REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Refutatur dicta sententia: Primo, quod accipit esse, et nullo modo in subjecto, creatur, vel tantum est a virtute creativa; ergo nova quantitas. Secundo, illa non potest includi in potentia praecedentis, cum sit ei incompossibilis. Tertio, non est major ordo minoris quantitatis ad majorem quam organizationis ad intellectivam, tamen haec creatur. Alias urgentes rationes adducit contra hanc sententiam, de quibus fusius agit hic q. 4. a n. 5.
Contra primam rationem non arguo, quia concedo secum quod Deus potest facere motum sine mobili; illud tamen non est pro eo, sicut post patebit. Sed rationem de creatione reduco sic: Quod secundum se totum et quodlibet ejus producitur de non esse ad esse, et non in subjecto, vel creatur, vel a virtute creativa producitur; sed in Eucharistia, cum sit rarefactio vini, vel aliarum specierum, quantitas major secundum se totam et quamlibet ejus partem de novo producitur de non esse ad esse, et non in subjecto, quia substantia panis non manet, sed omnia accidentia ibi sunt sine subjecto praecise absoluta; igitur vel creatur vel producitur a virtute infinita creantis, qualis non est virtus agentis creati; igitur. Minor habetur ex opinante. Major probatur, quia vel capit esse post non esse secundum se totum, et quodlibet ejus, et non praesupponit aliquid sui, et tunc certum est quod creatur vel capit esse post aliquid, et hoc non prohibet ipsum creari, nisi quia convertitur praeexistens in ipsum ut in corpus Christi, sicut aliquid conversum in non existens, sed tunc primo existens, et ita non diceretur creari; talis tamen conversio non potest fieri nisi virtute creativa, agentis infiniti, quod totum producit ad esse: igitur non potest aliquid capere esse post non esse secundum se totum, et quodlibet ejus, nisi vel creetur, vel producatur a virtute creativa, et ita sequitur conclusio prior.
Secundo sic, quod aliquid succedat alteri in esse non variat ipsum secundum aliquid ei intrinsecum, quia quando illud quod succedit, est aliud cui succedit, non est, sed propter illud quod non est; non variatur esse intrinsecum illius quod tunc est: igitur propter hoc quod major quantitas succedit minori, tunc desinenti esse, non habet quantitas major succedens aliam speciem vel naturam, quam si non successit minori quantitati, quae jam desiit esse. Sed si esset tunc de novo producta sine habitudine ad priorem, esset talis effectus, quod sola virtus creativa posset in eam, et illa ex natura sua haberet quod esset effectus talis causae, quia nihil est effectus talis causae, nisi cui ex natura sua convenit quod solum sit ab illa; igitur licet succederet, nihil prohiberet eam creari, vel a virtute creativa produci.
Tertio sic: In quocumque incompossibili alteri includitur non esse sui incompossibilis simpliciter, nisi sit in ratione subjecti communis. Sed in proposito terminus a quo est incompossibilis termino ad quem secundum sic opinantem: igitur esse quantitatis minoris praecedentis interminabilis non est esse quantitatis majoris, et termini ad quem, quia quantitas major non praefuit in potentia subjecti, quia subjectum non est, nec in potentia termini a quo, quia est sibi incompossibilis; ergo in termino a quo rarefactionis in Eucharistia includitur non esse termini ad quem tam in actu quam in potentia; sed impossibile est aliquid produci de non esse ad esse, quod non includitur, nec in actu, nec in potentia, nisi a sola virtute creativa, quia omne agens creatum praesupponit materiam; igitur.
Confirmatur, quia si contrarium praecederet terminum ad quem, qui non produceretur de potentia alicujus subjecti, crearetur, ut ipse concedit; sed ita incompossibilis est terminus ad quem termino a quo, sicut si contrariaretur ei, patet ex dictis eorum; igitur quod terminus ad quem sequitur terminum a quo, non impedit quin creetur.
Item, illa successio vel habitudo unius ad aliud non est magis naturalis, vel necessaria, quam animae ad organizationem corporis: sed non obstante tali successione et habitudine naturae conceditur animam creari; igitur non obstante tali successione termini ad quem ad terminum a quo, terminus ad quem creabitur.
Contra responsionem ad tertiam rationem: videtur enim quod contradicat sibi ipsi: dicit enim alibi quod individuatio cujuslibet rei fit per quantitatem tantum; igiturhic panis est hic panis per quantitatem: igitur separata quantitate non potest hic panis manere hic panis. In proposito autem ostendit quod substantia panis potest manere eadem, quae prius sub nova quantitate, quod est oppositum in adjecto, quia sequitur quod esset alius hic panis, sicut est alia quantitas.
Item, secundum illam responsionem factam de rarefactione hostiae, ita est quantitas hostiae modo alia a quantitate, quae praefuit rarefactioni, sicut a quantitate hc stiae in alio altari, quia sunt simpliciter duo individua: imo videtur magis esse quantitas alia, pro quanto quantitas hostiae rarefacta est magis impossibilis et incompossibilis quantitati ejus praecedenti quam sit quantitati alterius hostiae, quia neutra se habet in ratione termini a quo respectu alterius: igitur facta quacumque rarefectione hostiae non magis est haec hostia eadem cum praecedente, quam cum hostia in alio altari; igitur non magis est novus modus essendi corporis Christi in hac hostia, quam mille hostiis in diversis altaribus, quod est absurdum.
Item, consecratio est tantum unica; ergo corpus Christi non est in aliqua hostia, sub qua prius non fuit per rarefactionem sine nova consecratione.
Contra conclusionem in se arguo sic: Si in omni rarefactione sit quantitas nova; igitur similiter qualitas erit nova consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia patet, quia mutato immediato susceptivo alicujus, mutatur illud quod in eo suscipitur: falsitas consequentis apparet, primo, quia est contra sensum, quia facta modica rarefactione accidentium, sensus non dicit esse alia accidentia, sed eadem; cum enim sensus habeat judicare differentiam suorum sensibilium, ut visus differentiam albi et nigri, multo magis habet judicare unitatem sui sensibilis et numerum: unde visus judicat de numero aliquorum sensibilium. Si igitur quilibet sensus judicet eadem accidentia manere post rarefactionem eorum, et ante, ut quod idem sapor, etc. sequitur quod vel sic sit in re, vel nunquam habebitur certitudo aliqua ex sensibus.
Sed quia dices, quod istud est argumentum laicorum, ideo arguo per rationem falsitatem consequentis; nam si facta quacumque modica rarefactione quantitatis circa corpus aliquod, inducantur aliae qualitates, oportet quod hoc sit ab aliquo agente? Quaero a quo? non a caelo, quia non est hic ponendum tale agens; igitur non nisi a rarefaciente, ut igne, qui ignis induceret illas qualitates alias et alias: et per consequens sequeretur quod si ignis alteraret aliquod mixtum, quod induceret omnia accidentia nova in mixto, et sequuntur duo inconvenientia: Primum, quod ignis habeat in virtute sua activa omnia accidentia mixti, hoc est inconveniens: quod unum elementum contineat virtualiter omnes qualitates mixti, secundum inconveniens, quia sequitur ex hoc, cum diversa mixta habeant diversas qualitates, ut unum amaritudinem, aliud dulcedinem, si ignis rarefaceret ista mixta, contineret virtualiter qualitates contrarias mixtorum, ut dulcedinem, amaritudinem, et sic de aliis, quod videtur inconveniens.
Rationes etiam, quas innuit pro se, non faciunt pro ipso. Ratio enim illa prima de motu, non facit pro eo ad propositum. Deus enim sic non potest facere accidens sine subjecto in esse quieto, ita quod potest dare virtutem agenti creato, quod hoc faciat: igitur similiter de forma fluente non potest facere sine subjecto, quod possit hoc dare agenti creato ad hoc idem faciendum. Opinans autem ille tenet quod agens creatum et naturale circumstans potest rarefacere quantitatem hostiae consecratae: igitur si tunc corrumpitur quantitas praecedens, causat aliam quantitatem per motum sine subjecto, et ita facit quantitatem in fluxu sine subjecto.
Secunda ratio ejus non valet ad propositum, quia cum dicit omnia accidentia manere in quantitate separata, sicut quando est in subjecto, ita arguo: Cum est in subjecto, non habet nisi rationem termini motus, et non rationem formae fluentis; ergo nullo modo potest sibi aliud convenire extra subjectum, et sic oportet dare aliquod aliud subjectum motus, quia secundum ipsum, subjectum est aliud a termino motus.
Contra hoc, cum dicit in illa quantitate separata esse quamdam vim, ut de ea possit fieri major, ita arguo: Illa vis separata non est aliquid novum positivum, quia nihil positivum novum habet quantitas, per hoc quod separatur; solum enim habet illud negativum esse, scilicet esse per se et non esse in subjecto, ut superius est ostensum; illa autem vis in subjecto, quae ex minori quantitate posset fieri major vel minor, est ex natura subjecti, in qua est omnis quantitas sequens ipsam in potentia, et non est ista vis in quantitate existente in subjecto, sed in natura subjecti; igitur in quantitate separata a subjecto non est aliqua talis magis quam in ea, ut praefuit in subjecto, vel si quantitas separata habet talem vim, quando est separata, multo magis habet eam, quando est in subjecto, quod et ipsi negant, et per consequens sequitur quod quantitas major per rarefactionem non educetur de potentia subjecti, quando est in subjecto, quod est falsum.
Item, tota raritas major est terminus rarefactionis, et habet aliquod subjectum, et non nisi majorem quantitatem quantitate praeexistente; igitur rarefactio praecedens non habet aliquod subjectum, quia illa quantitas major est alia a praecedente, et est tantum in termino, quod est inconveniens. Quantum vero ad illas formas accidentales, dixi contra illam opinionem dist. 17. primi q. 3. n. 6. et tum promisi hic aliquid de materia illa tangere.