sed per aliquid indivisibile sui generis, ut patebit alias.
Ad aliud, cum dicitur quod si albedo esset separata, esset sensibilis, respondeo quod aliquid potest intelligi esse sensibile dupliciter, vel potentia remota vel propinqua. Albedo enim, etsi esset separata, esset utique sensibilis, sicut est illa, quae est in Eucharistia. Et dicitur illud esse sensibile potentia remota, quod in se habet principium activum immutandi potentiam aliquam sensitivam, licet non sit sub modo debito, qui requiritur ad hoc quod statim possit agere, quia sub illo modo existens dicitur potentia propinqua, et ideo modo existit albedo in Eucharistia, ut potentia remota sensibilis, quia quantum est ex se, posset agere, sed quia non est ibi modo convenienti actionis sensus, ideo non est sensibilis, ut ibi potentia propinqua.
Haec distinctio de potentia habetur prius 1. lib. dist. 7. * et a Philosopho 9. Metaph. text. 10. ut ibi allegatur. Dicit etiam Anselmus de lib. arbitr, cap. 4. loquens de potentia ultimo modo dicta, quod in nobis nulla est potestas, quae sufficiat ad actum, quando non solum requiritur ad actum potentia, sed objectum et medium dispositum. Unde si habens potentiam visivam haberet pellem supra oculum impedientem actum videndi, talis non haberet potentiam videndi propinquam, dum maneret illa pellis, quia non posset in actum visus, sed tantum haberet potentiam remotam ad videndum. Illo modo dicuntur damnati posse velle bonum potentia remota, quia in eis sunt naturalia integra, et habent potentiam, quae quantum est ex se, potest in actum bonum absolute, nisi impediretur per perpetuum impedimentum, ut perpetuam obstinationem, et ideo nunquam possunt potentia propinqua velle bonum in actu.
Sic igitur patet quomodo albedo, si esset separata, esset sensibilis potentia remota, non propinqua, quia ut sic non habet modum convenientem actioni naturali. Et per hoc potest dici ad Philosophum de Sensu et Sensato, quod non est dare minimum sensibile secundum se, cum dividatur qualitas sensibilis in infinitum, ad divisionem quantitatis; sic sensibile quantumcumque parvum esset quantum esset ex se, per se sensibile potentia remota, quia habet principium per se immutativum sensus, si sit in organo, qui motus requiritur ad potentiam propinquam sensibilitatis alicujus.
Ad tertium, cum infertur quod si albedo esset separata, esset simul qualitas spiritualis et corporalis, dico quod non, quia separata est qualitas corporalis, quia naturaliter esset nata informare corpus, licet non actu; sicut substantia corporis, et si esset separata a
quantitate, tamen diceretur quod nata est recipere dimensiones quantitatis, quod non convenit spirituali, ita albedo separata, licet actu non informaret corpus, semper tamen nata est informare corpus, et non spiritum, et ideo semper dicitur qualitas corporalis ab inclinatione naturali, quam habet ad corpus habitudinaliter et semper, licet qualitas separata esset indivisibilis, non propter hoc sequitur quod sit nata informare Angelum, ut Angelus dicatur albus albedine, non plus quam corpus dicatur sapiens, quia sapientia non nata est esse perfectio corporis, sed Angeli vel animae, vel alicujus naturae spiritualis.
Istae igitur rationes non concludunt, quin qualitas posset esse sine subjecto, et maxime sine quantitate, de quo minus videtur. Hoc idem probo per rationes, primo sic: Qualitas non essentialius dependet a quantitate, quam quantitas a substantia, quia in omni dependentia et ordine essentiali dependentia et ordo ad primum est essentialior; sed secundum eos, quantitas potest separari a substantia, quod est primum in ordine essentiali rerum; ergo multo magis potest qualitas separari a quantitate.
Item, si absoluto imperfectiori non repugnat esse, multo magis nec absoluto perfectiori; sed qualitas est forma absoluta et perfectior quantitate, quia est principium agendi active actionis realis, et maxime secundum eos, qui non attribuunt actionem alicui, ut principio activo, nisi qualitatibus, de prima et tertia specie, quae de se sunt activae, nulla quantitas est de se activa, nec principium activum alicujus actionis realis; consequitur enim compositum ratione principii passivi, ut materiae, sed quanto aliquid est actualius secundum eos, tanto perfectius; igitur si quantitati non repugnat per se esse, multo magis nec qualitati.
Item tertio sic: Secundum ordinem essentiarum sive substantiarum attenditur ordo qualitatum, quia substantiis nobilioribus correspondent qualitates nobiliores, et hierarchiae qualitatum correspondent hierarchiae substantiarum, patet; et aliae qualitates conveniunt spiritibus, et corporibus; sed secundum ordinem substantiarum, non attenditur ordo quantitatis, sicut qualitatum, quia non sicut secundum ordinem substantiarum attenditur majoritas vel minoritas qualitatum, ita majoritas vel minoritas quantitatum, quia non semper corpora majora sunt meliora, licet quandoque hoc contingat: igitur qualitates sunt essentialiter perfectiores quam quantitates.
Item, entia per qualitates consequuntur suos fines, quia actus beatificus, quo attingitur essentialis beatitudo finis, vel est qualitas, vel si non, saltem est aliqua qualitas supernaturalis, quae necessario disponit ad illum actum, ut gratia ad gloriam; sed per quantitates non sic consequuntur res finem suum; igitur.
Item, quod magis convenit cum perfectiore, simpliciter est perfel etius: sed in Deo sapientia est perfectio simpliciter, cum qua magis convenit qualitas, quam aliqua quantitas corporalis, quia sapientia hic et ibi, vel habent unum conceptum communem univocum; vel si non, saltem in natura rationali magis conveniunt sapientia in creatura et in Deo, quam cum sapientia in Deo conveniat aliqua quantitas corporalis. Unde sapientia in creatura est perfectio simpliciter, sicut ei potest competere perfectio simpliciter, quia magis quam aliqua quantitas; igitur si quantitas potest per se esse et separari a substantia, multo magis et qualitas.
Sed contra illud objicitur sic: Illud est perfectius, quod perfectissimo enti est propinquius; sed quantitas est propinquior substantiae quam qualitas: igitur.
Respondeo, eidem perfecto in quo concurrunt plures perfectiones, possunt diversa secundum illas diversimode approximari, ut unum secundum unam perfectionem ejus sit ei propinquius quam aliud, et e converso, aliud propinquius secundum aliam perfectionem ejus quam istud, quia multae sunt catenae ordinum, verbi gratia, in Deo est aeternitas perfectio simpliciter, secundum quam magis convenit et appropinquat cum eo corpus coeleste, quam corpus mixtum et animatum, et illo modo perfectius est coelum quam homo. Alia est perfectio in eo, quae dicitur intellectualitas, secundum quam e converso magis appropinquat sibi homo quam coelum, et sic est perfectior eo, quia natura mere intelligibilis, et intellectualitatis infinitae est natura Divina: natura vero mere intellectualis, sed non intellectualitatis infinitae, est natura Angelica: natura vero non mere intellectualis, sed partim intellectualis, et partim corporea est homo, sive natura humana.
Alia vero sunt viventia non intellectualiter, quia non intelligunt, sed sensibiliter, conveniunt tamen magis cum natura intellectuali, inquantum cognoscunt, quam non talia: et isto modo coelum est imperfectius musca, quia in illo musca est propinquior Deo, quam coelum, si non sit animatum, quia omne vivens est nobilius non vivo. Sicut igitur tu arguis: Illud quod est propinquius primo aeterno, est nobilius: coelum est hujusmodi: igitur est perfectius homine: ita arguam tibi ex opposito: Illud quod est propinquius primae naturae intellectuali, est nobilius: homo est hujusmodi respectu coeli; ergo est nobilior coelo, et sic sequitur quod idem sit nobilius et ignobilius, sed non respectu ejusdem.
Dico igitur ad rationem, quod illud quod est propinquius Deo et enti perfectissimo, secundum illud quod est perfectissimum in eo, est simpliciter perfectius. In substantia vero est duplex conditio perfecta, una est ratio subjecta et formalis et actualis; alia est ratio causalitatis activae et terminantis dependentiam aliorum ad se. Prima conditio est imperfectior, quia consequitur compositum ratione materiae, quia nihil est informabile aliquo, nisi respectu alicujus, quo caret, et respeotu ejus est in petentia; materia tantum est in potentia ad quodlibet, quod non habet; ratione enim materiae consequitur quantitas substantiam compositam, qualitas ratione formae; igitur sicut forma est perfectior materia, ita qualitas quantitate, quia qualitas consequitur ipsam, ut est forma, ratione cujus sequitur actio, et cujuslibet dependentiae terminatio, nec sic consequitur ipsam quantitas, et ideo argumentum concludit oppositum.