Ad primum sic proceditur. Videtur quod in christo sint duae hypostases. Sicut enim dicit boetius, omnis substantia particularis secundum proprietatem vocabuli potest dici hypostasis, quamvis secundum usum dicatur tantum de substantiis nobilioribus. Sed in christo sunt plures substantiae, sicut ab omnibus conceditur, et non sunt universales, sed particulares. Ergo in christo sunt plures hypostases.
Praeterea, christus, secundum quod est homo, est hypostasis quaedam in genere substantiae: quia de quocumque praedicatur species, et genus.
Sed hypostasis verbi non est in genere substantiae.
Ergo in christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi; et ita in christo sunt duae hypostases.
Praeterea, sicut se habet species ad genus, ita se habet hypostasis ad speciem. Sed una species non potest esse in diversis generibus non subalternatis. Ergo una hypostasis non potest esse in duabus speciebus: ergo multo minus in natura humana et divina, quae plus quam specie differunt.
Sed contra est quod dicit Damascenus duas naturas unitas esse in unam hypostasim.
Praeterea, secundum boetium, persona est rationalis naturae individua substantia. Hypostasis autem, secundum eumdem, est individua substantia.
Ergo persona non addit supra hypostasim nisi hoc quod est rationalis naturae: ergo hypostasis rationalis naturae est persona. Humana autem natura et divina utraque est rationalis. Si ergo sint duae hypostases harum duarum naturarum, oportet diversas personas ponere; et sic esset error Nestorii.