REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum accidentia in Eucharistia possint corrumpi ?
Alens. 4. p. q. 45. m. 1. art. 1. et 2. D. Thom. 3. p. q. 77. art. 5. D. Bonav. d. 13. art. 2. q. 1. et 2. Richard. hic art. 2. q. 2. Palud. q. 1. Durand. q. 3. Gab. q. 1. Suar. 3. tom. d. 34. s. 2. Scot. in Oxon. Me q. 5. et 6.
Quod non, forma est simplex, et in invariabili essentia consistens, ex Auctore sex Principiorum.
Item, per Boetium lib. l. de Tri nit, cap. 3. Forma simplex subjectum esse non potest.
Item 7. Met. text. 22. Materia est, qua res potest esse, et non esse. Sed ac cidentia separata non habent materiam; igitur non possunt non esse.
Item, si accidens separatum potest corrumpi, aut in substantiam, aut in aliud accidens, aut in nihil ? Si in substantiam, igitur de accidente potest fieri substantia, et generari sine materia, quod falsum est, quia secundum Boetium de duabus naturis, et una persona Christi: Ista, quae non communicant in materia, ad invicem transmutari non possunt; si in aliud accidens, ergo potest naturaliter accidens generari, et sine subjecto, quia aliud potest naturaliter corrumpi per hypothesim; sed si in nihil, igitur agens causarum posset aliquid naturaliter annihilare, quod non est possibile.
Contra, accidentia in Eucharistia possunt frangi, teri et digeri, et ita tandem corrumpi. Item, possunt nutrire, et ita tandem converti in substantiam rei nutriendae.