REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio Doctoris est, quantitatem et qualitatem posse esse sine omni subjecto, et de facto tantum quantitatem in Eucharistia esse sine subjecto, et qualitatem in illa subjectari, et reliqua accidentia in his. Vide eum in Oxon. hic a n. 15.
Respondeo ad quaestionem, tenendo viam mediam inter istas opiniones, et dico quod si quaestio quaerat de possibili, dico quod non solum quantitas potest esse sine subjecto, sed et qualitas contra primam opinionem, quae tantum hoc concedit de quantitate. Prius patet.
Secundo dico quod non quodlibet accidens, nec in Eucharistia, nec alibi, potest esse sine subjecto, quia non relatio, nec universaliter formae relativae, sive intrinsecus, sive extrinsecus adveniant; sed hoc non est ratione subjecti, sed ratione termini, quia omnis relatio est habitudo necessario inter extrema, et per consequens est illud, quo unum extremum formaliter refertur ad aliud. Sed si relatio non esset in altero extremo, nec informaret ipsum, non esset id quod formaliter referretur ad aliud, quia nihil formaliter est tale, nisi per aliquid, quod aliquo modo est forma ejus; igitur si per relationem formaliter referatur quid ad aliud, oportet quod aliquo modo relatio sit forma ejus.
Sed quid de facto? Respondeo quod in Eucharistia de facto sunt relationes in quantitate et qualitate, ut in suis subjectis, quia aequalitas et inaequalitas hostiae ad alia quanta fundantur in quantitate, et ad alia qualia fundantur in albedine. Similiter ubi est in locato corpore, qui non est nisi respectus extrinsecus adveniens.
Sed de formis absolutis non oportet fundari alteram in altera, quia ita potest qualitas esse sine quantitate, sicut superius est probatum. Dici tamen potest quod de facto qualitas est ibi in quantitate, sicut in proximo suo susceptivo, licet enim sit perfectior quantitate, sicut forma materia, quantitas tamen est prior in ratione susceptivi, sicut materia in substando, et in recipiendo formam. Et ideo sicut conceditur formam esse in materia, non obstante majori perfectione formae quam materiae, ita de facto potest concedi quod in Eucharistia qualitas est in quantitate, ut in proximo suceptivo; qualitas enim in Eucharistia, ut albedo, est extensa, quod non habet de se sine quantitate.
Ad primam rationem in oppositum, cum dicitur quod sola substantia est subjectum accidentis, respondeo quod si accipiatur subjectum proprie pro eo quod ultimate terminat dependentiam accidentis, sic verum est, quia ad aliquid ultra substantiam non dependet; et haec est ratio perfecti subjecti, ut ad ipsum dependeat accidens in ratione ultimo terminantis ipsius dependentiam. Si vero accipitur subjectum pro susceptivo proximo accidentis, et ipsius dependentiam proxime terminantis, sic non est verum quod sola substantia sit subjectum accidentis. Sic enim relationes sunt in qualitate et quantitate, ut proximis subjectis, et qualitas in quantitate, ut in proximo susceptivo.
Ad probationem patet responsio in quaestione praecedente, quia sicut substantiae non convenit inhaerere et informare, sic nec accidenti per se esse, sive substare, prout conveniunt substantiae, quod ei repugnat informare aliquid, vel accidentaliter inhaerere, quia nata est opposito modo esse; igitur eodem modo repugnat accidenti per se esse et substare, quin semper natum sit, quantumcumque separetur, semper inhaerere alii.
Ad Philosophum 4. Metaphysico- I rum, dicentem quod unum accidens non accidit alteri, nisi quia utrumque tertio, ut subjecto, dico quod potest uno modo exponi, ut ly quia non sit nota causalitatis, sed concomitantiae, sic scilicet, quod unum accidens non accidit alteri, nisi quando utrumque accidit tertio, ut substantiae, et hoc quidem verum est, secundum intentionem ejus, quia negat accidens posse esse sine subjecto, non propter dependentiam ad subjectum, vel imperfectionem accidentis, sed propter necessarium ordinem causarum, quae sunt in universo, quem reputavit ita necessarium, quod praeter illum non posset aliquod agens agere, et ita quod Deus non posset agere praeter ordinem causarum mediarum.
Aliter potest dici, quod dictum suum est verum de accidentibus disparatis, quae non ordinantur ad invicem essentialiter, ut de albo et musico; sed de accidentibus, quae habent ordinem ad invicem, sive in eodem genere, ut qualitate de secunda specie, ad qualitates primae speciei, sive diversorum generum, ut quantitatis et qualitatis, non dicitur verum, ut sic habet intelligi.
Tertio modo potest dici quod Philosophus ostendit ibi quod in praedicationibus per accidens non est processus in infinitum, quod volens ostendere, infert istud dictum tanquam similius proposito, quia si sit processus in infinitum in accidentibus, igitur sequitur quod non magis unum accidens accidit alteri, quam e converso; sed solum hoc est, quia utrumque accidit tertio, quia ubicumque est processus in infinitum, ibi non est ordo essentialis, et illo modo exponendo auctoritatem illam, esset ad oppositum magis quam ad propositum.
Ad secundum, cum dicitur quod substantia ponitur in definitione accidentis ut additum, et ratio ejus ponitur necessario in ratione accidentis, dico quod aliquid potest poni in definitione alterius, vel ut additum proximum vel remotum. Substantia autem, vel ratio ejus, non semper ponitur in definitione cujuslibet accidentis, ut additum proximum, sed vel ut additum proximum vel remotum: si enim definiretur relatio, fundamentum ejus poneretur in ejus definitione, ut additum proximum et immediatum, quod non est substantia, secundum eos, sed accidens. Substantia tamen est ibi, ut additum remotum, tanquam ultimate terminans dependentiam ejus, ita quod substantia ponitur ut additum tam in ratione relationis quam fundamenti ejus, quia utrumque vere terminat et ultimate; sed non sequitur, ponitur in definitione cujuslibet accidentis, ut additum proximum vel remotum terminans dependentiam cujuslibet sic vel sic; igitur ut subjectum proximum cujuslibet; sed est fallacia consequentis, a pluribus causis ad unam.
Ad tertium, cum arguitur quod id quod terminat dependentiam alterius non potest dependere simili dependentia, dico quod verum est de dependentia unius rationis; potest tamen dependere dependentia alterius rationis, licet aliquam similitudinem habeant. Nam omnis creatura dependet ad Deum immediate, et tamen hoc non ob stante, una creatura potest terminare dependentiam alterius creaturae, si sit alterius rationis a dependentia, qua dependet ad Deum. Sed alia est dependentia relationis ad fundamentum, alia fundamenti ad substantiam, in se consideratae in speciali, quia in universali sunt idem.
Ad quartum et quintum, dico quod loquuntur de accidentibus absolutis, quae possunt esse sine subjectis aeque sicut in subjectis, quod concedo, sed non de accidentibus relativis, quae necessario sunt in altero extremorum, ut proximo susceptivo.
Ad sextum, cum dicitur quod relationi repugnet esse sine subjecto, aut inquantum est accidens, aut inquantum relatio in communi, potest dici quod nec inquantum sic, nec inquantum sic. sed inquantum est relatio in creatura, quae non constituit suppositum aliquod per se subsistens. Aliter potest dici quod repugnat relationi esse per se etiam in divinis, eo modo quo persona dicitur esse per se, et essentia dicitur esse; nec enim est per se secundum esse communicabile ut essentia, nec secundum esse incommunicabile ut persona, sed est illud, quo persona est incommunicabilis. Ad probationem dico quod relatio non est formaliter infinita, quia non eo Pater quo Deus, secundum Augustinum. Et tunc assignanda est fallacia figurae dictionis in argumento, sicut si sic argueretur: Essentia est formaliter infinita; relatio est essentia; igitur relatio est formaliter infinita, quia mutatur unus modus praedicandi in alium, sicut hic: Essentia intelligit; paternitas est essentia; igitur paternitas intelligit. Conclusio autem non conceditur esse vera aliqua praedicatione, quia sicut dictum est 1. lib. dist. 5. * commutatur ibi praedicatio identica in formalem: paternitas est quoddam abstractum ultima abstractione: et ideo nullum concretum potest dici de ea nisi formaliter. Patet ibi, ut haec est praedicatio formalis, paternitas intelligit: haec autem, paternitas est essentia, est vera tantum per identitatem, et ideo in conclusione commutatur haec praedicatio in illam, interpretando praedicationem identicam esse formalem. Ad rationem in oppositum, cum arguitur quod motus tunc posset esse sine mobili, dico quod accipiendo motum pro forma fluente, et pro fluxu formae, a quacumque virtute potest forma per se esse, potest in fluxu esse; et sicut unum est possibile, ita et aliud, quia quaecumque forma in esse quieto potest per se esse, potest per se esse in fluxu, et sic motus potest per se esse, non accipiendo motum pro fluxu, quia fluxus semper est in forma; motus autem sive fluxus secundum ubi potest per se esse, quia non nisi in esse quieto potest per se esse, et ideo nec ubi fluens potest esse per se.