REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ab agente creato posset fieri transubstantiatio in speciebus, quantitate eadem non manente.
D. Thom. 1. 2. quaest. 52. a 2. et 2. 2. q. 24. art. 5. Goffred. quodlib. 11. q. 3. Greg. hic a. 2. q. 2. Capr. d. 18. q. 1. Aegid. quadl. 2. q. 11. Conimb. 1. de Generat. c. 5. q. 17. et 18. Scot. in Oxon. Me q. 4. et 1. d. 17. q. 3. et 4. et 1. Phys. q. 4. et 9. Met. q. 14.
Arguitur quod non, quia agens creatum non potest agere nisi vel per motum, vel per mutationem; sed motus et mutatio requirunt subjectum. Patet ex definitione motus 3. Physic. text. et com. 6. et 9. quia motus est actus entis, et in definitione mutationis est aliter se habere nunc quam prius; aliter se habere praesupponit subjectum mutatum; sed hoc non potest esse aliud subjectum quam quantitas, quia hic non manet substantia; subjectum autem motus vel mutationis, manet idem in toto motu et termino. Patet ex Philosopho 1. lib. Physic. text. 32. et 1. de generatione text. 37. Igitur omnis transmutatio circa species in Eucharistia necessario requirit quantitatem eamdem manentem.
Item 7. Metaphys. text. 22. agens non generat nisi compositum, et hoc dicit esse verum tam in generatione substantiali quam accidentali, tam scilicet substantiae quam accidentis. Et ratio ipsius ibidem est ista, quia generans non generat nisi ex aliquo praeexistente, quod est pars compositi geniti; igitur circa accidentia in Eucharistia non potest fieri transmutatio, nisi producatur aliquod compositum; sed in multis alterationibus non producitur compositum, quod est per se unum: ergo compositum, quod est per accidens unum; igitur in aliquo praeexistente, quod est pars compositi geniti, quod est subjectum, et tunc ut prius, illud non potest esse nisi quantitas; igitur in tali transmutatione manet eadem quantitas.
Item, agens naturale non potest transmutare species in Eucharistia secundum augmentationem et diminutionem, quia motus augmenti et diminutionis tantum conveniunt animatis. Sed omnis motus in quantitate, vel est augmentatio, vel diminutio, ut videtur per Philosophum 5. Physic. text. 18. igitur agens creatum nullo modo potest variare quantitatem Eucharistiae; igitur omnis transmutatio possibilis fieri circa species in Eucharistia praesupponit quantitatem, quae maneat eadem in toto motu.
Contra, illae species possunt ab agente naturali frangi, et per consequens continuitas corrumpitur quantitatis praecedentis; igitur et ejus unitas, quia continuitas quantitatis est ejus unitas; quantitas igitur divisa per fractionem non manet eadem, quae prius; motus igitur fractionis non necessario requirit quantitatem eamdem manere.
Item, circa illas species potest esse rarefactio et condensatio i sed in condensatione est minor quantitas; igitur rarefactio et condensatio non necessario praesupponunt eamdem quantitatem manere, quae praefuit.
SCHOHUM I.
Sententia Goffredi in rarefactione et condensatione specierum etiam ab agente naturali totam quantitatem praecedentem deperdi, et novam acquiri; et adducit contra hoc tres instantias ipsius Goffredi cum suis responsionibus.
Sed dicitur hic quod ita est de facto, ut non maneat eadem quantitas, nec secundum partem, nec secundum totum in rarefactione et condensatione specierum in Eucharistia, sed quod totaliter desinat esse quantitas prior et nova induci incipiat; licet enim rarefactio sit motus in qualitate, major tamen quantitas concomitatur rarefactionem specierum, quam earum condensationem, et quantitas rarefacta magis et minus est omnino alia et alia, quia prior corrumpitur in adventu secundae posterioris. Pro hac opinione potest adduci ratio istius Doctoris facta in augmentatione charitatis, et est ista: Termini motus sunt incompossibiles; sed quicumque gradus quantitatis possunt esse termini motus; igitur universaliter gradus major in quantitate, et minor, sunt incompossibiles, et unus est alius ab alio.
Objicit hic auctor contra se, si in rarefactione quantitatis specierum Eucharistiae esset omnino nova quantitas, et alia ab illa, quae praecessit, tunc esset motus sine mobili, quia non manet quantitas prior, quae est subjectum illius rarefactionis et augmentationis ejus, nec aliquid aliud, quia termini motus sunt incompossibiles, quod est inconveniens.
Item, forma adducta de novo, et non de potentia materiae, creatur; sed si in transmutatione specierum per rarefactionem et condensationem non maneret eadem quantitas, quae prius, tunc quantitas major et minor nova educeretur, non de potentia subjecti, vel alicujus alterius, quia nihil tale est in Eucharistia; igitur crearetur, et per consequens, cum agens, naturale possit actione naturali illas species rarefacere, poterit de novo agens naturale formam creare, quod est superius improbatum.
Tertio arguit sic contra se: Tamdiu manet ibi corpus Christi, quamdiu manent accidentia, quae afficiebant panem conversum in corpus Christi, et non diutius, quia quam cito cessant vel desinunt esse accidentia, et corpus Christi desinit esse sub eis. Sed per te, in rarefactione et condensatione quantitatis vini non manet quantitas vini, quae praefuit, sed desinit ibi esse, et ita de aliis accidentibus quantumcumque intensis vel remissis; igitur motis accidentibus rarefactione vel condensatione facta in Eucharistia, desinit ibi esse corpus Christi.
Ad primum illorum respondet, quod non est inconveniens motum esse sine mobili, quia sicut Deus potest dare esse formae per se quietum et permanens, ita potest dare sibi esse per se, in fluxu et fieri. Addit tamen quod non esset omni modo motus, nam ad motum essentialiter requiritur forma fluens, secundum quam natus est esse motus et fluxus in forma, et hoc potest competere formae separatae a subjecto. Sed aliud concurrit ad motum quasi accidentaliter, scilicet quod secundum illum, aliquid aliter se habeat nunc quam prius, et sine isto secundo potest Deus facere motum, licet non sine primo.
Ad secundum respondet, et potest ex dictis suis elici duplex responsio; una talis, quod sicut est in potentia subjecti, ut de minori, quanto educatur majus quantum, quando quantitas est in subjecto, ita quando quantitas non est in subjecto, vel separatur a subjecto, relinquitur quaedam vis in ea, ut de eadem, quae praecessit, possit fieri alia nova major vel minor sine creatione. Per hoc ad formam rationis, patet, quod non sequitur creatio quantitatis novae, quia sicut prius major quantitas fuit in potentia subjecti, quando quantitas erat in subjecto, et non in potentia quantitatis praecedentis, ita quando separatur a subjecto, est quaedam vis in ea, qua possit fieri major quantitas, et ideo sicut quando educitur de potentia subjecti, non creatur, ita nec quando separata fit major, creatur.
Aliter tamen respondet in fine sic, quod si major quantitas nec educeretur de potentia subjecti, nec haberet habitudinem ad quantitatem praeexistentem, crearetur; nunc autem cum sit ejusdem rationis cum quantitate praecedente, et succedat ei immediate sine interruptione secundum continuum et fieri, ideo non creatur.
Ad tertium dicit, quod non solum est corpus Christi in Eucharistia, dum manet pura quantitas, sed etiam dum manet quodcumque accidens, quod prius maneret cum substantia panis, si non converteretur in corpus Christi. Tunc autem cum illa quantitate facta nova alteratione alia, maneret substantia panis, si non esset conversa in corpus Christi; sed si in Eucharistia maneat post conversionem eadem, sequitur quod corpus similiter manet ibidem.
Alia vero ratio ejus ad hoc est ista, quia sicut quantitas habet immediate a Deo esse per se sine subjecto, ita etiam habet immediate a Deo omnia accidentia in se, quae nata essent ei convenire in subjecto, si esset in subjecto. Sed si esset in subjecto, posset habere majorem et minorem quantitatem, mediante subjecto, et accidentibus consequentibus; igitur similiter quando est sine subjecto, potest fieri major vel minor mediante corpore Christi, et speciebus accidentium consequentium corpus Christi in Eucharistia.