REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Objicit aliqua contra primum dictum, quae postea solvit, declarans quomodo qualitas possit agere actionibus diversis, intentionali in sensum, et reali in contrarium, quia passa harum sunt diversa, nam receptivum formae secundum esse materiale, non est receptivum ejusdem secundum suum esse intentionale. Vide ipsum hic in Oxon. n. 18.
Sed contra istam solutionem arguitur, primo contra hoc, quod non videtur accidentibus competere duplex actio, una in sensum, alia in contrarium, quia agens naturale non agit ex electione, sed secundum inclinationem, immissionem et instinctum naturalem. Philosophus enim secundo physic. text. 88. distinguens agens naturale contra agens ex electione et a proposito, dicit quod agens naturale immittit in unum passum, immittit et in aliud; igitur sicut agens est idem, ita immissio, et actio ejus erit ejusdem rationis.
Item secundo sic: Ejusdem principii activi est tantum una actio formalis; sed idem principium activum est, quod agit in sensum et in contrarium, quia eadem qualitas simpliciter; igitur est eadem formalis actio haec et illa.
Contra secundum, ubi dicitur quod accidens separatum potest in omnem alterationem necessariam ad generationem, in quam possit conjunctum, quando est in subjecto, et tamen quod nullo modo agit in generatione, arguo sic: Si qualitas separata potest in omnem alterationem, in quam potest conjuncta in subjecto, disponendo praevie ad generationem, igitur species vini in Eucharistia possunt alterare aquam usque ad gradum incompossibilem formae aquae; aut igitur in inductione illius gradus incompossibilis formae aquae, manet aqua, et hoc est impossibile, quia tunc non esset sibi incompossibilis: aut corrumpitur forma aquae in nihil, quod simpliciter est impossibile, quia omnis actio, et alteratio praesupponit materiam; si corrumpitur in aliquid, aut in accidens separatum, et tunc accidens potest per se esse virtute propria: aut corrumpitur in substantiam, et habetur propositum. Quod si qualitas separata possit alterare, sicut quando est in subjecto, quod possit generare substantiam, concedenda est igitur qualitati tertia actio, quam negas sibi inesse, vel neganda est secunda actio, quam sibi attribuis.
Ad primum illorum dico, quod duae sunt actiones, quibus qualitas agit in sensum et in contrarium, cujus probatio est: Nam quod est receptivum alicujus formae secundum esse ejus materiale, non est receptivum ejusdem secundum esse ejus intentionale. Patet per Philo sophum secundo de Anima text. 71. et 121. et 3. de Ani ma text. 14. ubi vult quod receptivum soni oportet esse absonum, et receptivum coloris intentionaliter non est coloratum ut diaphanum, vel saltem possibile est aliquid esse receptivum formae secundum unum esse, et non secundum aliud esse; igitur potest esse actio ad formam secundum esse ejus materiale, ut ad terminum, et si non sit actio ad formam, ut ad terminum secundum ejus esse intentionale, et per consequens haec actio non est illa, quia possunt esse sine se invicem. Sed actio in contrarium est sicut ad terminum secundum ejus esse materiale; actio in sensum est sicut ad terminum secundum ejus esse intentionale; igitur haec non sunt eadem actio. Quando igitur arguitur primo, quod accidens naturale non agit per electionem; igitur quod immittit in unum passum, immittit et in aliud. Respondeo, quod non sequitur: Sol enim non agit per electionem, sed naturaliter, et tamen non in omne passum immittit eamdem formam, vel inducit eamdem formam: in uno enim passo causat unum, in alio aliud. Quando enim invenit passum alio et alio modo dispositum, inducit aliam et aliam formam. Patet in constrictione luti, et dissolutione glaciei, ubi enim non esset varia dispositio in passo, non esset varietas formarum, quas immittit in passum. Eodem modo qualitas est quasi activa illimitata ad agendum in sensum et in contrarium, quia aliquod passum invenit sensum et aliud contrarium; ideo alium effectum immittit in sensum et in contrarium; licet enim non agat per electionem, non est tota causa effectus, sed necessario requirit materiam concausantem, et ideo secundum diversitatem materiae erit diversitas effectus; ita etiam est de Sole et de omni virtute illimitata activa naturaliter.
Ad secundum, cum dicitur, quod si est unum principium activum, est una actio, respondeo quod consequentia non valet, quando principium activum est illimitatum ad multos effectus producendos. Patet de potentia creativa Dei illimitata respectu omnium creaturarum, et de Sole respectu plurium effectuum. Solum enim est ista major vera de agentibus imperfectis, et principio activo imperfecto et limitato ad unum.