REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae, formas substantiales non esse activas, nisi per qualitates, et sola accidentia esse immediate activa, et sic etiam separata causare tam accidentia quam substantiam, sed hanc ut instrumenta, refutatur efficaciter et clare, in eo quod ait accidentia separata agere in virtute substantiae; et pr ecipua ratio est, quia nihil causari potest in virtute non existentis. Praeterea, virtus illa est substantia vel accidens, etc. Vide Doctorem in Oxon. hic an. 4.
Hic dicitur quod compositum non est principium agendi animae nutritivae in generando carnem, etiam vivam; forma igitur accidentalis, ut calor, est instrumentum formae substantialis animae, scilicet nutritivae, ut dicitur 2. de
Anima; non igitur tantum forma accidentalis attingit per suam actionem formam accidentalem, sed substantialem.
Ista consequentia, si valeat, tenet virtute hujus propositionis: Instrumentum non tantum attingit formam. sibi similem, sed etiam terminum formalem principalis agentis. Ista propositione omissa, non valeret ista consequentia.
Istud confirmatur, quia generatio est terminus alterationis; igitur principium alterandi attingit terminum generationis; terminus generationis est substantia, principium alterationis est accidens; igitur forma accidentalis attingit formam substantialem. Hanc etiam virtutem attingendi formam substantialem habent accidentia, eo quod causantur a principiis essentialibus substantiae; illud autem esse causatum, quod habent a substantia, habent aeque quando sunt separata, sicut quando sunt conjuncta: igitur sicut possunt in subjecto attingere formam substantialem per suam actionem, ita etiam quando separantur.
Et si arguatur contra eos, quod nihil agit ultra speciem: igitur non possunt attingere formam substantialem in agendo, quia hoc excederet speciem et naturam eorum.
Respondent quod verum est nihil agere ultra suam speciem in virtute propria; in virtute tamen alterius possunt, ut serra ad formam scamni; et sic accidentia in Eucharistia virtute substantiae possunt generare substantiam.
Contra, quaero quid est dicere accidentia, vel accidens agere in virtute substantiae? Nam ista virtus, qua accidens agit ultra speciem, aut est substantia, vel aliquid in substantia, vel accidens, aut aliquid in accidente, aut habitudo accidentis ad substantiam, vel e converso, substantiae ad accidens. Si est substantia, aut aliquid in substantia, igitur cum accidens separatum non sit substantia, nec aliquid manens in ea, et praecipue, cum in proposito non maneat substantia panis, cujus sunt accidentia, sequitur quod dicere accidens separatum agere in virtute substantiae est dicere quod agat in virtute nihil. Si autem illa virtus non sit nisi ipsum accidens, igitur accidens virtute propria habebit actionem, quae non consequitur naturam suam praecise secundum se, quod ipsi negant. Si autem illa virtus sit aliquid in accidente, cum nihil in accidente sit nobilius ipso accidente, sequitur quod si accidens virtute propria non potest producere substantiam, quod nec virtute alicujus quod est in eo.
Si dicas quod illa virtus, qua accidens agit, sit habitudo istorum, cum destructa substantia panis in Eucharistia, et separato accidente, habitudo accidentis ad substantiam sit habitudo ad nihil, quia panis non manet, sequitur idem quod prius, scilicet quod accidens in virtute nihili generabit substantiam. Nec potest dici aptitudinalis ad substantiam, quia respectus ad aptum natum est non ens vel ens secundum quid. Sed ad generationem illam est actus realis et termini similiter; igitur non potest agere in illum per habitudinem istam ad substantiam.
Item ecundo sic: Nihil quod ex natura sua propria aliquid immediate et actualiter causat, est instrumentum respectu illius, quia de ratione instrumenti est quod agat virtute principalis agentis, tantum agens, quia ab eo motum. Patet de securi et manu. Sed nihil in virtute sua propria habet immediate illud ad quod ipsum principale agens movet, quia nihil habet ex natura sua, quod superius agens moveat ipsum; igitur impossibile est quod accidens virtute et natura sua propria sit instrumentum aliquid actualiter causans, sed tantum apparenter causans, ut quia aliud, sicut substantia, potest uti eo in agendo; sed accidente separato nulla substantia utitur in agendo: ergo accidens separatum non agit instrumentaliter virtute alicujus substantiae.
Item, quidquid aliquid causat non motum ab alio, respectu illius est causa prima et movens principale, quia non agit, nisi in virtute propria tantum. Sed accidens separatum a substantia non movet, nec generat virtute substantiae; igitur si accidens separatum attingat formam substantialem vel compositum substantiale, hoc esset in virtute propria.
Item, quod substantia est terminus alterationis, hoc est falsum, et oppositum intenti: substantia enim est terminus mutationis alterius generis a motu alterationis. Patet 7. Metaph. text. 32. prius nunquam cadit sub causalitate posterioris, sicut nec perfectior substantia sub causalitate imperfectioris, quia non oportet quod illud quod potest in posterius, possit in prius et perfectius; ergo principium alterandi, ut accidens qualitas, non potest se extendere ad substantiam, quae est terminus generationis, et per consequens accidens separatum a subjecto non erit principium generandi, quidquid sit de accidente in subjecto et substantia, de quo modo non est quaestio, sed de separato.
Quae etiam dicit Philosophus 2. de Anima, de calore, quod sit instrumentum animae nutritivae, non cogit multum, quia calor non est principium generandi carnem vivam; nec hoc dicit Philosophus, sed tantum quod est principium digerendi et alterandi cibum et nutrimentum. Unde duae sunt ibi actiones et duae passiones, sicut in generatione ignis ex aere vel aqua, sunt duae mutationes, et duo principia activa, unum principium alterandi aquam ut calor ignis, qui est accidens, et non substantia ejus, qui ignis utitur calore tantum ad calefaciendum; sed in ultimo instanti, quando inducitur forma ignis, et est ignitio, tunc non est calor principium inducendi ignem in materia, ubi praefuit aqua vel aer, sed tunc cessat calor agere, et omnis alteratio in materia, et in illo instanti ignis per suam formam substantialem attingit materiam, et ex se immediate subito inducit in eam formam substantialem sibi similem. Unde calor solum est causa praevia, et disponens ad generationem, et forma substantialis tantum inducens talem formam et terminum generationis principalem.
Dico igitur quod calor est instrumentum animae nutritivae ad nutriendum, alterando et digerendo nutrimentum, ut sic summe alteratum virtute animae nutritivae, in fine alterationis convertatur in substantiam nutriti, sed non corrumpitur, nec generatur aliter aliquid ipsius nutrimenti virtute caloris, nisi ut dictum est, quatenus ejus actio praevia est, et dispositio ad actionem animae corruptivam vel generativam. Patet secundum illam distinctionem instrumenti in hoc 4. * In proposito autem accidens non est instrumentum in agendo; et ideo hoc accidens nullo modo potest generare substantiam, quia illam nullo modo habet in virtute sui, quia dicere quod accidens virtute propria possit generare substantiam, est mihi aeque absurdum et impossibile, sicut dicere quod musca potest producere coelum.
SCOLIUM II.
Vera sententia, accidentia separata, aeque bene agere in sensus, et in contraria, sicut si essent unita. Ratio, quia sunt principia formalia harum actionum: sed nulla virtute possunt immediate causare substantiam, sive separata sint sive unita; hoc fuse probat contra Divum Thomam. Vide ipsum in Oxon. hic a n. 7. Habet optimam et selectam doctrinam in solutione instantiarum et argumentorum, de quibus latius ibidem a num. 10.
Respondeo itaque ad quaestionem, et dico quod triplex actio potest intelligi accidentibus separatis convenire; una, quae est sensibilis in sensum; alia in contrarium corrumpendum; tertia in virtute substantiae generare substantiam. Dico igitur quod accidentia separata possunt agere duabus actionibus primis, sicut possent, si essent in subjecto, quod ostendo sic: Cujuscumque actionis aliqua forma est totale principium activum, si illa forma est per se, adhuc potest in illam actionem, si non sit sub modo opposito modo convenienti tali actioni. Sed qualitas in quantitate tantum duarum primarum actionum est totale principium activum; igitur si est per se in quantitate separata, potest in illas actiones duas. Major patet, quia praedicatum includitur in subjecto. Minor patet, quia circumscripto quocumque accidente, vel eo separato, nihil tollitur ab eo, nisi subjectum, quod non facit unum cum eo, nisi per accidens: respectu autem unius per se actionis est unum per se principium elicitivum illius, et per consequens subjectum non pertinebat ad per se, et totale principium illarum actionum. Et ex hoc sequitur ultra, quod non est miraculum, si accidens separatum agat per se illas duas actiones, cum sit totale principium earum, et habeat modum convenientem illis, quia extensum ad extensionem quantitatis in qua est, et non indivisibilem. Quantum vero ad tertiam acti-- onem, dico quod illa actio qua fit generatio et producitur substantia, non convenit accidenti, sive sit in subjecto, sive non. Et
licet aliquo modo posset sibi competere in subjecto existenti, nullo modo tamen ut separatur a subjecto, ut superius probatum est, quod etiam ostendo modo unica ratione: Omne totale generans vel est univocum, vel aequivocum; si univocum, est ejusdem speciei cum generato et producto, et per consequens aeque perfectum cum eo; sed si est aequivocum, est perfectius genito; igitur cum accidens non sit neque aeque perfectum cum substantia, neque perfectius ea, sed omnino imperfectius, sequitur quod nullo modo sit principium generativum substantiae, et maxime separatum a substantia, nec univoce, nec aequivoce; ergo nullo modo.
Dices quod non oportet agens aequivocum, semper esse nobilius suo effectu, quia imperfectius potest esse principium producendi perfectius.
Contra, licet illa propositio, quod ignobilius non potest esse totale principium activum perfectioris, sit mihi ita per se nota, sicut aliqua in tota Philosophia, tamen probo eam sic: Generans univoce habet genitum vel productum per generationem, pro termino adaequato suae potentiae; sed quod est terminus adaequatus potentiae perfectioris, impossibile est quod sit terminus adaequatus potentiae imperfectioris, quia dato quod sic, statim sequitur quod neutra potentia est imperfectior alia, quia potentia imperfectior nec potest habere terminum adaequatum potentiae perfectioris; subjectum includit primum; igitur cum potentia aequivoca sit perfectior et nobilior, quam potentia univoca, est impossibile quod sit imperfectior suo effectu adaequato.
Item secundo sic: Ubicumque concurrunt illae duae causae ad aliquem unum effectum causandum, univoca scilicet, et aequivoca, semper causa aequivoca est perfectior univoca. Patet inducendo, et patet de substantia univoce et aequivoce praedicata. Nunc autem quod causa aequivoca non potest per se sola in illum effectum, hoc est imperfectionis in ea. Patet de Sole, qui non generat hominem, nisi mediante causa univoca, ut homine; igitur si causa aequivoca se sola posset producere effectum, supplens vicem causae univocae, in duplo esset perfectior quam univoca tantum; igitur impossibile est quod causa totalis alicujus et aequivoca sit imperfectior producto.
Item tertio sic: Forma, quae est principium agendi aequivoce, si daret alicui esse formaliter, non constitueret aliquod ens in gradu perfectiori, quam sit gradus suae formae; igitur si communicet suum esse imperfectius, non posset constituere illud cui communicat esse in gradu perfectiori, quam sit gradus suae formae. Sed dare esse alicui effective tantum est imperfectius esse suum communicare, quam si daret suum esse formaliter, sicut Sol producendo vermem imperfectius communicat suum esse, quam si produceret alium Solem, et communicaret suum esse formaliter; impossibile est igitur quod aliquod agens effective producat aliquid habens gradum entitatis perfectiorem se.
Quarto sic, licet genitum et productum realiter non sunt duo, sed per se unum tantum, ex quo tamen ponitur excedere in perfectione suam causam, dividatur per intellectum in duos gradus, unum, secundum quem adaequatur perfectioni suae causae, et dicatur ille gradus A; et in gradum, qui excellit suam causam, qui dicatur B; secundum A, igitur tantum adaequatur suae causae. Istis suppositis, quaero a quo est B et ista perfectio, secundum quam excedit suam causam? Ab illa causa ? non, quia tunc A non esset adaequatum suae causae; nec a se, quia nihil est a se in entitate, nec perfectione, secundum Augustinum de Trin. lib. 1. cap. 1. Si igitur effectus, scilicet B excedit suam causam, sequitur quod B erit a nihilo, et non est in virtute suae causae; omne enim causans aliud, habet illud in se formaliter vel virtualiter. Si enim nullo modo haberet illud, nullo modo illud produceret, quia cum hoc sit falsum, sequitur falsum. Patet igitur quod nunquam est concedendum imperfectius esse causam totalem perfectioris, propter aliquam difficultatem specialem, ut propter virtutem productivam in semine ad producendum foetum, vel animal ex putrefactione, ubi non apparet generans vivum: nunquam enim propter hujusmodi difficultates neganda est illa propositio per se nota, sed citius recurrendum est ad Deum causantem; sed de hoc in secundo, ubi tactum est de productione animae sensitivae; concedo igitur quantum ad illam tertiam actionem, quod illa non potest competere alicui accidenti separato, nec in virtute propria, nec in virtute substantiae, ut ostensum est.