Ulterius. Quaeritur, utrum in christo sint duo supposita. Videtur quod sic. Suppositum enim dicit respectum ad naturam communem. Sed in christo sunt duae naturae. Ergo duo supposita.
Praeterea, suppositum dicitur, quasi sub alio positum. Sed inconveniens est dicere, quod divina persona ponatur sub humana. Ergo oportet aliud esse humanae naturae suppositum quam persona divina. Sed persona divina est suppositum naturae divinae. Ergo in christo sunt duo supposita.
Praeterea, unio ad alterum non tollit alicui rationem suppositi: quia etiam pars, ut manus, alicui naturae communi supponitur, cum sit in specie manus. Sed nihil aliud potest impedire ne humana natura in christo habeat proprium suppositum, nisi unio. Ergo habet proprium suppositum praeter suppositum divinae naturae; et sic idem quod prius.
Sed contra, quod est unitum alteri digniori, non habet rationem suppositi: alias in christo essent tria supposita secundum tres substantias, vel etiam plura secundum omnes partes corporis. Si ergo in christo sunt duo supposita, non erit aliqua unio divinitatis ad carnem.