REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Certum est motum localem specierum fieri manente eadem quantitate. Idem de omnibus alterationibus praeter rarefactionem et densationem, de quibus potest dici, quod in termino rarefactionis vi antiqui miraculi, fit nova quantitas continuata priori sine subjecto, sicut partes alimenti conversae in carnem Christi, sine novo miraculo hypostatice uniebantur Verbo. An vero per rarefactionem acquiratur nova quantitas, necne ? Non resolvit Doctor, et ejus discipuli variant. Vide Scholium in Oxon. hic q. 4. ad num. 21.
Respondeo ad quaestionem, quod circa accidentia in Eucharistia potest fieri quaduplex transmutatio in genere. Una circa locum, alia secundum qualitatem, ut alteratio, quam non sequitur varietas circa quantitatem: tertia rarefactio et condensatio, quam sequitur varietas secundum quantitatem: quarta circa quantitatem immediate, ut divisio et fractio. Loquendo de prima mutatione, non est dubium quin ibi sit transmutatio et variatio secundum locum, quia potest etiam ab agente creato sub speciebus moveri de loco ad locum, vel secundum partes in toto, qualis motus potest fieri in liquidis, et speciebus vini: hujusmodi autem motus circa species habet subjectum, quod requirit. Sicut enim ubi quietum habet subjectum quantum, ita ubi fluens habet subjectum quantum, et tale subjectum quantum est in proposito.
Similiter est dicendum quod hic est alteratio, quam non consequitur rarefactio, vel condensatio in quantitate, quia haec praesupponunt quantitatem, quam potest habere in proposito; et ideo talis transmutatio potest esse in proposito circa species hujus Sacramenti, et de illa sola transmutatione dictum est in quaestione praecedenti.
Sed de tertia, scilicet de rarefactione et condensatione, quomodo possit esse circa quantitatem separatam, est major difficultas, ubi potest dici quod rarefactio est per se in quantitate, ut in subjecto, et in termino ejus consequitur major quantitas, et ut unum continuum sine subjecto cum quantitate praecedente, non novo miraculo, sed antiquo; quomodo quando caro Christi est assumpta a Verbo, et ei unita, uniuntur ei partes alimenti, quae convertuntur in carnem, ita eodem miraculo antiquo, quo Deus facit quantitatem sine subjecto, facit quantitatem additam et continuitatem esse ejus esse tunc sine subjecto.
Sed istud non placeret Philosopho, quia non est ita de facto: terminus enim et quantum continuatum non eadem virtute est sine subjecto, qua quantitas est sine subjeeto, quia si vinum additur speciebus vini post consecrationem, fit vere unum continuum cum praecedente, et tamen quantitas vini appositi non est ibi sine subjecto.
Item, tota raritas est terminus rarefactionis, et est in subjecto, ut in quantitate majori; subjectum autem naturaliter praecedit formam existentem in eo; igitur quantitas major naturaliter praecedit rarefactionem vel raritatem totam, et per consequens non sequitur raritatem. Quaero igitur a quo generante est ista quantitas major ? Non a rarefaciente, ut probatum est: igitur restat difficultas quae prior, a quo est ? vel ab aliquo, vel a nihilo? Item, oportet dicere quod Deus immediate faciat omnem motum et mutationem, quam nos videmus fieri circa Eucharistiam, quae variat quantitatem, sicut dixit prior opinio; vel oportet totam naturam destruere, posito quod actio naturalis non requirat subjectum, circa quod sit, et ita quod agens naturale posset creare aliquid, et de nihilo producere, quod sequitur ad primam opinionem; vel quod in omni motu et mutatione, quae requirit subjectum, Deus suppleat vicem subjecti, quod declaro sic: Deus potest supplere vicem subjecti, prout accidens habet esse permanens et quietum, quia omnem dependentiam accidentis ad subjectum potest Deus supplere, cum talis dependentia non sit nisi quidam respectus extrinsecus adveniens, vicem enim causae extrinsecae potest Deus immediate supplere; igitur cum non magis requiratur subjectum ad formam fluentem, quam ad formam in quieto esse, quia dependentia formae fluentis ad subjectum non est nisi respectus ad causam extrinsecam, videtur quod ita possit supplere vicem subjecti respectu talis formae permanentis in esse fixo et quieto, et per consequens sic facit quantitatem esse ibi siDe subjecto. Nec istud dictum est idem cum illo dicto in prima opinione, quia prima opinio vult quod omnino nova quantitas generetur in quantum mota rarefactione vel condensatione. Sed secundum istam opinionem agens naturale non generat totum, ita quod nihil ejus praefuit, sed generat totam quantitatem, cujus tamen partem naturaliter praesupponit.
Quarta autem varietas et transmutatio potest esse circa quantitatem, ut divisio vel fractio, et de ista dico quod nihil idem est subjectum transmutationis et varietatis, quia quod ante transmutationem fuit vere unum continuum, post divisionem et fractionem est duo, nec quando fit ista divisio vel fractio, est fractio simpliciter, sed solum per se fiunt partes extra totum, quae ante transmutationem istam fuerunt in toto in potentia; et ideo haec varietas et transmutatio, non requirit unum passum, sed plures partes in actu primo, quae prius fuerunt in potentia in toto sub actu totius.
Potest etiam alio modo fieri transmutatio circa quantitates, ut quando una fiat major per continuationem alterius quantitatis ad ipsam, nec oportet propter hoc quod quantitas prior corrumpatur, sed quod maneat, ut dictum est dist. 11. primi libri q. 3.
Dico ergo ad formam quaestionis, quod non omnis transmutatio, quae fit circa quantitatem, vel accidentia Eucharistiae, requirit eamdem quantitatem manentem, quia non fractio, nec divisio; secundum vero alias transmutationes, vel est idem subjectum manens, vel aliquid supplens vicem ejusdem subjecti, ut dictum est.
Per haec ad argumenta. Ad primum, cum dicitur quod sic subjectum debet manere idem; respondeo quod quando fit transmutatio circa quantitatem panis, substantia non potest ibi poni subjectum, quia substantia panis non manet ibi; et ideo oportet dicere quod fiat ibi sine subjecto, et a nullo agente, vel quod Deus suppleat vicem subjecti.
Ad secundum dico, quod Philosophus loquitur quando aliquid fit ex praeexistente aliquo in genere naturali; hic autem non est subjectum praeexistens, secundum se praesuppositum isti conversioni, ut pars, sed est aliquid, quod supplet vicem subjecti.
Ad tertium dico quod circa quantitatem est alia mutatio, quam augmentatio vel diminutio, scilicet fractio et divisio; et similiter rarefactio et condensatio, ad quas consequitur variatio in quantitate.
Ad primum in oppositum patet responsio, quia in fractione non est subjectum proprie dictum, quod maneat idem: tamen in ista fractione et in termino, potest concedi quod partes istae, quae per divisionem fuerunt extra totum, sint aliquo modo subjectum.
Ad aliud de rarefactione et condensatione patet per jam dicta.